Saturday, December 19, 2009

De Petro Kassui Kibe

Anno 1587, quo Franciscus Drakus Eques classem Hispanicam quandam in portu Gaditano sustulerit, in regno Bungi, aetate nostra Oita appellato, natus est Japonicus quidam Petrus Kassui Kibe nomine, qui iter ad Jerusalem Romamque faciens vitam mirabilem autem haud sedatam degit. Hoc de viro hodie paulum scribam, ut commentario a Sandra erudita hebdomade superiore scripto respondeam, namque hic peregrinator saeculi septimi decimi multa de pace belloque cogitare me facit.



Cum 13 annos natus esset, Petrus linguam Latinam ac theologiam Christianam ac litteras Japonicas ac musicam Europaeam discere coepit in seminario Societatis Jesu, quod in urbe Nagasaki conditum erat. Quo postea incendio deleto in Arimae seminario urbis continue his disciplinis versabatur. Inter magistros eum docentes erat et Mantius Ito, qui, ut legatus regis Otomo Sorin ad Europam missus, anno 1585 Romae a Pontifice Gregorio Tertio Decimo exceptus fuit. Anno 1606, cum Petrus 19 annos natus esset, perrectis seminarii studiis munus incepit in domo sacerdotis cujusdam sperans se ipsum sacerdotem fieri.

Cum shogunus Tokugawa Ieyasus , qui finem aetati bellicae ponens regimen novum anno 1603 condidisset, rerum politicarum causa de interdictione fidei Christianae decretum anno 1612 fecerit atque post annos secundos hac a decisione missionarios omnes de Japonia expulerit, Petrus ad Macaum cum aliis multis fugit ibique in collegio Latinam ac theologiam discebat. Attamen, propterea quod eo tempore rector collegii hujus coloniae Lusitanae Japonicis non permitteret, ut sacerdotes fierent, Petrus ad Societatem Jesu Romae ire ac ipse licentiam petere audacter statuit. Et anno 1618 cum duobus Japonicis a Macao profectus ad Goam navigatione advenit. Postea solus per viam terrestrem, scilicet Hormuz ac Bagdad ac Jerusalem peragrans, anno 1620 ad caput aeternum attigit.

In interrete de itinere suo sine dubio asperrimo nulla descriptio inveniri potest atque me rogo quo modo Petrus sine ulla pecunia nec tutela tale iter per terras Islamicas facere potuerit. Quod ad linguas pertinet, fieri forsitan potuit, quod Petrus jam Latinam sciens elementum Persicae vel Arabicae per 3 annos perambulans bene didicerit. At quid enim incolis apud vias habitantibus dixerit, ut cibus ei daretur ac noctu cubitus pararetur?

Si simulavisset se Islamicum esse ex terra Asiae orientalis ad sacram Meccam procedentem, facile res omnes necessarias accepisset. At egomet non puto eum pietati addictum mendacium tale fecisse. Mea sententia Petrus omnia veraciter incolis in singulis vicis dixerit; "Sum Japonicus. Veni ex terra remota. Sum Christianus. Ad Romam ire volo, ut sacerdos fiam". Quem audientes sine dubio valde mirati sunt, ita ut forsitan fuerint et qui eum stultum habuerint. At nonne multi pii Islamici, videntes acies oculorum ejus, pietatis calorem hujus alieni intellexerint? Etsi religione ab eo differebant, eum reverenter exceperint ac benevolenter in peregrinatione juverint, namque, nisi ita effectum fuisset, Petrus Persiam immensam Arabiamque vastam percurrere non potuisset.

Antequam Petrus ad Romam pervenit, illuc jam missa fuit epistula, in qua consilium datum fuit, ut hoc Japonicum ex Macao profectum non exciperent. Ut intellegamus qua de causa epistula huic peregrinatori tam adversa scripta fuisset, scienda sunt nonnulla de consiliis ad evangelizationem in Japonia pertinentibus.

