2012年2月11日土曜日

De Thermis Romae

Apud nos nunc temporis jocosi libri nubeculati "Thermae Romae" intitulati vulgo leguntur, adeo ut opus ejudem tituli cinematohraphicum his diebus facitur atque mense Aprilis publicabitur. Quam ob rem coepi Latina de thermis scripta paulatim quaerere legereque.

Primum, inveni in libro Martialis duodecimo aliquot carmina, in quibus descriptum est quomodo homines antiquitus thermis utebantur; non tantum ibi se lavabant, sed etiam cibos diversos edebant. Insuper, forsitan priusquam in aquam se demittebant, vinum bibebant. Quam periculosum! Si hos versus legat medicus meus in valetudine conservanda severissimus, miratus humum incidat eversusque.







Deinde, quodam in libro, de quo Laura illa mentionem fecit, casu offendi acrostichidem de thermis, quae a rege Vandalorum structae sunt. Nemo optimus mihi scripsit eam in Codice Salmasiano cum aliis similibusque quattuor carminibus contineri. Infra citata est ea, quae in libro Alexandri Riese praebetur.






Cum deorsum legamus primas ultimasque litteras singulorum versuum necnon eas in tertis quartisve pedibus contentas, nobis paret sententia haec;

"Tharasmundus cunta innovat vota serenans".

Quod ad verbum insolitum "cunta" pertinet, Vallensis Japonicus ille me docuit id quod medio aevo "cuncta" ut "cunta" scribi poteret "c" ante "t" perdens.

Re vera mirabile carmen! Auctor multum laudandus esse mihi videtur, nam paulum plus de regno Vandalorum in Africa condito necnon Latinitate ibi florescente scire nunc velim ego, qui adhuc nihil fere hoc de genere Germanico(?) novi praeter nomen suum nonnullaque in paginis Vicipaedianis narrata.

Traverse, scilicet ex laeva ad dextram, solus legere sine adnotationibus nec in linguas vernaculas versionibus conatus eram atque putaveram me magnam partem intellexisse. Sed, cum versionem Gallicam in pagina CCXIX hujus symbolae contentam legerem, animadverti me multos errores fecisse; exempli gratia, ratus sum verba "numina proba" vocativa esse. Vere errare humanum est!

2012年1月11日水曜日

Exercitatio in epigrammate quinta

omnem terrārum  jam rĕŏr essĕ mănu orbem. 
nam non dēcrescit candĭdă lūnă nĭtens.

ostentam omnes grātanter quippĕ vĭdēbant.
quos bĭbĕre ātrum nunc invĭdĕo et sĭlĕo.

instrūmentum sum, quod Mūsis dulcĕ plăcēbo.
pulchrĭŭs ut cantem, cārĭŏr essĕ pŭter.

nempĕ rŭbescĕrĕ mē stellis cănĭt illĕ fŭgātis.
sed pallescō nunc, nam jăcĕre heu vĭdĕor.

mons nĭvĕus ille Aurōra advĕnĭentĕ rŭbescit
dum silvae cānent frīgŏrĕ tam gĕlĭdae.

nēmo est quī vincat  rēgem ănĭmālĭum hŏnōre
magno hăbĭtum praeter nimbŭs ŏlens hŭmĭlis.

2012年1月7日土曜日

De Arituneo Mizuno

Olim in Universitate Meacensi, scilicet Kyotensi, linguam Latinam docebat professor quidam Arituneus Mizuno nomine. Qui philologus nunc nobis quoque notus est ut poeta Latinus; non tantum opera ipse fecit poetica, sed etiam Latine reddidit carmina poetarum Japonicorum necnon opus Vergilii illud emendavit.

De lectionibus suis re vera mirabilibus interretialiter discipuli sui referunt nonnulli. Quos secundum hodie paulum narrare conor, quo ardore studioque Arituneus et discipuli nostra in lingua versarentur, quamquam nusquam ipse eum vidi nec illa in universtate didici nec Latinae peritus sum.

Professor noster praebebat lectiones, ut appellemus, "linguam Latinam 101&102", in quibus discipuli singulis hebdomadibus quattuor horas, scilicet duas horas bis discebant. Duae horae? Ita erat secundum tabulam universitatis horariam. Sed enimvero solebat multum longius pergere; lectiones hora quarta inceptas ad octavam vel nonam producebat atque discipuli notitiae avidi auscultabant eum praelegere panes edentes. Postquam lectiones finiverant, omnes januam universitatis clausam superantes domum redibant. Difficile creditu est, nonne?

Inter quos tamen pauci supererant usque ad anni finem scholaris, nam die antecedente, ut ad lectiones se pararent, eos oportebat noctem vigilare totam. Ut fertur, ex quinqueginta, qui vere discere coepissent, tantummodo quinque probationes subibant ultimas. At quare tam acerbus esset Arituneus? Responsum quaeri possit suis ex verbis, quae quodam anno prima in lectione coram discipulis proclamavit.

"In civitatibus Europaeis Americanisque jam saltem septem per annos Latinam discunt, qui in universitatibus litteris classicis student. Spero, ut vos tantummodo unum per annum omnia eadem discatis. Itaque vos necesse est saltem septies alacrius ad Latinam discendam incumbere."

