Cosmus Turianus missionarius Hispanicus, qui cum Francisco Xavierio anno 1549 primus ex Europa in insulam nostram advenerit, in
epistula sua nonnulla scripsit de religionibus moribusque Japonicorum. Quos inter hodie paulum de chirographis narrem ego saeculo vicesimo primo hac in terra vitam agens. Jesuita Valentianus his verbis exponuit;

Nostra aetate quoque chirographa diversorum generum venditantur
omnino in sacculis contenta apud templa
buddistica sintoisticaque, sed non care, scilicet pro 500 vel 1000 yenibus. Quae etiam emunt multi, qui optant, ut dicam, res potius ad mundum quam ad
naturam incorporalem(?) pertinentes. Exempli gratia, antequam in terris peregrinis iter faciebam longum, amici quondam apud tabernulam templi emebant atque mihi dabant chirographa, cujus ope tuta rerum conditio accipi putatur.
Sunt quoque chirographa discipulis parata, qui ad probationes magni momenti aderunt; Mensibus imprimis januarii februariique, cum in universitatibus Lycaeisque probationes gerantur discipulos ibi discituros elegendi causa, multi papyros hujusmodi sacros emunt atque adulescentibus consanguineis dant eorum prosperam fortunam exoptantes.
Postquam itinera vel probationes finitae sunt, chirographa cum sacculis suis ad templa ferimus, ut ibi a sacerdotibus urantur. Itaque, numquam videmus quae intus scripta sunt.
Attamen, recentioribus annis sunt qui interretialiter monstrant
verba vel figuras sacras hactenus nobis omnino ignotas. Facile quoque invenitur
templum, quod eodem modo chirographa vendit. Insuper in
sito hoc scapo pdf gratis distribuitur chirographum in probationibus adhibendum. Nescio, utrum ops eorum minuatur an non, si tam facile accipiamus.