Monday, December 31, 2012

De campana


centĭens annō vĕtĕri octĭēs hāc
noctĕ campānā vălĕdīcĭmus nōs
rītĕ per vīcum rĕsŏnantĕ dūrō
frīgŏrĕ pressŭm.

Sunday, December 30, 2012

De saltatrice XXIII




exstăt in templō cŏlŭmen rŏtundō
Dōrĭcum, quod pūră flŭens ăqua intĕr
concĭnit vītam sălĭentĕ dulcī
vōcĕ pŭellā.


Saturday, December 29, 2012

De strepitu poetico


ferrĕā dum argentĕŏlus vĭā 
currĭs urbānas cĭtŏ praetĕr aedēs,
gaudĕant Mūsae strĕpĭtu et trĕmōrĕ
Mūsăshĭnenses.

Friday, December 28, 2012

De passere Panasonico



passer dum rĕcrĕātŭs in sĕrēnŭm
parvŭs ēvŏlăt aethĕrem, cŏactī
magnă damnă sŭbīrĕ sunt tĕnentēs
sortem, quae cĕcĭdit prŏfundum ĭn īmŭm.

Thursday, December 27, 2012

De debitis solvendis


merces quōmŏdŏ vendĭtārĕ possĭm
plūres? dēbĭtă solvĕre est nĕcessĕ
mēnsem intrā, sŭpĕressĕ sī vĕlīmŭs.
exopto omnĭă neglĭgens sălīrĕ.

Wednesday, December 26, 2012

De duce cladem canente


classĭcō clādem cĕcĭnisti ămārăm
mōrĕ factus  nŏvŭs illĭus dux
factĭōnis, quae rĕgĭt Insŭlam pĕr
tempŏra ăcerbă.

Tuesday, December 25, 2012

De Venere saltante


stārĕ cūr immōtă necessĕ mē sĭt
antĕ fēlīces, qui ălĭquid sŭāvĭs
mandĕre hortātūquĕ sălīrĕ laetō
coepĕre ămantēs?

Monday, December 24, 2012

De cibo Sapporensi


fortĕ sī lustrārĕ, pŏētă, possīs
Sappŏrum, prīmum cĭbŭs ille ĕdendŭs.
Sapphĭcīs et suāvĕ cănās săpōrĕm
dēlĭcĭōsīs.

Sunday, December 23, 2012

Felix 999 Gaffiot


muliercula mulina mulierosum multibibum mulcetra mulsea mulcat.

cucurbitarius cucullatus cucurrit cucumerem cucumā coquens.

strix edax ex hamaxosticho xysticos maximos inspexit.

cicuticina cicatricosa ciconiam cicurem cicilendro Ciceroniano ciet.

pinguis pontifex Pindarum pontem pinnā ponderosā pinsentem poposcit.

socer cordatus socorditer coram sociofraudis Corinthiensibus soccum corripit.

Transitus

smaradignum marathrum Arabes rabidi abigunt.

Saturday, December 22, 2012

De vestium venditrice


mānĕ trēs arcīs rŏsĕīs mĭnācēs
clam rĕsurgunt sanguĭsūgae pŭellae;
lūmĭnātae sōlĕ stătim vĭdērī
non tĭbĭ pŏssŭnt.

De mundi fine

ultĭmo accīdissĕ dĭē pŭtō nīl
insŭlā Jăpōnĭs, ŭbī bĭbēbant 
noctĕ caupōnīs hĭlărē cănentēs
pulchră fŭtūră.

Friday, December 21, 2012

De saltatrice XXII


concĭnunt lautē vărĭī cŏlōrēs.
postŭlo at tē partĕ sălīrĕ dextrā,
pulchrum ăsymmĕtrum ut părĭātŭr antĕ
nōs spĭcĭentēs.

Thursday, December 20, 2012

De saltatrice XXI



suāvĕ curvescit părĭes sŭb aedĕm
quō rŏtundum hĭat tăcĭtē fŏrāmen.
trēs făces lūcent cĭnĕris cŏlōre ul-
līs sĭnĕ flammīs.

antĕ saltat quās ăgĭtans pŭellă
candĭdōs artūs ălĭquidquĕ pulchrō
dīcĭt in versū, tămĕn haud pŏtes tū
omnĭă scīrĕ.

Wednesday, December 19, 2012

De saltatrice XX



ordĭnātrum per pŭĕros pŭellās
adlĭcis, saltūs răpĭdī pĕrītă,
plūrĭmās, idcirco ĭmĭtandă rēctē
māchĭnă facta est.

Tuesday, December 18, 2012

De saltatrice XIX


flammă saltat frīgĭda ĭn æthĕre ātrō,
phosphŏrī lūcent tŭbŭlāta ĭn ædĕ.
līvĭdōs artūs ŏpĕrit călentĕ
vestĕ pŭellă,

quæ rĕtorquens corpŭs ŭt anguĭs albŭs
augŭrāre aenigmătĭcē crŭentŭm
coepĭt occāsum pŏpŭlī prŏfānī
vōcĕ cănōrĕ.

Monday, December 17, 2012

De colorum compositione


līnĕis fuscis părĭes sŏlumquĕ
ātrĭī mīrē dĕcŏrantŭr albī,
fluctŭant per quās rŭbŏr et nĭgrēdō
virgĭnĕ mōtā.

Sunday, December 16, 2012

De Musa

Mūsă mox sit, quae jŭvĕt in cănendīs
Sapphĭcis mē noctĕ pĕr ordĭnātrŭm
saltĭcas spectantem ŏcŭlīs pŭellās
irrĕquĭētīs.

Saturday, December 15, 2012

De Fine Amorum

Nuper legere coepi librum "Finis Amorum" intitulatum, quo continentur carmina ab Anna Elissa Radke erudita pancta.

In carmine secundo "Non omnes vincit Amor" inscripto metro sapphico sicut canitur:

"Credo in unam vim genuinam amoris,"

"Credo et in Musam celebrantem amorem 
adiuvantem omnes dociles poetas," 

Poetria hic confitetur se amorem habere aliquid pulchre canendum. Attamen in stropha tertia, scilicet ultima, apparet vir haud humanissimus, cui amor significat nihil nisi opus a domina sua postulatum.

"At faber praefert opus hortulani
artibus, Musis, lepidis libellis,
audiens docto dominae severae
prodit amorem. "

Miser sit vir, qui non existimet maximi momenti esse artem amoris canendi urbanam. Quam enim  poetria nobis clare monstrat, exempli gratia, in carmine Priapeo hoc,

His in quattuor versibus, qui subjecto "Hi testes" incipiunt atque verbo finito "gaudent" desinunt, Anna illa scite abutitur locutione "ad imos ungues", scilicet primum modo figurativo, deinde modo anatomico. Quo abusu nascitur complexio mirifica, in qua imagines vivide coloratae obscenissime autem pulcherrime ante nos se ostendent.

Vehementer igitur adhortor ad librum hunc legere vos, quos praesertim carmina amatoria delectant.

De saltatrice XVIII




Sanctă dum pulchrō bĕnĕdīcĭt omnēs
noctĕ rēs Ēlectrĭs ĭn oppĭdo ātrā,
flammĕā fēlix sălĭens nĭtescĭt
vestĕ pŭellă.

Friday, December 14, 2012

De penso domi faciendo



pāgĭnās, heu, quot mĭhĭ dē pŏētā
scrībĕre est nĕcessĕ sŭisquĕ verbīs?
fessă sum. spērō me ălĭquem jŭvārĕ
ēsŭrĭentĕm.

Thursday, December 13, 2012

De curstrice II


ventĭlans crīnem pĕdĭbus sŏlūtŭm
currĕ pernix et sĕquĕre ērŭbescēns
caesĭam raedam et răpe ăquae lăgoenăm,
sī sĭtĭs, illăm.

Wednesday, December 12, 2012

De ophiophagia



incŏlae austrālī căpĭunt mĭnācĕm
insŭlā serpentem ĭn ăquā nătantĕm
et cŏquunt scītē cŏmĕduntquĕ, morbō
ut rĕcrĕentŭr.

Tuesday, December 11, 2012

De saltatrice XVII



sol tăpēti aurāto hĭĕmālĭs umbrās
arbŏrum pingit tăcĭturnĭōrŭm,
antĕ quas gestū sălĭt ēlĕgantī
pūră pŭellă.

Monday, December 10, 2012

De pictore Batavico



artĕ mīrandā brĕvĕ tempŏris tăm
fixĭt in tēlā spătĭum illĕ pictŏr,
cum pŭella ad nōs ŏcŭlos pŭdīcă
vertĕrĕ coepĭt.