Saeculis sexto decimo ac septimo decimo, cum fides Christiana hac in terra, praesertim in insula Kyushu nomine Nagasakim ac Bungum continente, beneficio missionariorum floreret, secundum modos Japonicos aestimandos sacerdotes Europaei divisi erant in greges duos, quorum unus, sicut Franciscus Cabral ab anno 1570 usque ad annum 1581 munus Superioris Japoniae functus, putabat incolas hujus terrae Asiaticae populum inferiorem esse ac ad Latinam theologiamque discendam aptum non esse, alter, sicut Alexander Valignanus ut Visitator in Japoniam anno 1579 adventus, mores Japonicos observans disciplinas fidemque Europaeas nobis tradere conabatur.

Forsitan qui epistulam de Petro scripsit, modo praedicandi "adaptationismo" nomine a Valignano usurpato adversus erat. Attamen, egomet numquam ethnocentrismum hujusmodi vituperare volo, quoniam eo tempore et Japonici Europaeos fastidiebant appellatione Nanbanjin, scilicet "barbaris meridionalibus" usi.

Nescio quomodo praepositus generalis Societatis Jesu Mutius Vitelleschi de discrimine inter terras Europaeas Asiaticasque cogitaret. At sine dubio statim omnia mala ab aliis de Petro enarrata oblivioni dederit, si ipse videret eum, qui difficultatibus vi fidei victis apud portam ecclesiae illae baroccae se praebuit ac de varietate magna rerum religiosarum insolitarumque Latine loquebatur colore vultus solem Arabiae reflectente lacertisque robustis aut agrum Persicum arando aut camelis onera imponendo exercitis.


Mense Novembri anno 1620, cum 32 annos natus esset, Petrus etiam in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris sacerdotio initiatus est. Quam magnum gaudium ei impositio manuum dederit hac in urbe sanctissima, ubi in permultis ecclesiis magnificis soni splendidi organorum audiebantur. Postquam per 2 annos Romae mansit in Universitate Gregoriana discens, Petrus primum ad Olisiponem advenit. Deinde anno 1623 hoc ex portu Lusitano profectus navigatione ad Asiam iter fecit.

Nec ad patriam suam redditus facilis Petro fuit. Enimvero per annum Mozambico, 3 annos Goae, 2 annos Ayutthayae, annum Manilae vitam agere coactus fuit, antequam Petrus 43 annos natus demum invenit navem quamdam vetustam, qua in portum Bonotsum regni Satsumae anno 1630 appulsus est.

Hic tamen legenda persecutionis vastantis supliciique atrocis inceperunt, quae ad extremum martyrio Petri anno 1639 desiverunt. De quibus non scribam, nisi quod anno 2008, ut forsitan sciatis, Petrus aliique 187 Catholici Japonici beatifacti sunt.

At me rogare velim; quid Petrus, cum in regno Siam deinde in regno Luzon moraretur, de rebus religiosis politicisque cogitaret? Quomodo Japonia et regimen Tokugawense et consilium suum ad religionem pertinens viderentur ei docto, qui in seminariis Societatis Jesu forsitan librum illum de bello Gallico ac Heikemonogatari, scilicet narrationem de bello intestino saeculo duodecimo gesto legisset, postea terras varias Asiaticas ac Europaeas ac Africanas cum incolis suis vincentibus victisque ipse videret?

Ceterum, qua de causa in Japoniam redire maluit, tametsi bene sciebat se persecutum ac necatum iri? Nonne melius ei fuisset Manilae morari ac ibi Japonicis Christianis a patria expulsis praedicere? Potuissetne negotia ibi tractare, ne Catholici in Japonia saeviter vexarentur? Potuissetne et regimen Japonicum eos in Manilam vel Macaum exilio mulctare? Postremo, omnesne viri religiosi politicique existunt, ut viventes mundum nostrum nobis omnibus viventibus meliorant?

