Sunday, August 9, 2009

De litteris imaginariis Kircheri

Abhinc aliquot dies cum cyberdiarium Sandrae Ramos legerem, inveni paginam hispanice scriptam, qua praebetur liber “China Monumentis, qua sacris qua profanis” intitulatus ab Athanasius Kircher germanico saeculo septimo decimo editus. Kircher solum narrata scriptaque missionariorum ad Sinas missorum consulens varias formas ideogrammatorum sericorum historiamque eorum explicavit. Mihi maxime cordi sunt hae litterae vel potius picturae singularissimae litteris ABCDE signatae, praesertim propterea quod res imaginariae duplices hic monstrentur, scilicet picturas de mytho imaginario pingere conatus esset is qui multa rerum sericarum ipse recte non sciret.

Primus imperator Fofi in libro Kircheri adpellatus nostra aetate Huxi adpellatur et narratur abhinc circa quinque milia annos vixisse terramque Sinarum rexisse. Atque augurium Bagua adpellata litterasque creavisse. Certe existimandum est, quod haec fabula tota de rebus imaginariis narrat, quoniam dynastia Shang saeculo septimo decimo a.c. condita veterrimum vestigium Sinarum nobis tradere hodie putatur. Corpus imperatoris pingi solitum erat, ut partes inferiores ejus et uxoris suae angues inter se inplicati fierent. Forsitan in Kircheri libro aliquem in Europa vel in Sinis inventu litterarum figuras anguinas corporum amborum miscuisse reor.



Hac in pagina legitur alterum ideogramma littera G signatum, quod autem maxime mihi cordi est. Dum Kircher hoc character hominem amore captum indicare scripsit, nunquam haec forma inter omnia ideogrammata inveniri possit. Egomet puto hunc germanicum eruditissimum forsitan describere voluisse de littera , quae recte amorem significat parte inferiore scilicet cor indicanti.

Attamen ipsa littera errata a Kirchero creata quattuorque litterulis scilicet muliere ac duobus filis ac verbo composita etiam joculariter uti possimus, ut “colloquium nimis longum a mulieribus telephonice habitum ” indicemus...
.
P.S
Nonne littera И inveniri possit, cum hanc picturam videamus?

Thursday, August 6, 2009

De defectu actricis notissimae



Heri quasi omnes Japonici nuntios televisificos videntes multum mirati sunt, quod notissima formosissimaque actrix Norico Sacai nomine 38 annos nata cum filio suo quoquam evanuisset nec ullo modo contingi posset, postquam conjux suus ob medicamentum illicitum in veste absconditum a biocolytis noctu in quadam via Tociense adprehensus fuit.

Norico, quae cum 15 annos nata esset vitam suam ut cantrix idolica coepisset, statim valde favorabilis facta est in Japonia, Taivania, Honcongia et aliis civitatibus Asiae orientalis. Itaque cum minister primarius Sinarum Wen JinTao Tocii rectorem Japoniae visitaverit, ad illum politicum excipiendum ex multis actoribus cantoribusque selecta fuit.

Anno 1999 cum 28 annos nata esset, a quodam viro flucutus capiente subito conjuncta est. Attamen, postea quam filium genuerat, continuo etiam populos Asiae ita delectabat, ut in nonnullis pelliculis televisificis personas maximi momenti gereret ac novos discos ederet.

Sed curriculum vitae suum adhuc ita luculentum ob crimen mariti vitiosi interruptum est. Defectui suo multa aenigmata nunc manent. Multa et in actis diurnis Serice scriptis narrantur. Investigatione a biocolytis gesta undae electricae instrumenti telephonici portabilis ejus semel in quodam loco montano 100km a urbe capitali remoto captae fuisse feruntur.

Exoptem eam ac filium suum maturissime sanos inventum iri.