Sunday, December 9, 2012

De musico quodam


vōcĕ non raucā, fĭĕrēs ŭt urbĭs
Tōkĭī praeses, cĕcĭnisti ĕt omnēs
spontĕ fēcistī stŭpĭdos lŏcūtūs
verba ălĭēnă.

jam sĕnī factō tĭbĭ sunt cŭtēs ĕt
cānă rūgātus cŏmă, sed mănentĕm
antĕ nos praebes mŏdĕrātĭōrēs
 stĭmŭlōsŭm.

Saturday, December 8, 2012

De syngrapharum venditrice publicarum


vendĭtat formōsă pŭellă nostrae
syngrăphas rīdens, căvĕ, cīvĭtātĭs.
sis mĕmor pĕrīcŭli ŭbīquĕ magnī
pōnĕ lătentĭs.

Friday, December 7, 2012

De concurru rituali



prīmum ŭbī rŭbră jānŭa est ăpertă,
accurrunt jŭvĕnes cĭtissĭme aedĕm
piscātōrĭs ăd inclŭtam pĕtentēs
largă dōnă dĕī pĭē bĕnīgnī.

Thursday, December 6, 2012

De oratione domestice variata


mūsĭcō nam ōrātĭo ĕt insŭētă
perplăcet clārō, vărĭat cănōrĕ
ictĭbusquĕ verbă dŏmestĭcīs hīs
nōbĭlĭōră.

Wednesday, December 5, 2012

De juventutis restitutione

quī sĕnes vĕlint jŭvĕnescĕre, almī
dēbĕant cūrāre ăpĭum pŏlītē
parvŭlas larvas nĕmŏre in cŏmantĕ
bombĭsŏnarum.

Tuesday, December 4, 2012

De virginibus borealibus


virgĭnes carmen Bŏrĕāli ămātae
saxĕum Regnō cănĕre audĕātĭs
neglĭgentēs ā pŏpŭlo haud ămīco hōc
essĕ crĕātŭm.
 .

Monday, December 3, 2012

De pruritu



quot cŭtem silvā cŭlĭces tĕnellŭm
bombĭlantes mī pŭpŭgērĕ densā?
prūrĭō multum. cĭtŏ frīgĭdum mē
in mărĕ jactĕm.

Sunday, December 2, 2012

De cupresso procera

ō cŭpressus, quae dŭŏ millĕ sōlă
permănēs annōs, tĭbĭ carmĕn illŭd
ex rĕmōta ăd hanc rĕgĭōnĕ vallĕm
num rĕsŏnāvĭt?


Occidentali in parte Kanagawae praefecturae cupressus exstat procerissima scilicet altitudine quadraginta quinque metrorum, quae appellatur Houki Sugi, sive cupressus scoparum. Quae arbor extimatur saltem abhinc viginti saecula ali incepisse. Atque hactenus coelum et montes fluminaque inspicit ibi immota.


Saturday, December 1, 2012

De hominum generibus



"pulchĕr es." "quid? quaeso, ĭtĕres, vĕnustĕ."
"pulchĕr es." "quid? num lŏquĕris Lătīnē?
pulchră sum fortassĕ, tămen rŭdis mī
non plăcĕt umquăm! "

Friday, November 30, 2012

De Enoshima



montem trans rŭtĭlans cădit săcrum sōl,
undans dum mărĕ persŏnārĕ pergĭt.
lūcēre incĭpĭt īnsŭlā dĕae fax
Indĭcae rŭbrum ăd aethĕrem rŏtātŭs.

De serra catenaria



vultĭbus castae sălĭunt pŭellae
abdĭtis, serras quătĭunt cătēnīs
artĕ factas, mōrĕ mĕtallĭco illō
dapsĭlĕ cantant.

Thursday, November 29, 2012

De statione martima


fluctŭum sessus plăcĭdum sŏnōrĕm
audĭens hōras stătĭōnĭs hāc ĭn
sellŭlā currus spĕcĭō vĕnīrĕ
et prŏfĭcīscī.

Tuesday, November 27, 2012

De litteris illuminatis


purpŭris tinctō sŭpĕr altă verbă
cantă coelō tectă lĕguntŭr urbĭs
ferrĕam dum per vĕhĭmur vĭam nōs
multĭlŏquācēs.

Monday, November 26, 2012

De curstrice



dēbĕam flūctū quŏtĭens ărēnā
currĕre anhēlans mădĕfactă mollī?
fessă sum sub sōle. ălĭquid bĭbendum'st
mī cĭto ĭn umbrā.

Sunday, November 25, 2012

De Kamakura



frondes flavescunt
rubescunt saltant coelo
cadunt frigidae.

odorat templa
urbe prisca thus terrae
remotissimae.

・・・・・・・

flantĕ flāvēscunt Bŏrĕā dum ĭn urbĕ
et rŭbescunt silvă nĕmusquĕ priscā,
thūră portāta ex rĕgĭōne ŏdōrant
templă rĕmōtā.


Saturday, November 24, 2012

De photosynthese



arbŏres vĭgĕant ŭt insŭlā, quā
artēs insŏlĭtae cŏluntŭr omnēs,
et carbōnĭs ăquam dĭoxĭdumque est
hauri ēlectrĭcam ĭis nĕcessĕ vimquĕ.

Friday, November 23, 2012

De angue cyano


transcurrit nĕmŭs intĕr anguĭs illinc
magnus cȳănĕusquĕ frondĕum, quī
ăd urbēs hŏmĭnes vĕhens rĕmōtās
corpus ventrĕ rĕtorquĕt atquĕ flectăt.

Thursday, November 22, 2012

De 豚骨拉麺


noctĕ frīgĭdā cŭpĭo ad pŏpīnăm
īrĕ commūnem, călĭdum atquĕ plēnŭm
sōlŭs ut lardīs ĕdĕre audĕam illŭd
tonkŏtsŭrāmen.

Wednesday, November 21, 2012

De saltatrice XV



purpŭrans lūcet părĭēs ĭn urbĕ
portŭensī, dum sălĭent pŭellae
mōtĭbus rīsūque ŏcŭlos sŭāvī
adlĭcĭentēs.

Tuesday, November 20, 2012

De Tokiensi statione



ferrĕārum tū stătĭō vĭārŭm,
sessă Tōkĭī mĕdĭō pĕr annōs,
nunc tŭbas raucas mŏdŭlārĕ noctĕ
hāc ŏpĕ lūcĭs.

Monday, November 19, 2012

De quadam ministrice

nūdă subrīdens tĭmĭdē *pŭellă,
corpŭs ostendis bĕnĕ sōle ămātŭm.
mĭnistrix ōlim ĕrĭs erga ăcerbă
nos stŭdĭōsōs.

nam pĕcūnĭam mĭnŭes pĕrītīs
compŭtātrī magni ălĭisquĕ dandăm,
"quāre ŏportet tē fĭĕri orbĕ prīmŭm?
nescĭŏ."dīcens.

Nos cănēmus tunc hĭlărē sĕvērae
fēmĭnae pulchram, mĭsĕrī măgistrī,
perdĭtamquĕ vōcĕ jŭventam ămārā
balnĕo ĭn amplō.

*Si quis vestrum aetate adultorum hac de femina Murata Renho nomine pelliculam paulum obscaenam per Youtube inspicere carmenque optimum auscultare velit, ecce

Sunday, November 18, 2012

De boreali vento

ventŭs ē terrā flăt ăd īnsŭlārēs
frīgĭdā prīmus bŏrĕālĭs urbēs,
jūrĕ nōmĭnātŭs ŭt arbŏrum fron-
disquĕ nĕcātŏr.

Saturday, November 17, 2012

De docta manu

ō mănus scītē dŏcĕas mŏdum nunc
laevă pangendī bĕnĕ carmĭnis nōs,
flōrĕat pulchrē măgĭs ut Lătīnă
linguă pĕrennĭs.

 

Friday, November 16, 2012

De acceleratione 


oppĭdum vĭă transĭt altă coelō
ĭn ātrō făcĭbus vŏlantĭbus; tū
maxĭma accĕlĕrātĭōnĕ vīquĕ
ēbrĭus făcĕris fŭgācĕ centrī.

Thursday, November 15, 2012

De saltatrice XIV


saltăt indūtus lĕpŭs albĭor sŭb
flōrĕ gunna ēlectrĭco ĭn aedĕ sōlā,
dum vĭā raedae vĕnĭunt ĕuntquĕ
noctĕ frĕquentī.

