fēmĭnis plūres rŭtĭlae pŭdīcīs
sunt ĕmendae nunc tŭnĭcae tŏgaequĕ,
nostră cīvĭtās ĭtĕrum ut vĭgescăt
vī pŭĕrōrŭm.
Showing posts with label 自然科学. Show all posts
Showing posts with label 自然科学. Show all posts
Monday, March 18, 2013
Monday, February 11, 2013
De arte puellarum pellicendarum
crustŭlīs ūsō tĭbĭ non pŭellae
pellĭcendae sunt nĕquĕ calcĕis, sĕd
floscŭlos mănū tĕnĕ dicquĕ lentē
dulcĭă verbă.
pellĭcendae sunt nĕquĕ calcĕis, sĕd
floscŭlos mănū tĕnĕ dicquĕ lentē
dulcĭă verbă.
Sunday, January 6, 2013
De monstro jejuno
possis vīvĕrĕ cūr ĕdens pĕr annōs
nullam quattŭŏr escam ăquārĭō? nōs
arcānum ut dŏcĕas tŭum vŏrācēs.
Animal marinum monstruosum Bathynomus giganteus nomine, quod in aquario Tobae ostenditur, postquam abhinc quattuor annos quinquaginta carnis piscarii gramma semel edit, hactenus nihil edens vivit. Multa de ejus modo vivendi manent nobis ignota. Num eo studentes enodare possimus arcanum longaevitatis, qua iter ad Martem facere liceat?
Wednesday, December 5, 2012
De juventutis restitutione
quī sĕnes vĕlint jŭvĕnescĕre, almī
dēbĕant cūrāre ăpĭum pŏlītē
parvŭlas larvas nĕmŏre in cŏmantĕ
bombĭsŏnarum.
dēbĕant cūrāre ăpĭum pŏlītē
parvŭlas larvas nĕmŏre in cŏmantĕ
bombĭsŏnarum.
Subscribe to:
Posts (Atom)