Friday, August 27, 2010

De inscriptionibus

Recens inveni aliquot commentaria actorum diurnorum, in quibus nonnulla de inscriptionibus Latine scriptis narrantur.

Centesimum anniversarium ab obitu praeclari astrologi Italici Schiaparelli nomine celebrans auctor commentarii hujus nobis adfert monumenti inscriptionem, in qua vita sua breviter sicut descripta est;

"Caelum exploravit qua Terram mente Columbus -
et nova cum causis repperit astra novis Hesperiam
invenit sulcosque in Marte retexit - et qua per
spatium lumina lege cadant"

Puto laetissimum esse hominem, cui post mortem dantur verba hujuscemodi Latina!

Ephemeris Elisatiensis nobis praebet commentarium de inscriptione, quae in aedibus saeculo septimo decimo structis invenitur. Sed dolendum est quod adfertur tantummmodo versio Francogallica; auctor scribit saeculo nostro numerum Latinistarum tam minutum fuisse, ut sententia vel nuntium inibi Latine scriptum quasi expunctum sit, quamquam inscriptio ipsa in saxo ad nostram aetatem tradita est. Ut mihi videtur, auctor hic fortasse ignorat nos scriptores blogorum Latinorum et Gregem Latine Loquentium nostrum et Ephemeridem nostram!

In situ interretiali cujusdam stationis radiophonicae linguae Russicae legitur percontatio de litteris vel cultuubus, in qua nobis refert quidam liber "Латинские надписи в Петербурге (Latinae inscriptiones in Petropoli)” nuncupatus a Olga Budaragina scriptus. Quae Latinae perita collegit, ut fertur, inscriptiones hac in urbe manentes ac adnotationes praebet. Sed, proh dolor, haec lingua Slavica mihi ita ignota manet, ut quasi nihil hujus paginae intellegam. Rebus sic stantibus, si quis Russicae peritus nobis explicet quid hac in percontatione narretur?

Tuesday, August 3, 2010

De modo oeconomiae sanandae

Olim debita somniabant se fortunae fieri. Quae leviter huc illuc volitans vere fortunae erant. Voluptatibus expletis cupiditatibusque satiatis, non animadvertebant se debita esse. Subito tamen cum somno excitata sint, inibi debita stupefacta manebant. Sciri non poterat utrum per somnium debita in fortunas mutata sint, an fortunae in debita. At inter debita fortunasque certe est discrimen. Quod desperatio appellatur.

Monday, August 2, 2010

De cicada

Hodie vesperi domi comptatro utens magnum post temporis spatium audivi canere cicadam nomine tannam Japonensem alias higurashim. Bestiola hujus generis mihi videbatur hic evanuisse postea quam silvula pinea abhinc plus quam 10 annos caesa fuit.

Ejus clamoris auditu valde gaudebam, propterea quod hac in civitate multos per saecula existimabatur pulcherrimus esse. Verum etiam hoc de animali parvo, quod tantummodo crepusculo coeptaeque obscuro lucis canat, permultae tancae haicuaque componuntur a poetis qui in eo aliquid triste vel, ut dicam, melancholiam inveniunt atque aliquid frigidum sensu percipiunt.

Cicada canens,
Refrigeres mi fervens
Computatrum hoc.

Equidem medicinae peritus quidam Tsunoda nomine putabat nos eum auscultare modo, qui ab eo hominum Occidentalium multum distat. Recens tamen sunt qui consilium ejus negant. Itaque vos rogare velim quomodo vestris auribus sonent hi soni.