suāvĕ paulisper mĭhĭ compŭtātrŭm.
dispŭtābis clāră sĕnātu ăpertē
multă sĕnātrix.
Cantatrix haec Mihara Junko nomine, cum annos XVI nata esset, in lucem dedit primam cantilenam suam "nox illecebrosa" intitulatum, quam supra inspicitis in spectaculo anno MCMLXXX televisifice divulgato. Postea tamen, cum alias ejusdem generis cantatrices eo tempore clarissimas superare non posset, canere desivit atque ut actrix scaenica televisificaque multos per annos nos delectat.
Foemina non tantum amabilis sed etiam virtutis plena sine dubio est; praeter opera supra dicta, per XII annos se autoraedarum curricula participare perrexit ossibus septies fractis, deinde oncomate aegrotata sed feliciter curata senum societatem adjuvandorum gerere coepit. Postremo, abhinc II annos suffragio electa est parlamenti senatrix atque artem orandi nobis ostendit reapse egregiam.
Cui autem non deest peccatum; cum XXII annos nata esset, diluculo ebria et irata photographos duos crure verberavit photographemata sua clam facere conatos atque capillo capto miseri caput viri ad terram collisit. Quamobrem biocolytae manus suas injexerunt illi satis notae.
Rarae sint, quae vitam degant ita mirabilem, nonne? At mihi saltem non displicet tam formosa et tam fortis tamque potens foemina, dummodo uxor mea non sit.