Wednesday, November 14, 2012

De saltatrice XIII



transĕam pontem dŭcĕ tē nŏvam pĕr
lūmĭnātum mox sălĭĕnte ăd urbĕm,
quā vĭis vīvē rĕsŏnat vĕnustīs
linguă vĕtustă.

Tuesday, November 13, 2012

De litteris moventibus


cēdis carmĭnă dum cănens ĭn aedĕ,
pārent compŏsĭtae dŭōbŭs albae
partĭbus prŏpĕ littĕrae, quĭbus mī
possunt omnĭă cantă verbă scīrī.

Monday, November 12, 2012

De saltatrice XII


membră morsū dum lăcĕrans nĕcātŏr
ille ălit ventrem sŭa ăvārĭōrĕm,
lēnĭter gāvīsă sălīrĕ pergās
tū nĕmŏrōsă.

Sunday, November 11, 2012

De paganitate


festos jam cĕlĕbrāmŭs urbĕ pulchrē
Sanctae  Ēlectrĭdĭs impĭā dĭēs; res
haud vīles bĕnĕ vendĭtentŭr atquĕ
collŏcātă pĕcūnĭa augĕātŭr.

Saturday, November 10, 2012

De saltatrice XI


ō sŏror saltans, vĕhĕ fessĭōrĕm
lūmĭnōsīs mē rĕgĭōnem ăd illăm
currĭbus, quā lūmĕn ăquam flŭentĕm
palpăt ămoenŭm.

Friday, November 9, 2012

De membris radiosis

ut Mĭdae rēgis dĭgĭtō sŏrōrēs
splendĭdō tactae rădĭōsă saltent
membră torquentes ĭn ăvārĭōrĕ
dulcĭtĕr urbĕ.

Si quis vestrum aetate adultorum nuditatem haud respuens per Youtube inspicere velit pelliculam, qua saltatio monstratur "prodroma", ecce


Thursday, November 8, 2012

De ritu arcuario


jam certāmĭne ăbit săcrāta ărēnā
victor plēnŭs hŏnōrĕ sic pĕrāctō,
augustus grăcĭlem arbĭter dăt arcŭm
luctātōri ălĭo, ut rŏtētŭr altē.

Wednesday, November 7, 2012

De arte appellendi


gŭbernātŏr ăd insŭlam pĕrītŭs
pugnans cum Zĕphyrō jŏcōsĭōrĕ,
nunc dĕo āĕrĭam jŭvantĕ nāvĕm
appellit mĭnĭmē pĕrīcŭlōsē.

Monday, November 5, 2012

De saltatrice X



fontĭs haud pūrī mĕdĭō pĕr annōs
stō sĭlens ullis sĭnĕ mōtĭbus; nīl
tangĭt aerātum mĭhĭ cor, sălīrĕ
nec cŭpĭo unquăm.

sērĭcum tam ōdī păvĭtans vĕnustum,
displĭcet crīnis nĭgĕr atquĕ pulchĕr.
nūdĭtās est mī dĕcŭs optĭmum sŭb
sōlĕ mănentī.

Sunday, November 4, 2012

Ad Alexandram

semper Gādĭbŭs ut Lătīnĭtas tē
flōrescat dŭcĕ dulcĭus sălīnă
et discant jŭvĕnes făcētĭōrĕ
mŏdo autem mĕlĭōrĕ scriptă priscă.


Saturday, November 3, 2012

De saltatrice IX


sōlĕ sub clārō Dryăs ex cŏmantĕ
exsĭta in fŏrum sălĭat vĕnustē
silvŭla, et fundantŭr ămoeni ŏdōrēs
flōrĭbŭs albīs.

Friday, November 2, 2012

De versibus sumotoriis


vox fortis rĕsŏnat vĭri in pălaestrā.
tristī verbă jŏcōsă cum cănōrĕ
mī tangunt ănĭmum vĭdenti ĭn ātrā
sōlī noctĕ Lĕnōvum ăd ordĭnātrŭm.

Thursday, November 1, 2012

De sumotorio luctatore


omnes antĕ lĕvas tŭos lăcertōs
augustē, pĕdĭbusquĕ rītĕ terrăm
pulsas, et sălĕ pūrĭōrem ărēnăm
părās, ut plăcĕas dĕīs ĭta almīs.

Wednesday, October 31, 2012

De saltatrice VIII


spūmĕum ventō mărĕ dum tŭmescĭt
flantĕ, subrīdens sălĭt ad mĭnācēs
artĭbus fēlīnă pŭellă flūctūs
multum ăgĭtātīs.

Tuesday, October 30, 2012

De saltatrice VII


flūmĕn ad lātum rŏtă lūmĭnātă
coelo ĭn obscūrō tăcĭtē rŏtātŭr,
dum sălit vīvē tĕnĕris pŭellă
artĭbŭs haecĕ

Monday, October 29, 2012

De saltatrice VI



mulcĕat blandus Zĕphyrus flŭentēs
ad thĕātrum ăquas văcŭum quĭētās
et pŭellŭlam sălĭentem ămoenē
lūcĕ dĭurnō.

Sunday, October 28, 2012

De rege Japoniae pedifollico



Immortāle ălĭtus prŏpe est Căcūmen,
lūsit caespĭtĕ quinquĕ cīvĭtātŭm,
cānescit cŏmă flantĕ mulsă ventō,
lūdit prō pătrĭa ācĕr in pălaestrā.

Mense proximo Thailandiae celebrabitur mundanum pedifollii palaestrici poculum. In Japoniae manu ludebit, mirabile scitu, vir quidam XLV annos natus Miura Kazuyoshi nomine ex Shizuokae urbe ortus rexque pedifollicus apud nos appellatus. Utinam vires revocet mortalibus, qui juvenilis ardoris jam diu obliti sunt!

De equite sagittario


vectus per vĭrĭdans ĕquō cĭtātō
currente arcĭtĕnens nĕmus săgittās
ēmittit răpĭdās, ŭt omnĭbus sĭt
pax et frūx ŏpŭlentă prospĕrātīs.

Secundum annales Adzumakagami intitulatos, Minamoto no Yoritomo dux samuraiorum terras Japoniae orientales regnantium saeculo secundo decimo Kamakurae cum regimen condidit novum, equestrem artem arcuariam eo tempore jam neglectam ei iterum iterumque postulanti tradidit nobilis quidam Saigyo nomine. Qui senex ex stirpe artem Martis colente ortus, cum annos XXII fuisset, monachus Buddhisticus creatus erat atque multas per regiones postea peregrinans ut poeta egregius permultas panxit tancas sive carmina brevia XXXI syllabis composita. Quas inter infra in prosa Latine reddere conor eam, quam puer in ludo secundario legi.

autumnali in vespere dum video perdicem ex palude evolare,
pulchritudo rerum haud permanentium percipitur
et mihi sensu desiderioque carenti.

Dux lle a poeta petivit, ut carminis ars pangendi quoque doceretur, sed frustra, namque hic id facere abnuit dicens "Cum mihi animum tangunt floresve lunave, litteras XXXI compono. Nihil aliud est. Itaque mihi est nulla ars egregia neque ulla docenda." Die proximo cum profisceretur, gratias agens dux ei largitus est figuram felis argentariam. Quam tamen, ut fertur, nugas habuit atque puero in via ludenti dedit poeta.

Friday, October 26, 2012

De saltatrice V


nunc ăd augustum cŏlŭmen sŏrōrēs
dulcĭter saltent lĕvĭterque ămātae,
possĭt ut mĕlanchŏlĭa inquĭētă
mī cĭtŏ pellī.

Thursday, October 25, 2012

De gladiatore


exclāmas, glădĭātŏr, in pălaestrā
contrā vōcĕ mĭnācĕ fortĭōrĕm,
mox, invīsĕ, sălis cĕlerrĭme atquĕ
vexillō cĭtŏ victŏr es lĕvātō.

Wednesday, October 24, 2012

Somnium iambicum

rĕmōta ĭn urbĕ, quā lŏquuntŭr omnĭbŭs
jŏcōse ăvēs ĕt arbŏres dĭē vĭīs,
ĕburnĕam strŭit pălaestram ĭneffĭcax
rŏtamquĕ rex nŏvos dĕos cŏlens rŭbram.
Irīsăte ēbrĭe, has vĭdēbĭs et fĕrēs?

Tuesday, October 23, 2012

De saltatrice IV



vīvĭdē saltes lĕvĭterquĕ virgō
vestĭbus pullis nĭvĕōs ŏpertōs
permŏvens artūs; ăquă tē sĕquētŭr
mīmĭcă scītăm.