Postquam rudimenta grammaticae in duobus mensibus per praecepta sexcentarum paginarum didicerant, discipuli incipiebant cum scriptoribus antiquis pugnare; modo cursorio legebant commentaria Caesaris illa; interpretabantur ac ex memoria exponebant opera Sallustii; interpretabantur ac aestimabant Georgicam Virgilii; ad extremum, modum carminum pangendorum discebant.

Arituneus suo in commentario anno 1972 edito explanavit cogitata sua de institutione linguae Latinae nonnulla, quae nostra forsitan intersint. Ut legitur, nos nusquam opera classica vere intelligere possimus, nisi ipsi Latine prosas carminaque scribamus; nos necesse est praeter studiosos plures litterarum classicarum amatores generare, ut Latinitas apud Japonicos nondum satis nota annis futuris florescat; quia antiquitus inter oriundos ex locis extra Romam erant magni scriptores, et in Japonia nasci debeant Latini scriptores.

In lectionibus Universitatis Meacensis Arituneus praesertim magni momenti esse existimabat carmina viva voce per metra canere vel pronuntiare. Discipuli etenim quantitates vocalium ediscebant opera Vergilii poetica enuntiantes carminaque ab ipso Latine reddita canentes. Insuper, quod verum mirabile est, ultimis in probationibus, inter alia, a discipulis petebat hujusce modo;

"Pentametro jambico utens pange carmen, quod sibi velit haec..."

Non referuntur ea, quae scribenda erant nec scio, utrum recte respondere potuissem an non, si discipulus fuissem suus. Itaque loco responsi distichum nostro de professore venerabili amabilique pangens finem scribendi faciam ego, qui autumno exeunte versus componere coepi.

sempĕr Arītsŭnĕum dēlectat linguă Lătīna,
quī pulchrē pangit carmĭna ĕt versĭcŭlos. 



2011年12月31日土曜日

Exercitatio in epigrammate quarta

vērum "ignem" "Ôcĕănum" cĕcĭnit "vĭrĭde" "ātrum" "ĕbŭr" ille.
nūllum aenigma est nunc. jam bĭbam ĕt exĕdam ĕgo!

ōlim prōfectī sunt Eurōpam īrĕ vŏlentes
versi ad Massĭlĭam lītŏrĕ Yōkŏhămae.

aedēs stābat quae tūtum  magnă tĕgēbat. 
portāta est undis. nix cădĭt et trĕmo ĕgo.

mī mĕdĭcus "post hōram octāvam nīl ĕdĕ!" dixit.
sed făcĕre id nĕquĕo. noctu ĕdĕrim ac bĭbĕrim.

aestū testūdō mĕă nōmĭnĕ cāră Cănossa
herbam ăbĭit quaerens. vīvă sĭt ūtrum hŏdĭe?

campānā vălĕdīcāmus tĭbĭ tristĕ sŏnante
tristĭtĭae mĕmŏrēs, annĕ vĕtus mălĕque.

2011年12月25日日曜日

Exercitatio in epigrammate tertia

exĭmĭa est ănĭmus tŭŭs intus quae tŏpĭa illa
persŏnă persōnaeque haec bĭrŏta ādlĭcĭunt.

lābuntur lingua ingrĕdĭuntur quae mĭhĭ praedae.  
quid sit hic strĕpĭtus? taedĭo ĕt ēsŭrĭo.

dictātor regnī vītam āmīsit bŏrĕālis.  
omnēs nunc quaerunt quis tĕnĕt impĕrĭum.

ō sānctōrum grex, quī tam bĭrŏtis făvĕātis,
quālĕ tărandi ŏpŭs hanc vēre hĭĕmem effĭcĭant?

nōs quŏque ămāmus nunc thermās hās frīgŏră passi.  
possunt siccāri at corpŏră non mădĭda. 

adhuc permănĕam ut lectrix quam sōbrĭa et casta!  
sed mī vītă brĕvis. cētĕră scīrĕ vĕlim.

2011年12月23日金曜日

Colloquium inter collocatorem argentariumque

Collocator I: Heu, quantam pecuniam collocatam ob crisin Graecam perdidi! Dixistine me nusquam multam perditurum, si multos per annos collocare pergam?

Argentarius H: Spatio brevi spem longam reseces.

Collocator I: Quam mendax sis! At quomodo abhinc mutentur pretia creditorum civitatum peregrinarum, quos possideo?

Argentarius H: Ne, collocator optime, Bursales temptaris numeros. Ut melius, quicquid erit, pati, seu auget seu debilitat Manus Divina valores dollarii et euronis, qui nunc oppositis debilitantur societatibus creditorum aestimandorum. 

Collocator I: Quoad status oeconomicus maneat pessimus... Quam sollicitus sim! Non possum expectare donec mihi repraesentent!

Argentarius H: Dum loquimur, fugit aetas turbida. Carpe diem quam minimum anxius creditorum.

Collocator I: Quomodo quidem carpere diem possim?

Argentarius H: Sapora liques vina.

Collocator I: Vina? Sed medicus me vetat bibere.

Argentarius H: Tu ne quaesieris, scire nefas, quem tibi finem di dederint!

2011年12月20日火曜日

De diluculo hiemali

nōlō surgĕrĕ. mānĕ frīgĭdumst mi.
auscultans jăcĕō cănōrem ĭnertem.
sed turbor strĕpĭtu hēlĭcoptĕrī jam.
coelum nuntĭăt essĕ mī sĕrēnum.