Nihil tamen respondit Petrus peregrinator, qui de his rebus nullam paginam reliquit.
Ita, currum calami sustineam citans carmen quoddam a Yosano Akiko compositum. Poetria praeclara haec de fratre ejus, qui belli inter Russiam ac Japoniam anno 1904 gesti particeps esset, sicut composuit;

O frater mi, de te cogitans ploro. Ne moriaris. (......) Utrum castrum Ryojun pereat an non, nihil mea refert.

Wednesday, December 9, 2009

De rebus oeconomicis anno 1820

Secundum studiosum quemdam Batavicum Angum Maddison nomine, anno 1820, 10.4 millies mille millia hominum omnium toto in orbe numerabantur, quorum 3.8 Sinenses erant, atque divitia scilicet productiones generales domesticae tribuebantur hoc modo:

Europa occidentalis 23%,
Civitates Unitae 1.8%,
Europa orientalis 3.6%,
terrae ex Unione Sovietica 5.6%,
Americae centralis meridionalisque 2.1%
Africa 4.5%
Imperium Sinense 32.9%,
India 16.0%
Japonia 3.0%

GDP per capite aestimatur 1706 dollariorum in Britania post revolutionem industrialem atque 600 in Imperio Sinense. Scriptor Epistularum ex Tameike hac de re sicut explicat; properea quod eo tempore agricultura inter omnes res oeconomicas maximi momenti erat, discrimen inter terras forsitan parvum erat. Atque vituperat permultos Japonicos qui timent ut Sinae terram nostram productionibus superent, namque, si duae terrae historico genere videantur, nequaquam mirandum sit, quod Sinae majores oeconomia quam Japonia fiant. Ceterum, praedicit Sinas divitiores enim Japoniae commoda oblaturas esse.

At ego valde miror, quod Civitates Unitae minores quam Japonia essent. Id significat, ut mihi videtur, eo tempore hac in terra nos plures fuisse ( forsitan orysae culturae causa ).


Tabula geografica anno 1818 in Japonia edita.

Sunday, November 22, 2009

De Tanca Latina

Hodie etiam in scriptorio Sandrae optimae inveni "tancam", quae genus litterarum Japonicarum traditione transmissum est ac Latine "carmen breve" dicere vult. Veniam peto, quod tam sero eam animadverterim!



Mihi valde cordi est ea tanca, quae prima inter omnes mihi notas Latine scripta sit, praesertim propterea, quod discrimen inter modos canendi Latinum ac Japonicum, ut dicam, animum meum movet; poetae Japonici classici forsitan versus tertium quartumque non scripsissent atque putavissent sensa "pulsu cordum" Latine prolata jam metaphorice enuntiata esse primo alteroque, in quibus nihil humani describitur. Eodem tempore addendum quoque est, quod in tanca pauciora verba scribi possunt Japonice quam Latine.

At semper mihi valde placent legere tancas vel haicua, quae a peregrinis secundum stilos singularum terrarum composita sunt. Exempli gratia, lego magno cum gaudio haicua nekojitae poetriae dissertissimae, quae abusa 17 vocalibus res jucundiores breviter mirabiliterque narrat.

Jam de poesi classica in Japonia paulum scribam.

Et aetate nostra hac in terra permulti poetae amatores tancae haicuumque numerantur, ut in actis diurnis a vicies vel tricies decenis millibus lectorum lectis tota una pagina ad haec genera poetica dicetur ac programma de poesi televisificum hebdomadarium canali publico emittatur ac multi circuli poetarum singuli mense acta sua edant. At res hae numquam dicere volunt Musas hanc terram quam alias melle;

Primum in tanca oportet sequi nullas regulas nisi eam ad numerum vocalium pertinentem, idcirco tancam componere multum facilius esse mihi videtur quam aut sonette aut elegeiam. Deinde, secundum me, Japonica antiqua, qua anthologica omnibus poetis Japonicis legenda ut Manyoshu (saeculo octavo edita) vel Kokinshu (decimo edita) scripta fuerunt, ad linguam hodiernam plurimum propinquorem quam Latina ad linguas modernas Europaeas est. Exempli gratia, cum 14 annos natus in schola excerpta operum antiquorum legere coeperim, quamquam nihil grammaticae didiceram, omnes fere sententias assequi potui.