Sunday, October 21, 2012

De solis laude



jānŭam dīvīnă cădunt flŭentă
trans ĕburnam sic rĕsŏnantĭa altō
ex lŏco ātrīs in tĕnĕbris vĭrentēs
per Kŭmănensēs.

fistŭlae sŏnum dŭŏ saltĭcae albīs
mellĕum indūtae tŭnĭcis sĕquuntŭr
lentĭter gressae mănĭbus lĕvātīs,
dum chŏrĭcī sunt

ad lyram argūtam mŏdŭlārĕ promptī
et cănōrum mox călămum, săcrīs ŭt
versĭbus laudent ŏrĭĕntem ĭn altō  
aequŏrĕ Phoebŭm. 


Saturday, October 20, 2012

De quodam luctatore


*Ne hoc inspiciat qui res violentes respuit.  

Commentario de pugnatoribus Romanis lecto mihi in mente nonnulli veniunt luctatores "liberales" sive "professionales". Quos inter praesertim nostra forsitan intersit Hase Hiroshi nomine, cujus certamina supra inspicimus.

Qui vir musculosus olim quadam in universitate litteras Japoniae didicit classicas, postea magister creatus unum per annum quodam in Lycaeo pueros docuit. Insuper, verum egregius fuit in arte luctandi Graeca Romanaque; anno MCMLXXXIV etiam factus est particeps Ludorum Olympicorum Angelopoli celebratorum.

Quoniam tamen saevius luctari maluit, anno proximo Portu Divite in palaetra apparuit ut luctator professionalis atque decem per annos certamina certavit aspera animos puerorum adultorumque excitans.

Divulgatinonum televisificarum gratia cum notissimus esset, vitam nobiliorem sed haud constantem degere statuit; anno MCMXCV candidatus senatus factus atque suffragio prospere electus est.

doctĕ luctātor, tĭbĭ tam plăcēbăt
littĕras priscas lĕgĕre atquĕ magnōs
aspĕrē jactārĕ, sĕd in sĕnātū
vītam ăgĭs ācĕr.

Confitendum tamen mihi est, quod hactenus nullam auscultavi orationem suam. Interrogatur, num rebus politicis disputandis usui sint nostrarum notitiae litterarum classicarum, quae haud logicae esse saepe existimantur. Jam judicandum mihi est!

Friday, October 19, 2012

De saltatrice III


saltĭtēs hōrās, ănĭmōsă virgō,
dormĭente ĭn urbĕ nĭgrum căpillum ĕt
candĭdōs artūs quătĭens, ŭt ātră
permănĕat nox.

Thursday, October 18, 2012

De raeda rubida


per vĭam currit rŭbĭda albĭōre ĭn
raedă collīnā gĕlĭdam sŭsurrans.
silvŭlae tăcent hĭĕmis sĕvērō
frīgŏrĕ victae.

Wednesday, October 17, 2012

De Tokio


maxĭmam cantēs ŏrĭentĭs urbĕm
sōlĭs ornātē cĭthăram ad sŭāvĕm,
ut quĕant cīvēs ănĭmos jăcentēs
mox rĕcrĕārĕ.

Tuesday, October 16, 2012

De saltatrice II


subnĭgrī saltārĕ pŭellă crīnĭs
incĭpit noctū plătĕa infrĕquentī.
pulchră collūdunt brăchĭis jŏcōsē
crūră vĕnustīs.

Sunday, October 14, 2012

De domibus hiemantibus




transĭt excŭtĭens nĭves pĕr altŭm
albas raedă sĭlentĭōsă pontĕm,
vĕntus dum bŏrĕālĭs in dŏmos flăt,
quae mensēs hĭĕmant ăcerbĭōrēs.

Saturday, October 13, 2012

De itinere ad terras orientales

Olim erat vir quidam, qui, cum putaret se nullo munere fungi posse, ab Urbe profectus est dicens "In Urbe non maneam, sed mihi melius est petere orientalibus in terris aptiorem locum ad vitam degendam." Quem comitati sunt aliquot cari jam pridem ab ipso habiti. Quorum nemo autem de itinere bene sciret, idcirco equis vecti sunt errando. In Trifluminiae regione devenerunt ad locum, cui nomen erat Octopontium. Ibi in unum confluebant rivuli veluti araneae pedes diversi atque pontes structi erant octo. Quamobrem sicut nominatus erat. Panes siccatos ederunt sessi sub arbore, quae proxime paludem umbram faciebat. Qua palude irides florebant pulcherrimae. Quibus inspectis unus eorum postulavit; "Ut de viatoris sensu carmen pangas in versibus singulis sumens singulas litteras de verbo iride." Cui ille;

ignōta in rĕgĭōnĕ, tū, vĭātŏr,
rīdentem tĭbĭ somnĭas ămīcăm
indūtamquĕ tŏgā sŭētĭōrĕ,
sōlă quae sĭnĕ tē dŏmō rĕlicta est.

Quo canto omnes ita fleverunt, ut panes tumuerunt lacrimis humectati.




Monday, October 8, 2012

De quadam cantatrice idolica


virgo ŭt incantes spĕcĭōsă vōcĕ
suāvĕ paulisper mĭhĭ compŭtātrŭm.
dispŭtābis clāră sĕnātu ăpertē
multă sĕnātrix.

Cantatrix haec Mihara Junko nomine, cum annos XVI nata esset, in lucem dedit primam cantilenam suam "nox illecebrosa" intitulatum, quam supra inspicitis in spectaculo anno MCMLXXX televisifice divulgato. Postea tamen, cum alias ejusdem generis cantatrices eo tempore clarissimas superare non posset, canere desivit atque ut actrix scaenica televisificaque multos per annos nos delectat.

Foemina non tantum amabilis sed etiam virtutis plena sine dubio est; praeter opera supra dicta, per XII annos se autoraedarum curricula participare perrexit ossibus septies fractis, deinde oncomate aegrotata sed feliciter curata senum societatem adjuvandorum gerere coepit. Postremo, abhinc II annos suffragio electa est parlamenti senatrix atque artem orandi nobis ostendit reapse egregiam.

Cui autem non deest peccatum; cum XXII annos nata esset, diluculo ebria et irata photographos duos crure verberavit photographemata sua clam facere conatos atque capillo capto miseri caput viri ad terram collisit. Quamobrem biocolytae manus suas injexerunt illi satis notae.

Rarae sint, quae vitam degant ita mirabilem, nonne? At mihi saltem non displicet tam formosa et tam fortis tamque potens foemina, dummodo uxor mea non sit.

Saturday, October 6, 2012

De tibicine in proelio necato

I
ō pŭer pulcher, tĕnĕ castro ĭn hōcĕ
tībĭam tristem et mŏdŭlārĕ dulcĕ,
ultĭma ācrēs ut pĕdĭtēs dŭcēsquĕ
noctĕ quĭescant.

II
mellĕa ut sēdent tĕnĕbrīs ĭn ātrīs
carmĭna hostēs nunc vĭgĭles mănentēs,
mollĭbus quae cras mŏrĭtūrŭs undīs
tū cănĭs hōrās.

Die XX mensis Martis anno MCVXXXIIII in litore c.n. Suma prope Kobem sito gestum est proelium acerbum sanguineumque. Quo samuraiorum turma stirpe Minamoto ducta magnam attulit cladem exercitui Tairae stirpis, quae imperium totam in Japoniam olim manu teneret sua.

Occisi sunt permulti milites ducesque, quos inter praesertim notus est Taira no Atsumori tunc XV annos natus satisque nobilis. Secundum libros Heikemonogatari intitulatos atque a citharistis recitatos, puer hic in castris eleganter cecinerat tibia ut Saeda nominata, quam repperit necator ejus Kumagai Naozane cadaver considerans.


Hoc de puero praemature mortuo multae litterae theatralesque operae sunt exaratae, quas inter infra cito haicua a Matsuo Basho et Yosa Buson pancta.

nemo modulat,
at auditur tibia
his in tenebris.

Anno MDCLXXXVIII Basho Sumam lustravit atque sex haicua ibi pancta in lucem dedit. Heic poeta usus est verbo "tenebris", ut aestatem indiceret. Hoc in opusculo vere multa dicuntur adeoque Latine XVII syllabis reddi mihi non potest. Prosa autem sic reddam:
 "Apud Sumae templum in tenebris sub nemore audio tibiam, quam nemo modulat."

autumnum Sumae:
et fluctus appelluntur
sonis tibiae.

