Sunday, December 18, 2011

De certamine pedifollino contra Syriam

Mense Februarii proximo turma Japoniae pedifollinum certamen cum Syria habebit, ut particeps Ludorum Olympiacorum Londiniensium eligatur. Ubi? In Damasco secundum regulas FIFAe. Sed nunc temporis aiunt tumultus hac in civitate frequenter accidere atque multos cives occisos esse. Itaque multi putant certamen non in Syria sed in Jordania se habiturum esse. Quod tamen nos sollicitat, Foedus Asiaticum Pedifollii nondum publicat nomen urbis, in qua Japonia Syriaque pugnabunt, quamquam id tres menses ante certamen publice nuntiari debet. Quidquid sit, spero nostros lusores juvenes tuto tesseram batatae piscisque fricti accepturos esse!

Sunday, November 20, 2011

De quadam cupiditate

ōdi ĕt ămō. cur dulcĭa ĕdam fortassĕ rĕquīris.
nescĭŏ. sed crassus factŭs ĕgo excrŭcĭor.
ōlim ădŭlescens sempĕr ĕdābam ātras sŏcŏlātas,
quī sed cursŏr ĕram permăcĕr et tĕnŭis.
fēci ad Nāram quando ĭtĕr, in templō stătŭae hūjus
per lĭcŭit mi altō fortĕ mĕārĕ căvum.

Sunday, November 13, 2011

Exercitatio in epigrammate

Pulchră trĭplex quae immōtă rŏtātur dulcĕ pŭella
temptat nōs rīsū carmĭnĕque angĕlĭco.

Acer bellātor, quī bellīs adfŭĭt illis,
armă fĕrens saltat Tōkĭi ămīcĕ cĭtŏ.

Caerŭlĕa ālās mī, prōh, lux ūrit sŭbĭto albās.
hunc linquens fūmum mortĕ sŭāvĕ cădō.

Regnum subterrānĕum ăc immensum vĭdĕ nostrum
glōrĭam ăd extollī fortĕ mĕtallĭcam ătăt!

Multōs per făcĕre annōs fraudem pergăt Olympŭs.
mīrātī vendunt syngrăpham ĕt invălĭdăm.

Ingessit căpĭtāli in portam mīrĭfĭce ictu
follem ā longuinquō fortĕ lŏco ēgrĕgĭus.

Wednesday, November 9, 2011

De legatis Japonicis a Papa exceptis







"dulcĭă nōs ĭtĕrum quae sunt hĕrĭ praebĭta ĕdāmŭs?"
"incēdāmus jam. Stultŭs ĕs. O tăcĕas."
"ante ŏcŭlōs nostros Pāpa est barbātŭs ĕt altŭs."
"mē mĭsĕrum ac sōlum, quī jăcĕo et crŭcĭor."


Saturday, November 5, 2011

De ludo destituto

arbŏrem ĭners lentē nunc flōrĭbŭs suspĭcĭo altăm
flāvīs cinctus. mē nusquam vĭsĭtant pŭĕri ullī,
quī vēnābantur vīve illa ănĭmālĭă parvă.
ventĕ, mĕmentō mē plēnum vixissĕ cănōrĕ.

Thursday, November 3, 2011

De insula Gunkanjima nuncupata

Carbōnem multōs ōblīta annos vŏmĭtāvī.
Vīvācēs aedēs spectāvi inter lŭdĕre altās.
Ferre ădŭlescentēs auscultāvi oscŭla ămantēs.
Mī vălĕdixēre omnēs sōlī tristĕ mănentĭ.


Friday, October 28, 2011

Exercitatio in hexametris

Pēs ĭctū pĕtĭit pulchrae fŭlgĕntĕ pŭellae
ōs luctātōris spectārent quem păvĭtantēs.

Auscŭltant grȳllī parvī inter sē ŏssă tŏrōsquĕ
luctātōrum collīdī frangīquĕ ĭn ărēnā.

Quam mĭsĕrī istī piscēs in cĭvĭtātĕ nĕfastā
sint quī barbărĭcīs ā vīvī saepĕ cŏquantŭr!

Jam mŏrĭor, proh, daemŏnĭcus sub gurgĭtĕ nātŭs
crūdā flammā nunc tostus ăb ĕdor cŭpĭentĭbŭs.

Nox cărăōcĭcă vōcēs ēbrĭĕtātĕ cănentĭs
spargit flūmĭnă per languentĭă prātăquĕ fessă.

Rex măfĭōsōrum se carcĕrĕ lībĕrăt atque
cōram ostendat haec jam vestīmentă sŭperbus.

Mille aurātārum noctu in templō stătŭārum
multas per sermōcĭnăt hōras dē prĕtĭo aurī.


Haerĕtĭcō in templō quī semper ĭdōlă cŏlēbant,
mallĕŭm ĕunt ăd rŭbrum nunc dīvīnā in mănŭ tentŭm.

Quae vendit cāram rīdens cervīsĭăm ămīcē
tergō ŏnĕrōsam fert cisternam fessă cĭtātă.

Per scintillantēs incēdunt trāmĭnă turrēs
in tĕnĕbrīs lanternārum nunc millĭbŭs ātrīs.