Quid tibī fēles faciat nigrante nocte? num mūrem cita persequātur? dormiat bacchante tuīs procellā crūribus haerens?
fertur in sōlā Totucae viā se vesperō surgente gregasse fēles. quae pilōsas crūra manusque parva ūna agitābant.
versibus fēlīna chorēa cantis vōce magnā cum gererētur atque ēbriō templum scaberētur unguī, aethere fulsit.
omnia haec, quaecumque virī loquantur, crēderēs an non, nihil interesset. dum pluit multō, tua laeta fēles somnia spectat.