Ad locum eundem anno MDCCLXVI Buson iter fecit atque anno posteriore sic panxit. Quod ad fluctus in versu secundo pertinet, adnotatiuncula addi forsitan possit: in fabula Genjimonogatari intitulata nobisque per saecula notissima insertum est capitulum, quo vir nobilissimus ab aula discedit in Sumam ibique haud apparate vitam agit, ut discordiam cum imperatore ob rem amatoriam natam vitet. Auctrix fabulae descripsit Sumae litus esse locum valde desolatum, ad quem appelluntur nihil nisi fluctus. In poetae mente, ut mihi putatur, venerit haec descriptio. Rebus sic stantibus, his in duobus versibus conveniunt Genji necnon Heike, i.e. Minamoto necnon Taira.

Thursday, October 4, 2012

De saltatrice



ō pŭella hortō spĕcĭōsă saltans
flāvĭōra inter fŏlĭa, ut părumpĕr
frīgĭdum tardes grădĭentem ăd urbĕm
mensem ănĭmātăm.

Wednesday, October 3, 2012

De regis nece

  

vir rĕbellis, quī nĕcăt ensĕ rēgĕm
castro ĭn excelso ante ŏcŭlos sŭōrŭm,
tollĭtur rīdens hĕlĭcoptĕrō nunc
tūtŭs ăd aeră.

Tuesday, October 2, 2012

De Priapo Japonico

turmă cultōrum, cĭtŏ me affĕr ācrĕm
aedem ăd augustam, cŏĕam ut săcrāte ĕt
vīco ĕācum dem sŭbŏles bĕātōs
frūge ŏpŭlentā.

Si quis vestrum aetate adultorum hoc de festo phallico pelliculam (haud pornographicam, ut mihi videtur) per Youtuben inspicere velit, ecce.

Sunday, September 30, 2012

De inepta prece




monstrŭōsōs intĕr ămātă virgō
mūsĭcos cantat cĭthăram ad făcētam,
quos sĕnex frustrā prĕcĕ taedĭōsŭs
sēdăt ĭneptā.

Saturday, September 29, 2012

Diagramma

ūti ăbūtīque est rĕtĭnenti ĭn amnĕ
mī nĕcesse altō făcem ĕt ignem ăcerbŭm
sōlĕ candente et lăcĕrantĕ tēlō,
sīcŭt ĭn Indīs.

Thursday, September 27, 2012

De autumnali festo


per horas pluit.
 tympanista se procul   
exercet solus. 

virgo se primum
indutam veste sacro
spectat speculo.

volat trans silvam
valedicens aestati
volucris parva.

num dei vehi
lectica parati sint
a vicaneis?



Heri vesperi, dum tranquille pluebat, paulisper mihi procul audiebatur aliquis in templo se in tympano pulsando exercere. Nunc expectamus autumnalem festum celebratum iri.

Saturday, September 22, 2012

De amne odorato



 fonte ŏdōrātō quăsĭ prātă lātă
 limpĭdissĭmus cĭtŏ currĭt amnĭs,  
 trādĭtur vērā pĭlă crūrĭs artĕ,            
 quod rĕgĭt omnēs.

Nunc temporis apud nos multissimi sunt inter pedifollis fautores, qui attente media nocte Kagawam Shinji inspiciunt. Qui pedilusor hoc anno factus est particeps manus praeclarae i.e. Mancuniensium Unitorum, quo multum gavisus sumus. Sed interrogatur, num eodem modo ac in manu Germanica ludere hortatoribusque satisfacere possit an non. Certe, ita speramus, nam optimus habetur omnium lusorum, qui adhuc nostro in caespite aliti sunt. Utinam faveat fortuna!  


                

Monday, September 17, 2012

De raedarum festo sacrarum

jam prŏpinquăt hūc săcră raedă templī
instăr augustī dĕcŏrātă, magnā
quae pĭōrum vī trăhĭtur pĕr urbĕm
Kīshĭwădensĕm.

virgĭnēs omnes, fŭgĭte in dŏmos, nē
vulnĕra inflīgantŭr. ĕum vĭdētĕ
clam tăcentes, quī sŭpĕr altă saltăt
tecta ănĭmōsē.



Heri Kishiwadensi urbe prope Osakam sita celebratum est festum Danjiri-matsuri appellatum. Verbum Danjiri sibi vult ligneam raedam templum simulantem, qua dei vocati manere creduntur. Quam plus quam quingenti viri vestibus iisdem induti trahunt per vias currentes atque magna celeritate in compitis circumire faciunt. Supra raedae tectum salit audacissimus atque in tecto tibicen canit tympanistaque pulsat.

Sunday, September 16, 2012

De cruribus puellae pulchris


cum pŭellae sint dŭŏ crūră pulchră,
quae pĭlam in portam gĕrĕre appĕtunt ĕt
vincĕre immānem mănum, ŭtrīsque ăbūtens
id făcĭt ācrĭs.

Thursday, September 13, 2012

De globulis vitreis Romanis nuper repertis


Indagatione chemica nuper denuo patefactum est ligamen, quo Japonia Romaque junguntur; globuli vitrei, qui prope Hiroshimam in sepulcro saeculo tertio condito reperti erant, continent salem alicujus generis in Imperio Romano singulariter usurpatum.


Eo tempore apud nos regnum erat Yamataikoku appellatum, quod a sibylla Himiko nomine pacifice regnabatur post bellum intestinum per septuaginta vel octuaginta annos duratum. Globulorum photographema caeruleorum inspicio eo magis miratus, quod hoc de regno paucissima hactenus sciuntur praeter scripta brevia in annalibus Sericis inserta.

Me rogo, qualis vir vel femina has res pretiosas ex civitate remotissima importatas possideret. Quid de terrarum orbe sciret, qui globulos hos in manu sua tenebat? De regnis Coreanis Sericisque multa forsitan ei nota essent. Sed quid de terris ultra fines Serum sitis?  Ceterum, quaeritur, num regina mysteriosa Himiko ipsa haberet ornatus Romanos an non.


albă rēgīnae brăchĭa in rĕmōtā
cīvĭtāte ornant glŏbŭlī mĭcantēs,
quōs pĕr Indōrum mărĕ Persae ătrōcēs
nāvĕ tŭlērunt.


Saturday, August 11, 2012

De Japoniae canistrifolle


Mihi his noctibus certamina Londinii celebrata televisifice inspicienti dolendum est, inter alia, quod nostra virilis manus canistrifollica est ita debilis imbecillaque, ut Ludorum particeps Olympicorum fieri per decennia non possit. Attamen et in arena nostra non desunt inspectu digna. Exempli gratia hoc:


vestĕ tībīcen vĕtĕre in pălaestrā
tībĭam indūtus mŏdŭlātŭr atquĕ
prompti ăcerbum ad lūdum ănĭmī vĭrōrŭm
sunt ălăcresque.

Tibicen hic Togi Hideki nomine ortus est ex stirpe, quae in symphonia aulica anno DCCII condita hactenus continenter munere fungitur. Ipsum tamen, cum adulescens esset, musica delectabat vulgaria, videlicet rockiana et jazzica et caetra. Eo tempore etiam cum amicis gregem fecit musicum atque citharam modulabatur electricam.

Studio Lycaei confecto, monitum parentium secutus artem instrumento canendi traditione transmisso didicit, deinde decem per annos vitam degit ut musicus aulicus. Postea, inopinanter oncomate aegrotatus sed feliciter curatus, incepit cogitare sibi faciendum esse quod vult, dum vivit. Quamobrem ex symphonia aulica discessit atque tibia vetere ut hichiriki vocitata carmina aetatis vulgaria nostrae canere coepit.  

Qui plus de canistrifolle nostro forte scire velit nimis otiosus, ut vedeat hoc.

Sunday, July 29, 2012

De Sakuyahime sive filia florente

I
mānĕ cum coelī pŭĕr ambŭlārĕt
lītŭs adspectans Kăsăsae, pŭellae
forte ĭta occurrit spĕcĭōsae ĕt aegrō
captŭs ămōrĕ est.

II
pulchrĭor sŏrōrĕ pŭellă flōrens,
tū plăces coelī pŭĕrō, qui ăd orbĕm
missŭs est. gignēs dŏmo ĕi igne ŏpertā
fīlĭŏlos trēs.

Infra Latine reddere conatus sum de Sakuyahime maritoque suo Ninigio scripta (f71-73), quae in annalibus Kojiki intitulatis inveniuntur. Qui libri abhinc MCCC annos, scilicet anno LCCXII editi sunt ab O no Yasumaro, qui in lingua Serica paulatim mutata retulit res fabulosas gestasque ab Hieda no Are voce viva recitatas. Verba omnia mihi intellectu haud facilia sunt, nisi et Japonice reddita et adnotationes me juvent. Hoc anno conventus spectaculaque diversa habentur ad editionem veterrimorum annalium hactenus nobis traditorum commemorandam. Utinam ego quoque commemorationis particeps fiam Latine mendose reddens carminaque haud urbana pangens!