Sunday, August 2, 2009

De Baguette Bardot



Baguette Bardot, una ex personis ab artifice maxime insolita japonica Toastie nomine gestis, modo superrealismi canit carmen “contagionem” nuncupatum, quod primum a celeberrima actrice francogallica Brigitte Bardot anno 1967 cantum esset. Mirabile jocosumque est, quod panes pro manibus sint huic mulieri, quae se ex stella “pane tosto” ad terram nostram advenisse dicat. In hoc pelliculo etiam panifices panes coquere jubet, ut gignatur infantulus ejus adsimilis. Quam singulare!

Ars ejus canendi "musica technica popularis”(anglice: techno-pop) nomine adpellatur, quae praesertim octavo decennio in hac terra favorabilis esset, dum verba japonica non multum a francogallicis differunt. Mihi enim videtur hoc opus singularissimum imitationem barbaricam rerum civitatum occidentalium non esse; attamen morem creativitatemque maximae Tociensis urbis neophiliae bene monstrare.

Ecce situs interretialis ejus, quo invenitur commentatio francogallice scripta in quodam periodico panificum adparita. Videas autem “machinam spirituum”, quae primum a Brigitte anno 1963 cantam erat, deinde a Baguette voce viva refingitur.

Notandum quoque est, quod grex musicus japonicus "Pizzicato Quinque" nomine illud carmen nono decennio francogallice cecinit.

Tuesday, July 28, 2009

De Domo Alba



Acina Nacamori 17 annos nata, quae una ex cantricum idolicarum maxime favorabilium octavi decennii in Japonia esset, intime ad citharam canit in programmate radiophonico anno 1983 emisso carmen intitulatum Domum Albam Tristem, quod primum cecinisset Bertie Higgins. Dum hic cantor americanus musicae rockiae ad maturos versae (anglice; adult oriented rock) de vetere pelliculo cinematographico ejusdem tituli ab amantibus viso narravit, nihil ad illud pelliculum pertinens aperte describitur in versione japonica, cujus discum edidit anno 1982 Hiromi Go cantor eo tempore celeberrimus.

At Hiromi modo maturiore iterum cecinit hunc cantum anno 2005 in quodam programmate televisifico. Insuper multi cantores cantricesque per totum terrarum orbem, exempli gratia Jessica Jay, Demet,Yasemin Enis et caeteri Domum Abam canunt, quorum praesertim haec ultima cantrix turciana mihi valde placet. Sed inter omnes certe maxime delector voce inornata puellae japonicae quae mecum idem tempus ageret.

Sunday, July 26, 2009



Cum in google imagines jocosas de pecunia pingentes quaererem, inveni hanc picturam sive ukiyoem, quae ab Utagawa Kunisada artifice undevicesimi saeculi picta erat. Hodie significationes iconographicas ejus paulum explicare conar.

In utroque latere arboris legi potest inscriptio in septem litteris, quarum quattuor "kanji" sive ideogrammata serica, tres "hentaiganae" sive veteres formae phonogrammatorum japonicorum sunt,

奇樹(kiju)
/ 奈類木(kane no / naru ki)

Hae "arborem insolitam"et"arborem nummos ferentem" significant.

Supra arborem duo preces in ideogrammatibus scriptae sunt.

七福/即生(sitsi fuku / soku jou)
"Septem beatitudines statim fiant."

開運/出世(kai un / shus-se)
"Fortuna prospera ac res secundae sint"

Viri infra arborem sedentes duo ex septem deis beatitudinum sunt. Scilicet ad dextram deus alimenti bonique Daikokuten supra saccos stramineos oryza plenos sedens in manu dextra tenet malleum qui beatitudines vocare potest ac in laeva saccum beatitudinibus plenum. Ad laevam deus piscatorium mercatoriumque Ebisu tenens piscem ac harundinem qua beatitudines piscari potest.

Mirum singulareque est, quod caudex ramique hujus arboris compositi sunt ex verbis vel versibus qui undecim condiciones necessarias ad copiam merendam indicant.Quarum tres, qui in parte maxime inferiore inveniuntur, scilicet desiderabilissimas esse putantur, nunc legamus.