Ita, operibus classicis lectis ad haec genera antiqua carminum canenda apti fiunt permulti, inter quos enimvero facile inveniuntur poetae amatores lingua antiqua usi. Ceterum, aditus ad scriptores classicos facilior maximi momenti esse puto, ut litterae classicae vernaculae in schola adhuc serventur tamquam disciplina discenda omnibus discipulis, quorum aliquot singuli anno tancas componere incipiunt.

Attamen, ad poesin Serice scriptam pertinens, res a vernacula magnopere differunt. De hoc genere litterarum alio die in alio commentariolo scribam, praecipue quoniam id Latinarum in terris occidentalibus paulum assimile esse puto.


modificatum die 13 mense Decembri 2009

Monday, November 16, 2009

De divitis

Heri legi capitulum 217 libri Tsuredzuregusa inscripti, qui saeculo quarto decimo a quodam monacho Yoshida Kenko nomine scriptus fuit. Hac in parte quidam vir divitissimus narrat quo pacto divitiae haberi possint; Primum, hortatur ejicere nihilismum buddhistarum, quem secundum cupiditas spesque extinguendae sunt, quoniam hoc in orbe omnes res mutabiles fugitivaeque sunt.



Deinde cupiditatem nimis magnam vituperat imperans ne pecunia sicut servo utantur. Denique monet lectoribus veracibus fieri ac promissa persolvere ut divitiae naturaliter veniantur sicut dicens; cum semel tibi divitiae erunt, laetus fies, etsi nullam cupiditatem rerum obtinendarum explebis.

Litterarum japonicarum peritus quidam scripsit his in verbis modum cogitandi mercatoris aetatis modernae inveniri posse. Attamen scriptor buddhista hanc de divitis sententiam reprehendit dicens; si voluntas vel cupiditas non expletur, pauperes quasi dites iidem sunt.

Profecto, qui res desideratas obtinere potest at non eas obtinet multum differt ab eo, qui obtinere non potest. Hic enim agitur jus optionis. Mihi videtur Yoshida Kenko non intellegisse valorem juris hujus, quem Thales optime aestimaverat.  


P.S
Ecce conversio in linguam Anglicam libri hujus.

Thursday, November 12, 2009

De Latinitate in Universitate Statali Michiganense

Hodie accepi epistulam electronicam, in qua nuntiatur Universitas Statalis Michiganensis disciplinam classicam deletura esse. Ita, ego quoque, tiro amatorque Linguae Romanae, nonnulla scribam pro Latinitate.


Cum scripta Latina legimus, per spatium 20 saeculorum gratis ambulare possumus. Revera mirabilis technologia nobis est. Quam et illa NASA praeclara praebere non potest.



Ceterum, in Japonia omnes in schola opera classica, ut Genji vel Man-yoshu vel Du Fu, legimus, quamquam numerus paginarum legendarum minutus est. Ita, numquam efficitur, ut in quadam universitate publica litterae classicae vernaculae sericaeque destituantur. Ecce humanitas nostra!

At sapientia antiqua nequaquam inutilis est. Exempli gratia, oeconomistae praeclaro Harrio Markowitz nomine anno 1990 datum est pretium Nobelianum pro sua theoria "Modernum Portafolium" appellata, in qua quoddam proverbium modo mathematico probaverat.

Oeconomista japonicus notissimus Ikeo Kazuto nomine Universtatis Keio enimvero recens in Garritore sicut scripsit;

"Litterae classicae legendae sunt, ut sensus strategicos alamus. In terris occidentalibus Graecae Latinaeque, in orientalibus Sericae. Samuraii aetatis feodalis Edo ac administratores regiminis Meiji, propterea quod de tenero ungui Quattuor Libros ac Quinque Litteras Classicas memoria retinere conabantur, res publicas gesserunt melius quam homines post bellum alterum viventes qui, inter alia, Sun Zi non bene legunt."