Deus Amatsuhikohikohono-Ninigius, sive caeli filius solis puer aristarum vigentissimus, Kasasae promontorio puellae speciosae occurrit atque hanc rogavit, "Cujus filia sis?" Cui respondit: "Sum filia Oyamatsumii, sive magni montis dei. Mihi nomen est Kamuatatsuhime, sive sacrae Atae filia, alias Konohanano-Sakuyahime, sive arboreorum florum florescentium filia." Cum rogaverit ille, "Num tibi sit frater sororve?" respondit haec, "Mihi est soror natu major Iwanagahime nomine, sive saxorum aeternorum filia." Dixit ille: "Te mecum matrimonio jungere velim. Quid de eo censeas?" Respondit, "Ego nulla respondere possum. At pater meus Oyamatsumius tibi respondebit." Ninigius, ut matrimonium postulet, aliquem misit ad patrem, qui multum gavisus filiam suam obtulit cum sorore natu majore donisque multis. Attamen haec fuit ita turpis, ut Ninigius domum remitteret pavore captus. Retinuit autem sibi solam natu minorem Konohano-Sakuyahimen noctemque coiit unam.

Iwanagahime remissa Oyamatsumius indignatus Ninigio sicut dixit, "Tibi filias meas dedi ambas, nam votis factis hoc modo cogitabam: si Iwanagahimen tibi habeas comitatam, quamquam ninxerit vel ventus flaverit, vitae filiorum caelestium velut saxum aeterne maneant immotae tutaeque, sique autem Konohano-Sakuyahimen tibi habeas comitatam, velut arbores florescentes maneant florentes. Attamen Iwanagahimen remisisti atque manu tua Konohano-Sakuyahimen solam retinuisti. Itaque vitae filiorum caelestium velut flores arborum caducae incertaeque erunt." Quapropter hactenus vitae imperatoribus sunt haud longae.

Postea, Konohano-Sakuyahime ad Ninigium se conferens sicut dixit, "Jam gravida sum. Tempus mihi est pariendi. Nullus autem filius clam pariendus est, idcirco te de re certiorem facio." Cui respondit ille, "O Sakuyahime, num una nocte facta sis gravida? Non est filius meus. Filius autem dei terrestris sine dubio est." Cui dixit uxor sua, "Si filius sit dei terrestris, qui in utero meo est. puerperium haud tutum mihi erit. Si filius sit dei caelestis, tutum erit."  Quae statim aedem magnam sine januis fecit atque in eam intravit atque rimas murorum argillis explevit. Postremo, cum puerperium sibi accideret, aedem incendit atque filios peperit. Nominatus est filius ut Hoderinomikoto, sive ignis lucescentis deus, qui natus est cum flamma multum arderet. Hoc a filio genus ducit familia Atae populi Hayatensis. Filius alium, quem peperit, nominatus est ut Hosuserinomikoto, sive ignis incedentis deus. Filio ultimo, quem peperit, nomen est Howorinomikoto, sive ignis exeuntis deus, alias Amatsuhikohikohohodeminomikoto sive caeli vir solis puer aristarum vigentium deus.



Saturday, July 28, 2012

De ritu inceptivo Ludorum Olympicorum



ō făcem septem jŭvĕnes fĕrentēs,
millĕ currĭtis stădĭum intĕr astră,
quae mĭcant jam caerŭlo ĭn agmĭne admī-
rābĭlĭa ad vōs.

ignĭbus parvis făcĭtur săcer flōs
lūmĭnatque omnēs hĭlărē cănentēs
carmĕn illum, quī vĕnĭunt ăd Anglō-
rum rĕgĭōnĕm.

Sunday, July 22, 2012

Exercitatio in epigramate undecima

nē jŭvĕnis vīnum pōtes quī carmĭnă pangĭs.
nam făcĭle haud possis tunc nŭmĕrārĕ pĕdēs.

inspĭcĭās ŭtĭnam pĕdĭfollis nunc ălĭam artĕm.
quod vĭdĕās prīmum, pulchrĭŭs essĕ pŭtēs.

rex est hortātus pĕdĭfollĭs ĕt excŏlĕre artĕm.
perdĭdĭt at regnum victŭs ăb hostĕ sŭŭm.

impĕrĭum Hispānum pĕdĭfollis pernĭtĕt orbĕ.
exopto, ut nōbīs non nĭmĭum sĭt ătrox.

effĭcĭas ferrō mox pontem, Jūpĭtĕr altĕ,
nē nĭmĭs oppertus nostĕr ămor pĕrĕăt.

et lānam et rānam cīvēs illi optĭmĕ fantŭr,
permănĕt heu nōbīs id făcĕre aspĕrĭŭs.

Saturday, July 21, 2012

Exercitatio in stropha Sapphica tertia

I

virgĭnes saltant quătĭuntquĕ rāmum ĕt
tinnŭlum ōrantes crĕpĭtācŭlum, omnēs
pūrĭōrēs ut scĕlĕrum nĕfandō-
rum cĭtŏ fīănt.

Die ultimo mensis Junii in templis Sintoisticis celebratur ritus "nagoshi no harae" appellatus, qui secundum leges anno DCCI promulgatas in aula imperiali annuatim publice celebrari coepit. Hoc in ritu, ut a sceleribus se expient vitasque degant salvi, pii magnum circulum herbis factum ter permeant. Sacerdotes verba sacra recitant atque puellae vestimentis sacris indutae saltant deos orantes populi salutem.

II

lūmĭnant sēsē făcĭbus cŏlōrĕ
vespĕrī turrēs vărĭīs rĕmōtae.
saltĭcae fessōs hĭlărē pŭellae
adlĭcĭunt nōs.

Recens apud nos sunt multi saltationis amatores, qui interretialiter ostendunt se saltare cum gestibus ab ipsis compositis. Inter pelliculas ab eis factas, saepe inveniuntur et perpulchrae. Exempli gratia, hic videntur tres puellae mirifice saltare in insula facticia Toyosu nomine prope Tokium sita. Quae attingi potest ab urbe per tramina Yurikamome appellata atque automatice inter turres illuminatas ducta.

III
Indĭca ā nōbis cŏlĭtur dĕa illă,
cūjŭs in templō stătŭa invĕnītŭr
lĭgnĕa ut "Juntē" vŏcĭtātă Buddhae
rītĕ dĭcātō.

Durga, dea Indica, in buddhismo quoque magni momenti esse habetur atque apud nos ut una bodhisattvarum colitur.

IV

ō mĕae cārae grăcĭlesquĕ sempĕr
angŭillae, quae mĭhĭ fertĭs aestū 
corpŏrī fessō nĭmĭō lĕvāmen, 
quam săpĭdae estĭs!

Mense Julii vel Augusti dies est "doyou no ushi" appellatus. Quo mos est, ut anguillam tostam edimus.


Saturday, July 7, 2012

Exercitatio in stropha Sapphica secunda

I
arbŏrēs montis vĕtĕrēs rĕmōtī
nuntĭant ventum cĭtŏ flārĕ siccŭm;
incŏlae vallis prŏpĕ fontem ĭnertēs
vānă lŏquuntŭr.

coepĭt adfārī grăvĭter sĕnex, quī
fīlĭam in silvā grădĭentem ŏpertā
perdĭdit flammā; "drăco ăd immĭnendum
jam vĕnĭt ācĕr.

rōsĕās raedās ĕmĕre est nĕcessĕ.
solvĕre est aurum mĕlĭus mŏrī quăm."
hīs ĕmit dictīs clam ălĭōs făbrī sor-
tes prĕtĭo īmō.

mensĕ proxĭmō plŭĭt imbĕr atquĕ
nullŭs adgressus drăco ăd incŏlās est.
vendĭtae at raedae prĕtĭōsae ĭnūtĭ-
lēsquĕ prĭus sunt.

II

firmĭter virgō tĕnĕt ōrĕ pānem et
clīvŭlō currit cĕlĕrans ăd omnēs.
vultĭbus monstrant nŭmĕrōs tăcentēs
haecĕ pŭellae.

concĭnens saltat lĕvĭter jŭventŭs,  
nescĭō quandō tămĕn intrŏit vĭr,
quī bĕne in scaenā sĭmŭlat pŭellăm
crīnĕ rŭbellō.


