Friday, August 8, 2025

De raeda longiore

longior curris per iter recurvum
flexior versāris in angulōsis,
quae vehens rīdes populum venustum,
raeda rubella.


sex rotas volvis leviter rotundas,
non tamen sūdās et amīca clīvi
ardu
ī cēdis neque fessa anhēlas.
fortior es tu.


māne somno excussa sciās adesse
ferreā currus citius ferentes
in viā plūrēs juvenes senesque
ad Tocii urbem.



Thursday, July 31, 2025

De arte bellatori discenda

sī ferox callēre velis vel arcum flexilem tū vel gladium minācem, Gongorō vīsas juvenī duci illo templa dicāta.

cūjus ardescens oculus sagittā vulnerētur cum rapidā cruentē, luscus ensem tum validam volēbat pōnere nusquam.

quemque pāgānī Fucajae virentis et Tajae nunc rīte colunt satōres. laetiōres concelebrant quotannis festa bibentes.

at genus fertur Tairārum atrōci proeliō victum et mare flante vento rēgulus sēsē jaciendo in altum mortuus esse.

nunc et ars nandī tibi praeter undas, ut scias, discenda, et eās ad ōram. nē puellas conspicias per hōras sōle nitente.



Saturday, July 26, 2025

De nauta portu Misakensi morato

cum ferēbantur per iter marīnum
Ōsakā merces hominesque ab urbe
oppidum flōrens ad Edum, morāri
saepe coactus

nauta erat portū Misaki in latenti
ob procellōsum mare. quid gerendum
ōtiōsō nocte diēque? templum
vīsere amabat.

nam puellāres poterat chorēas
impius spectāre novōs ad annos
dēdicātas. tūtus ut īre, spēro,
aequora posset.




Wednesday, July 16, 2025

De quodam Totukae templo

nōbilis cum mīlia mīlitum ūnā
ācriōrum dux Kamakrā profectus
rusticā fertur Totukā morātus nocte fuisse. dum latens collem prope dormiēbat parvulum, quīdam deus adlocūtus somnio est illīque futūra bellō
forte gerendō
dīxit audāci bona. māne fortis
adgredī coepit boreāle Mutsum, quō rebellis saeviit arma cēpit haud docilisque.
omnibus victis redeuns Sagāmim condidit sacellum, ubi dicta laetis auribus dīvīna sonasse sensit arbore tectus. impii et piī veniunt precātī ā deo hōc, ut plūra merēre possint, quī velint parcī dare nulla dīvō
offerumenta.

Saturday, July 12, 2025

Ad NHK Spring Yokohama FC Seagulls

spectat undas caeruleus remōtās jam larus currens pedibus citātīs, quī super vēlox Totukae fluentum saepe volāret.

mīlitēs audit Kamakram per urbem impigros lātumque equitasse lītus, quī juvent nōs hostibus in domandīs grāmine pulchrō.


Saturday, July 5, 2025

De rosa pedifollica

 

lūdium follis, puer, et parātae sī placent bellāre tibī puellae, perge sectārī, rosa quō locōorum
impetat ācra.


simplicī plausō nihil allabōres.
magna tē vox grāmine dēdecēret
in virentī mēque Latīna verba
dīcere amantem.



Tuesday, July 1, 2025

Ad Nankatsu SC Wings

 

cum datur plausus manibus secundus,
ālites campō roseae virentī
fortiōres tum fierī solētis 
bella gerentēs.

impetum vestrum nequit ulla turma
ferre. mīrandam speciāmus artem
calcitrandī follis ac audiātis
carmina laeta.