Saturday, October 22, 2011

De autumno insulae cujusdam



Silens oscitat
caerulosius caelum;
autumnascit jam.

Cantus gryllorum
in dies frigidior
undis se miscet.

Lumen aestatis
in foliis servatum
coram flavescit.

In horto templi
nemo loquitur, nisi
acera rubra.

In bambusea,
utrum ventus sussuret
an frons timida?

Per sepulcretum
odonatae volitant
se cupientes.

Ventus templatim
currit. Dei deaeque
frigore tremant?

Velum abeuns
a litore candidum
spectat lacertus.

Digiti mare
depingentis per horas
non agitantur.

Hiems somnurna
feli perdormienti
enarrat nivem.




Singulis in insulis sunt templa sepulcretaque,
ubi flores florescunt atque flacescunt.



Wednesday, July 13, 2011

De pedilustrice defuncta

Die 11 Martii in urbe Rikuzentakata maris motu deducta vitam amisit puella quaedam 17 annos nata Oyama Shiori nomine optima pedilustrix.

Quae fugerat cum matre sua in aedes publicas caementiciis ferratis structas, quae antea existimatae erant satis fortes altaeque futurae ad maris motum vitandum. Incolis etiam prope habitantibus monitum erat, ut in eas fugerent, si magnus terrae motus accideret.

Attamen, proh dolor, urbem devastaverunt undae multum altiores saevioresque quam a studiosis putabantur: ut narravit coram diurnariis stationis televisificae mater sua 48 annos nata, ubi primum in tabulato tertio per fenestram vidit pulverem ac aliquid nigrum, immersae sunt ambae in aquam furiosam atque manum filiae, quam vi teneret maxima, relaxare coacta est undis asportata immensis. Filia subito disparuit clamans "mater!"

Cras primo diluculo feminea turma pedifollica Japoniae cum Suecia pugnabit, ut ad certamen ultimum poculi mundani accedat. Non dicamus "Vincite", nam adversariae quoque sunt fortes; vicerunt etiam in certamine antecedenti Civitates Unitas, quarum turma optima omnium habetur. Sed, hac pro lustrice defuncta, quae electa ludebat in turma praefecturae Iwatensis numerum 10 ferens, magna voce nostras lustrices hortamur exclamantes "Contendite ad ultimum animo! Nolite punctum temporis perdere!"

Wednesday, July 6, 2011

De calore

In tractatorio meo, quod sole occidenti apricetur, circiter horam quartam ineffabiliter calidum fit, quamquam instrumento aeris temperandi utimur.

Hodie cum hoc paterer calidum, quod me operam dantem perturbaret, animadverti apem magnam apud vitrum fenestrae volitare bombientem. Quam territus dum videbam, advolavit in instrumentum versus atque, postquam in eo paulisper se sistebat, rursus ad fenestram appropinquavit. Apis volatum hujusmodi aliquotiens faciebat.

Intellexi eam foras exire velle atque fenestram aperui. Ubi primum sensi humiditatem aestumque me aggredi, in aerem calidiorem se tacite proripuit apis. Meis oculis, qui eam sequi conati sunt, nihil despiciebatur nisi tecta domuum, sub quibus forsitan calorem paterentur permanentem.


Mulsae spumantis
lagoena, num copona
api fueris?


Tuesday, July 5, 2011

De sushio pedifollico

Cum pedilusoribus Japonicis res in Germania bene evenerunt, nescio quare in actis diurnis illius civitatis saepe usurpantur epitheta sushium continentia.

Exempli gratia, Takaharae Naohiro, qui olim Hammoniae Francfurtique ut oppugnator ludebat, nomen honorificum "Sushi-Bomber" offertum est.
Miratus sum et camisam
venditari, in qua inscripta est haec compositio cibi armaeque.

Kagawa Shinji, qui in Borussia Tremoniense ludens anno superiore principatum turmarum sodalium accepit, appellatur ut "Sushi-Knipser".

Turmae femineae Japonicae, quae in certaminibus poculi mundani victoriam egregiam a Mexico reportavit, datum est "Sushi-Express".
Diurnarius tamen forsitan non scit filiam cauponis sushium praebentis vere esse lustricem, quae auxilium ultimum tulit in quarto puncto conficiendo.

At mihi videtur vox sushium ad pedilusores laudandos non bene quadrare. Nam, quamquam cibus hic nos delectat, cito putrescit, praesertim aestate cum calidum sit. Spero, ut nostra turma feminea bacteriorum contra vim se bene deffendat atque numisma accipiat.

Sunday, July 3, 2011

De meteoro

Quodam anno aestate in loco montano aliquot dies cum amico amicabusque moratus sum. Noctu dum stellas tacite videbamus in semita jacentes, dixit amicus "Ecce meteorum!" Cui responderunt amicae "Quam pulchrum!" In caelo etiam inveni lucem majorem clarioremque quam meteora solita lentius cadere. Statim intellexi hoc bolidem esse atque coepi explicare quomodo collocatio orbitarum terrae meteorique claritatem celeritatemque hujus afficiat. Certe, cum 18 annos natus essem, maxime omnium mea referebat astronomia.

Wednesday, June 29, 2011

De carminibus Latinis in pellicula insertibus

Ex die II Julii in theatris cinematographicis publicabitur fabula nova pelliculae animationalis "Fullmetal Alchemist" inscriptae, quae jam per televisionem semel iterumque, scilicet annis 2003 et 2009/2010, in nonnullis civitatibus emissa est.

In qua inserta sunt carmina Latina. Quod vere mirabile atque laudandum esse videtur mihi, cui placet sermo Romanus in cultu vulgari usurpatus. Sed valde dolendum est, quod qui verba scripsit linguam nostram non bene scire videtur. Quare auctor de verbis Latine scribendis peritum non rogaverit?


Thursday, June 2, 2011

De morte Nobunagae

Anno 1582 die 2 Junii secundum Calendarium lunarem apud templum bhuddistcum Honnoji nuncpatum princeps samuraiorum Oda Nobunaga, qui ab anno 1573 magna in parte Japoniae regnaret atque missionarios tueretur, a duce Akechi Mitsuhide proditus copiisque inimicis circumdatus in flammis sibi manu vitam exhausit.

De quo Jesuita Johannes Franciscus Stephanonus ex Meaco scilicet Kyoto in epistola sua anno 1577 scripsit haec;


Mors Nobunagae non solum Christianis sed etiam nobis omnibus inter res gestas nostras maximi momenti fuisse existimatur adeoque multoties narratur in pelliculis televisificis, quas inter haec propter haud numerosa verba intellectu facillior mihi videtur;


Et in praeconio apparet: paulum ante eventum mortiferum lapsus est in aetatem nostram atque cibos hodiernos edit. In extremo ad saeculum suum bellicosissimum rediit dicens "Vale!"