III
septĭmī mensis sĕmĕl annŭātĭm
transĕunt, ut sē vĭdĕant, vĭam ambō
lactĕam clam nocte ĭtă septĭma ātrā
pontĕ jŭvantĕ.

Hodie in Asia orientali celebratur festum "tanabata" appellatum. Ut narratur in fabula Serica, bubulus uxorque sua textrix, olim filia imperatoris coelestis, coelo hac nocte semel annis singulis se visere possunt lacteam viam per pontem picis factum transeuntes. In aula Japoniae imperiali antiquitus hodie convivium gerebatur sumptuosum, quo hoc de festo carmina pangebantur.

Sunday, July 1, 2012

Exercitatio in stropha Sapphica

I
tībĭā pŭer cănĭt ad pŭellăm,
audĭens vernum fŏlĭum quĭescĭt,
mellĕae vōces vŏlĭtant fĕrentēs
somnĭă blandă.

vespĕris ūdae tĕnŭēs ŏcellī
dulcĕ scintillant jŭvĕnes sŭpra ambōs,
ventŭlus quandō lĕvĭs inflăt īmă
cordă sĕrēnă.

II
Impĕrātōrī plăcŭit Sĭnensis
albĭor fēlēs Ŏmŏto ut vŏcāta ĕt
nōbĭlis, quae tunc cŏmĭtātam hăbērĕt
et sĭbĭ servăm.

quam dĭē quōdam cănĭs aulĭco hortō
persĕquī coepit, tămĕn ā vĭro ācrĕ
aspĕrē captus, cĭtŏ pulsŭs est ĭn
exsĭlĭum horrēns.

III

sex vĭrī saltant sălĭentquĕ mīrē
et stătim fōrmae vărĭae vĭdentŭr.
dixĕris pūrās hĭlărē jŏcārī
flūmĭnĭs undās.


Wednesday, June 27, 2012

Exercitatio in hexametro


fēlix in cellā somnum sī tū căpĭs, undae
ex mărĕ pernarrent glaucae dē piscĕ vŏlantĕ.
lentē verbă sĕquī pergunt dum dulcĭă sēsē,
excŭtĭēs saevē somnurna et squāmĕă tergă.
sempĕr ĕdax vīvās ĕt ătrox fĕrăque ō mĕă fēlēs.

Tuesday, June 26, 2012

Exercitatio in epigrammate decima


Mercŭrĭo illĭŭs est făcĭes jam mūrĭs ăpertă.
servanda auctōris nunc tĭbĭ jūră mănent.

ad sellam mollem sălĭam. sed nescĭŏ possĕ.
est mĭhĭ jam tempus mallĕ lĕō fĭĕrī.

non concentum ăgĭmus nĕquĕ nos dămŭs oscŭlă blandă.
saevē pugnēmus. fortĭŏr ĕt sŭpĕrĭt.

conjungit firmus quăsĭ saxum nōs ămŏr ambōs.
quaecumque accĭdĕrint, nullă tĭmendă tĭbĭ.

quāre ad montes mi grĕdĭar fortassĕ rĕquīrĭs.
nescio, sed măgĭcē cŭpĭdum vŏcĭtant.

fēlēs sum. Sĭbŭjam lustrābō trāmĭnĕ vectă.
quārē mē spectēs? sōlă pŭtārĕ vŏlō.

Saturday, June 23, 2012

exercitatio in epigrammate nona


perversīs vŏlŭcris terra haec Antarctĭca ăbundat.
Graecē scrībo. ŭtĭnam sit lĕgĕre aspĕrĭŭs.

dē thermis multī spexērunt pellĭcŭlam illăm,
et mīranda auctrix maxĭmă lūcră făcĭt.

ad stătĭōnem jam confĕr ĕt accĭpĕ plausŭm:
expectant semper dulcĭă tē săpĭdă.

ut sis vīvĭdĭor! cănĕ! saltā, candĭdă virgo!
nam nullus vĭr ĕrit, quī cĭnĕrem tŭam ămĕt.

ō glŏbĕ lūtĕĕ, quī vīdistī Nīlĭăcam amnĕm,
nōbīs ēnarres somnĭă longă tŭă.

R-18 "spūmis vincāmus mălĕfactōres pĕdĭfollĭs!"     
        "en mălĕfactrīcum pectŏră pulchră nĭtent!"
 .

Wednesday, June 20, 2012

Haicua hexametrica



In mărĕ jactă
flŭet vĭrĭdis tŏgă
nantĕ pŭellā.

ventŭs ŭbīquĕ
nĭtens ăgĭtat cĭtŏ
nūbem ĕt ăristās.

tībĭă dulcĕ
sŏnat per ăgrum nĭgră
sōlĕ cădentĕ.

nox ĕrĭt ātră
tĭbi et tăcĭturna ŭbĭ
sīdĕră cantent.

Friday, June 15, 2012

Exercitatio in epigrammate octava



pīrātas nusquam tĭmŭit nec naufrăgĭum ille.
qui terra adlectus nostra ĕrăt ēgrĕgĭus.

quam tū sis mendax! nusquam sunt stultă cănendă.
nam vir formōsam sempĕr ămat spĭcĭens.

longĭŭs ut vītam prōdūcam, thēă bĭbĕndă.
extĕrĕ nunc herbas! misce! ĕt ăquam excŭtĭās!

"pulchră Vĕnus, salvē! quārē mē vīsĕrĕ vītēs?"
"nam nĭmĭs es călĭdus. nunc prŏpĕ tē sĭtĭō."

ut corvus vincat turmas trĭpĕdālĭs ĭnīquās,
ōrăt Ăpollĭnem ĕnim vīnă săpōră bĭbens.

antĕ fŭit fēlēs. vŏlĭtans nos dēspĭcĭt omnēs.
mīris lāta ālis sīdĕră contĭgĕrit.

Friday, June 1, 2012

Exercitatio in epigrammate septima

ōrĕ tĕnens pānem currit formōsă pŭellă.
oppertae monstrant vultĭbŭs hos nŭmĕrōs. 

nōlīte adjĭcĕre ō pŭĕrī glēbas lăpĭdesque.
nē păvĕātis nōs. nōn hŏmĭnēs ĕdĭmus. 

pulchră lĕōnĭbŭs hic rēgīnă sĕdet cŏmĭtātă.
jam saltārĕ cănens incĭpĭt insŏlĭtē.

dēfectū sōlis stŭpĕfactī sunt ĭnĭmīcī
currĭtĕ jam cĕlĕrēs in mărĕ vōs ĕquĭtēs!

Confert se lūnam vălĕdīcens clāră pŭellă,  
dum rex in terrā captŭs ămōrĕ mănĕt. 

"Caelum ālātŭs hŏmo, ut vĭdĕātur, pervŏlăt audax!"
"Vērum ĭtă tū crēdas? Nonnĕ, mŏdo illĕ cădit?"

Exercitatio in epigrammate sexta

inflexa ad coelum per hanc collem vĭă duxit.
quā sectā nullum tū lŏcum ădīrĕ pŏtes.

"cur sit, ut dīcas, mărĕ vastum caerŭlĕumque?"
"terrestris mănĕas. aequŏră nē cŭpĭas."

trāmĭnă  longam transīvĕrĕ noctĕ dĭēque.
undās auscultans fractă rĕlictă tăces.

fūmōsus vexī pŭĕrōs vīcōrum ĕt ădultōs.
sed herbis victum mē săpŏr altŭs hăbet. 

nōs circumdēmus ĭnĭmīcam pācĭs ămantes,
herbas nē vĭrĭdēs attĕrăt ac scĕlĕrat. 

eccĕ pĕdis follis laevī mīrō vŏlăt ictu.
quem fŭgĭens lentē raedă pĕr os căpĭat.

Saturday, May 12, 2012

De insolito concentu AKB48


Commentario de renovatione amphitheatri lecto heri cum de templis in Japonia restitutis interretialiter quaererem, casu inveni pelliculam jucundam hanc; भैषज्यगुरुवैडूर्यप्रभाराज scilicet Magister Medicinae Rex Lucis Lapis Lazuli videt terga puellarum hilare saltantium canentiumque.



Anno 2010 etiam grex musicus AKB48 appellatus, qui apud nos recens multum ametur praesertim ab adulescentibus, in templo buddhistico Yakushi-ji nomine saeculo septimo condito ante mille spectatorum exclamantium concentum dedit. Spectaculum hujuscemodi raro offerri adhuc conatum est atque mihi revera mirabile et laudandum esse videtur.



