crustŭlīs ūsō tĭbĭ non pŭellae
pellĭcendae sunt nĕquĕ calcĕis, sĕd
floscŭlos mănū tĕnĕ dicquĕ lentē
dulcĭă verbă.
Monday, February 11, 2013
Wednesday, January 23, 2013
De Transitu Divino
vīsendam dĕŭs ad dĕam mărīnăm
transīvit fŭgĭtor lăcum gĕlātŭm.album vestīgĭum aestĭmat săcerdōs
nōbīs augŭrăt indĕ rītĕ messĕm.
Hodie nuntiis televisificis feruntur in lacu Suwa adgesti glaciales tres apparuisse. Quae res meteorologica Omiwatari sive Transitus Divinus appellata accidit hieme cum thermometrum ad decem gradus infra congelationem descendit.
Secundum mythos Sintoisticos, deus terrestris Takeminakata, qui a deo caelesti Takemikadzuchi in luctamine victus hanc ad regionem montanam fugit, ex templo egressus lacum gelidum transit vestigium relinquens, ut in templo altero visat uxorem suam Yasakatome filiam Watatsumi scilicet Oceani.
Quod vestigium sequentes sacerdos piique in duos greges divisi lacum transeunt atque messem augurant. Ab aetate prisca relata de ritu continue scribebantur regiminique mittebantur, quorum veterrimum saeculo quarto decimo exaratum adhuc servatur. Et nostra aetate quotannis relata mittuntur ad aulam imperialem ministeriumque rerum meteorologicarum.
Tuesday, January 15, 2013
De saltatrice XXV
nūbĭbus coelum mănĕt hos pĕr annōs
hūmĭdis tectum pŏpŭlusquĕ passŭs
aspĕrē saevīrĕ mănus dĕōrŭm
omnĭpŏtentēs.
cum tămen dīcat nĭmĭs essĕ magnŭm
impĭger yĕnī prĕtĭum mĭnistĕr,
frīgĭdō lūcēre ĭtĕrum dĭēs ĭn
aethĕrĕ coepĭt.
pergĕ mercātum tĕpĭdārĕ gestū
sortĭum rĕnātum, ănĭmōsă virgō,
ut Jăpōnĭs insŭlă surgăt īmō
ex cĭtŏ fundō.
et sălīre audēmŭs ăd aevă mox nōs
somnĭantēs aurĕă pervĕnīrĕ
maxĭmā spūmā. nĭhĭl ut tĭmendŭm
omnĭbŭs adsĭt.
Labels:
De saltatrice,
紫音リア,
終わりへ向かう始まりの歌,
経済,
踊ってみた
Saturday, January 12, 2013
De filio regis ultimi
fīlĭus linguam dĭdĭcit Lătīnăm
ultĭmī rēgis căpĭtāli ĭn urbĕ
Anglĭae? num scripta ălĭquis măgistĕr
nunc sŭă servĕt?
ultĭmī rēgis căpĭtāli ĭn urbĕ
Anglĭae? num scripta ălĭquis măgistĕr
nunc sŭă servĕt?
De Fele Tyranna
Thursday, January 10, 2013
De squillarum fuga
vectī, praedă dărēmŭr ut cănōrīs
rānīs. fortĕ pĕtīvĭmus fŭgam atquĕ
in pălūdĕ vĭrescĭmus fĕrōcēs.
Anno MCMXXVII ex Civitatibus Unitis ad piscinam in Kamakurae urbe sitam importatae sunt viginti squillae, quibus ranae edibiles in terras peregrinas exportandae alerentur. Suboles illarum quondam propter diluviem inopinate ex piscina fugerunt, postea in omnes Japoniae partes migraverunt atque lacubus paludibusque pullulare coeperunt. Hodie bestia habetur hostilis, quae genera originaria minatur. Multum tamen delectat pueros, qui ludunt ad aquam harundines tenentes.
Wednesday, January 9, 2013
De bestia oratoria
Subscribe to:
Posts (Atom)