Egomet in Garritore de oeconomia nonnulla valde miratus jam scribere potui proverbia et alia e cyberdiario Laurae Gibbs eruditissimae adducens.

Mihi non est in animo dulcia tutis praeponere.
Semper plus metuit animus ignotum malum.

Cum omnes ignotum malum metuere coeperunt, subito perierunt Lehman Fratres, qui dulcia tutis praeposuerant.

Ubi coepit ditem pauper imitari, perit

Josephus P. Kennedy vir divitissimus, cum nuntios ad syngraphas pertinentes a quodam adulescente paupere calceamentum illius expoliente anno 1929 paulum ante depressionem magnam audivit, animadvertit omnes vendendas esse.

Omnia humani Latine nobis jam dicta fuerunt!

Wednesday, November 11, 2009

De vino et caetris

In Britania productio vini rubri temperatura coeli tempore verno autumnalique propter calefactionem orbis aucta denuo possibilis facta est post intervallem saeculorum sex.Id significat terram nostram saeculis mediaevalibus calidiorem quam nunc fuisse. Enimvero, exempli gratia, in America septentrionali erat colonia Vinland (=terra vitis) nomine a Normannis saeculo undecimo condita, quae in Nova Anglia (New England) hodierna sita fuisse putatur.

Quidquid sit, nunc auscultemus carmen britanicum saeculo quinto decimo compositum a Johanne Dunstable, qui forsitan diebus tepidioribus et vino rubro fruebat. At velim scire inter compositores Renascentiae quis ultimus hac cadentia Landiniana usus musicam composuerit. Ceterum, utrum inter mutationem temperaturae et usum hujus cadentiae correlatio aliqua fuerit an non?



Egomet, ad vinum pertinens, recenter potiones alcoholicas bibere destitui, vel potius tantummodo cervisiam sine alcoholo bibere soleo. Et nunc animadverti se melius quam olim res recordari posse. Nam saepe efficitur, ut versus latinos, quos nocte legerim, mane proximo die sine labore recordari possim.

At quam sero! Quoniam, cum discipulus lycaei essem, jam cotidie edebam sorbillum glaciatum cui whischium adderetur. Deinde cum in universitate discerem, cotidie fere litram cervisiae bibebam. Hodie denique inntellexi ubi evanuisset, exempli gratia, memoria mea conjugationis verbi graeci παιδευω; secundum circuitum metabolicum in jecore dissoluta ac in urina flatoque excreta fuit...

"Vino intrante, foras subito sapientia vadit."

Ecce proverbium quod me Laura Gibbs optima docuit. Gratias tibi ago!

Thursday, October 22, 2009

De certamine pedifollico

Heri in Arabia Saudiana certamen pedifollicum semifinale Ligae Asiaticae Manuum Victricum inter manus Jeddensem Nagojensemque habitum est. Ex Japonia enim, ut fertur, illuc iter fecerunt nonnulli fautores, inter quos et 9 mulieres numeratae sunt.

Quae sequentes mores veste vernacula illius terrae indutae certamen in stadio viderunt. Ad eas excipiendas cella intima muliebris primum ibi structa est. Quaedam fautrix dixit vestem arabicam pulchram ac ad radios ultraviolaceos vitandos aptam esse,

Quamquam qualitas pedifollis in civitatibus asiaticis nequaquam optima est, mihi valde placet videre manus Japonicas utro citroque hac in parte orbis certare, quoniam varietates magnae morum videri possint.

Exempli gratia, in civitatibus arabicis musica insolita a fautoribus canta saepe auscultatur, in Australia certamen in stadio ludii vernaculi Aussieball nomine habetur, in Corea septentrionali campus herba artificiali contegitur, in India lusoribus ludentibus canem in campum introire semel vidi et caetra.



Circiter a septima minuta culmus auscultari potest!