やうぢ木(shoujiki)
probitas vel verax esse (in medio)

いむつまじ木(kanai mutsumajiki)
familia concordissima (ad laevam)

能奈木(yudan no naki)
prudentia (ad dextram)

Notandum est, quod omnes undecim versus se cludunt cum littera 木, quae hic usurpatur ut duplex, id est, uno tempore ut phonogramma sonum "ki" ferens ac ideogramma "arborem" significans.

Haudquaquam scio, utrum vir verax et aetate nostra copiam mereri possit an non. Attamen, si negotiationes fides aestimantes (anglice: rating companies) veraciores fuissent, tantos nummos ob crisin hypothecariam certe non perdidissemus...

Gratias ago auctori hujus paginae Emissionis Interretialis Chojamachis.

Saturday, July 4, 2009

De modo collocandi

Cum status oeconomicus mundi paulum corrigi coepisse mihi videatur (et sic sperem), ego quoque linguam latinam a me his mensibus neglectam iterum curare conar.

Collocationem pecuniae puto revera adsimilem esse bonsais sive artis japonicae arborum parvarum in urnis colendarum. Dum ramos nimis cretos secare vel nutrimentum dare vel a cygno nigro arbores pulchras tegere interdum debet, in tempus reliquum maiore otiosus manere potest spectans omnia a vivis facta.

Sudor hic non est, sed tantummodo sollicitudo, quae etiam nummus fiat,




declinatio verbi japonici: bonsai bonsaim bonsais bonsai bonsai / bonsaes bonsaes bonsaium bonsaibus bonsaibus

Tuesday, March 3, 2009

De magistro Johanne Christopho Devynck latinista 

Hodie mane cum Japonice googliter quaererem utens verbis clavibus “lingua Latina" et "elogio", sub lineis meis jocularibus inveni paginam scriptam de quodam viro Francogallico quem ipse novi. Sed quam tristis! Fertur eum abhinc 7 annos in Fonte Bleaudi birota athletica se vehentem casu viario vitam amississe. Adhuc mortem suam nesciebam. In ea pagina etiam legitur eum in Schola Normali Superiori et Universitate Parisiense elogiis Latinis studuisse.

Cum in universitate discerem, litteras Francogallicas me docebat.

Mense Aprilis primo die ejus acroasis, propterea quod non discipulus sectionis litterarum Francogallicarum essem, cum eum rogaverim utrum ad acroases ejus adesse possem an non, mihi tranquille respondit "Pourquoi pas (Quare non)". Nequaquam piger eram, sed confitendum est me nihil litterarum scivisse. Revera linguam Francogallicam discebam, tantummodo quia opera musica illius terrae instrumentis canere mihi placebat.

Cum in auditorium veniret, excerptis operum Barthes vel aliorum nobis 5 vel 6 discipulis datis, jubebat tantummodo "Commentez(Adnotate)". Semper valde perplexus manebam, quia eo tempore nondum linguam Francogallicam perdidiceram. Non recordor enim quid ei responderem. Fortasse inter omnes discipulos quos doceret, puto ego stultissimus fuisse. Sed colloquia cum eo privatim habita optime recordor.

Cum in via prope universitatem casu congressi simus, paginas Latinas quas legebam ei ostentaverim. Respondit, "Ah, Suetonius."

Cum epistulam ab amico Germanico Latine scriptam ei monstraverim,
"Non litteratura, sed litterae."

Cum de libro a Bouffartigue scripto paulum narraverim.
"Eum novi."

In curru ferriviario cum ad Shinjukum iter faceremus dixit,
"Cum puer essem, camelus appellabar "

Infeliciter in Japonia linguam Latinam non docebat. Explicationem ejus de, exempli gratia, rhotasismo auscultare voluissem....

Cur abivis, dum maneo?