Aedes sanctuarii hujus fere omnes, turri pulcherrima orientali excepta, dirutae sunt incendiis, quae anno 937 deinde anno 1528 acciderunt. Atque aedes rubra tincta, quae post puellas videatur, anno 1976 denuo calcestro structa est, ut contra calamitates se defendat fortior. Qua sedet Buddha Medicus cum Bodhisattvis solari lunarique comitantibus.

Quae statuae fictae sunt anno 688 vel 697 partim secundum stilum sculpendi in imperio Guptano florentem, partim secundum eum in domo Tang late diffusum atque per 1300 annos tranquille mundum nostrum tuentur incendia bellorum et typhones et motus terrae et caetra repellentes.

Nunc tuniculis minimis januisque maximis eodem colore tinctis jutus me rogem, quomodo verum musica idolica aetatis nostrae clamoresque cultorum ejus percipiantur sanctis auribus aereis.

Non deest tamen res, quae mihi displacet; cinematographicus tantummodo puellas has sequitur, dum raro nobis statuas perpulchras notissimasque monstrat. At hoc in spectaculo protagonistes oportet esse nemo nisi sacra statua, nonne?  Nostra magis referat compositio insolita cantricum idolicarum strepitantium et idolorum buddhisticorum per saecula silentium, nonne? Qui pelliculam hanc effecit, ut mihi putatur, non bene intellegeret se rarissimum pretiosissimumque facere.


Tranquille auscultat strĕpĭtantes Buddhă pŭellās.
Exclāmant pŭĕrī barbărĭcē et stŏlĭdē.


Saturday, February 11, 2012

De Thermis Romae

Apud nos nunc temporis jocosi libri nubeculati "Thermae Romae" intitulati vulgo leguntur adeoque opus ejudem tituli cinematohraphicum his diebus facitur atque mense Aprilis publicabitur. Quam ob rem coepi Latina de thermis scripta paulatim quaerere legereque.

Primum, inveni in libro Martialis duodecimo aliquot carmina, in quibus descriptum est quomodo homines antiquitus thermis utebantur; non tantum ibi se lavabant, sed etiam cibos diversos edebant. Insuper, forsitan priusquam in aquam se demittebant, vinum bibebant. Quam periculosum! Si hos versus legat medicus meus in valetudine conservanda severissimus, miratus humum incidat eversusque.







Deinde, quodam in libro, de quo Laura illa mentionem fecit, casu offendi acrostichidem de thermis, quae a rege Vandalorum structae sunt. Nemo optimus mihi scripsit eam in Codice Salmasiano cum aliis similibusque quattuor carminibus contineri. Infra citata est ea, quae in libro Alexandri Riese praebetur.






Cum deorsum legamus primas ultimasque litteras singulorum versuum necnon eas in tertis quartisve pedibus contentas, nobis paret sententia haec;

"Thrasmundus cunta innovat vota serenans".

Quod ad verbum insolitum "cunta" pertinet, Vallensis Japonicus ille me docuit id quod medio aevo "cuncta" ut "cunta" scribi poteret "c" ante "t" perdens.

Re vera mirabile carmen! Auctor multum laudandus esse mihi videtur, nam paulum plus de regno Vandalorum in Africa condito necnon Latinitate ibi florescente scire nunc velim ego, qui adhuc nihil fere hoc de genere Germanico(?) novi praeter nomen suum nonnullaque in paginis Vicipaedianis narrata.

Traverse, scilicet ex laeva ad dextram, solus legere sine adnotationibus nec in linguas vernaculas versionibus conatus eram atque putaveram me magnam partem intellexisse. Sed, cum versionem Gallicam in pagina CCXIX hujus symbolae contentam legerem, animadverti me multos errores fecisse; exempli gratia, ratus sum verba "numina proba" vocativa esse. Vere errare humanum est!

Wednesday, January 11, 2012

Exercitatio in epigrammate quinta

tōtum terrārum  jam rĕŏr essĕ mănu orbem. 
quae non dēcrescat candĭdă lūnă nĭtet.

ostentam omnes grātanter saepĕ vĭdēbant.
quos haurīrĕ nĭgrās invĭdĕo et sĭlĕo.

instrūmentum sum, quod Mūsis dulcĕ plăcēbo.
pulchrĭŭs ut cantem, cārĭŏr essĕ pŭter.

antĕ rŭbescĕrĕ mē stellis cănĭt illĕ fŭgātis.
sed nunc pallescō, nam jăcĕre heu vĭdĕor.

Aurōra advĕnĭentĕ rŭbescit mons nĭve ŏpertus, 
dum silvae cānent frīgŏrĕ tam gĕlĭdae.

nēmo est quī vincat  rēgem ănĭmālĭum hŏnōre
magno hăbĭtum praeter nimbŭs ŏlens hŭmĭlis.

Saturday, January 7, 2012

De Arituneo Mizuno

Olim in Universitate Meacensi, scilicet Kyotensi, linguam Latinam docebat professor quidam Arituneus Mizuno nomine. Qui philologus nunc nobis quoque notus est ut poeta Latinus; non tantum opera ipse fecit poetica, sed etiam Latine reddidit carmina poetarum Japonicorum necnon opus Vergilii illud emendavit.

De praelectionibus suis re vera mirabilibus interretialiter discipuli sui referunt nonnulli. Quos secundum hodie paulum narrare conor, quo ardore studioque Arituneus et discipuli sui nostra in lingua versarentur, quamquam nusquam ipse eum vidi nec illa in universtate didici nec Latinae peritus sum.

Professor noster gerebat praelectiones, ut appellemus, "linguam Latinam 101&102", in quibus discipuli singulis hebdomadibus quattuor horas, scilicet duas horas bis discebant. Modo duae horae? Ita erat secundum tabulam universitatis horariam. Sed enimvero solebat multum longius pergere; praelectiones hora quarta inceptas ad octavam vel nonam saepe producebat atque discipuli notitiae avidi auscultabant eum praelegere panes edentes.  Praelectionibus peractis omnes januam universitatis clausam superantes domum redibant. Difficile creditu est, nonne?

Inter quos tamen pauci supererant usque ad anni finem scholaris, nam unoquoque die antecedente, ut ad praelectionem se pararent, eos oportebat noctem vigilare totam. Ut fertur, ex quinqueginta, qui vere discere coepissent, tantummodo quinque probationes subibant ultimas. At quare tam severus esset Arituneus?  Responsum quaeri possit suis ex verbis, quae quodam anno prima in praelectione coram discipulis proclamavit.

"In civitatibus Europaeis Americanisque saltem septem per annos Latinam discunt, qui in universitatibus litteris classicis student. Spero, ut vos tantummodo intra unum annum omnia eadem discatis. Itaque vos necesse est saltem septies alacrius ad Latinam discendam incumbere."

Postquam rudimenta grammaticae in duobus mensibus per praecepta sexcentarum paginarum didicerant, discipuli incipiebant cum scriptoribus antiquis pugnare; modo cursorio legebant commentaria Caesaris illa; interpretabantur ac ex memoria exponebant opera Sallustii; interpretabantur ac aestimabant Georgicam Virgilii; ad extremum, modum carminum pangendorum discebant.

Arituneus suo in commentario anno 1972 edito explanavit cogitata sua de institutione linguae Latinae nonnulla, quae nostra forsitan intersint. Ut legitur, nos nusquam opera classica vere intelligere possimus, nisi ipsi Latine prosas carminaque scribamus; nos necesse est praeter studiosos plures litterarum classicarum amatores generare, ut Latinitas apud Japonicos nondum satis nota annis futuris florescat; quia antiquitus inter oriundos ex locis extra Romam erant magni scriptores, et in Japonia nasci debeant Latini scriptores.

In praelectionibus Universitatis Meacensis Arituneus praesertim magni momenti esse existimabat carmina viva voce per metra canere vel pronuntiare. Discipuli etenim quantitates vocalium ediscebant opera Vergilii poetica enuntiantes carminaque ab ipso Latine reddita canentes. Insuper, quod verum mirabile est, ultimis in probationibus, inter alia, a discipulis petebat hujusce modo;

"Pentametro jambico utens pange carmen, quod sibi velit haec..."

Non referuntur ea, quae scribenda erant nec scio, utrum recte respondere potuissem an non, si discipulus fuissem suus. Itaque loco responsi distichum nostro de professore venerabili amabilique pangens finem scribendi faciam ego, qui autumno exeunte versus componere coepi.

sempĕr Arītsŭnĕum dēlectat linguă Lătīna,
carmĭnă quī pulchrē versĭcŭlosquĕ cănit.