Saturday, May 12, 2012

De insolito concentu AKB48


Commentario de renovatione amphitheatri lecto heri cum de templis in Japonia restitutis interretialiter quaererem, casu inveni pelliculam jucundam hanc; भैषज्यगुरुवैडूर्यप्रभाराज scilicet Magister Medicinae Rex Lucis Lapis Lazuli videt terga puellarum hilare saltantium canentiumque.



Anno 2010 etiam grex musicus AKB48 appellatus, qui apud nos recens multum ametur praesertim ab adulescentibus, in templo buddhistico Yakushi-ji nomine saeculo septimo condito ante mille spectatorum exclamantium concentum dedit. Spectaculum hujuscemodi raro offerri adhuc conatum est atque mihi revera mirabile et laudandum esse videtur.



Aedes sanctuarii hujus fere omnes, turri pulcherrima orientali excepta, dirutae sunt incendiis, quae anno 937 deinde anno 1528 acciderunt. Atque aedes rubra tincta, quae post puellas videatur, anno 1976 denuo calcestro structa est, ut contra calamitates se defendat fortior. Qua sedet Buddha Medicus cum Bodhisattvis solari lunarique comitantibus.

Quae statuae fictae sunt anno 688 vel 697 partim secundum stilum sculpendi in imperio Guptano florentem, partim secundum eum in domo Tang late diffusum atque per 1300 annos tranquille mundum nostrum tuentur incendia bellorum et typhones et motus terrae et caetra repellentes.

Nunc tuniculis minimis januisque maximis eodem colore tinctis jutus me rogem, quomodo verum musica idolica aetatis nostrae clamoresque cultorum ejus percipiantur sanctis auribus aereis.

Non deest tamen res, quae mihi displacet; cinematographicus tantummodo puellas has sequitur, dum raro nobis statuas perpulchras notissimasque monstrat. At hoc in spectaculo protagonistes oportet esse nemo nisi sacra statua, nonne?  Nostra magis referat compositio insolita cantricum idolicarum strepitantium et idolorum buddhisticorum per saecula silentium, nonne? Qui pelliculam hanc effecit, ut mihi putatur, non bene intellegeret se rarissimum pretiosissimumque facere.


Tranquille auscultat strĕpĭtantes Buddhă pŭellās.
Exclāmant pŭĕrī barbărĭcē et stŏlĭdē.


3 comments:

  1. Qui de artibus et, ut ita dicam, artium perceptione cognitioneque scribunt, nonnumquam discrimen ponunt inter duos artibus respondendi modos, alteram αἰσθητικόν, quo moderatam voluptatem accipiamus e rebus quas sciamus esse ficticias, cum consideremus quam bene essent fictas; alteram ἐμπαθῆ, quo praeter rationis modos et fines feramur in immoderatam voluptatem, dolorem, metum, spem, et alios affectos quia paululum obliviscamur eius discriminis et finis inter nos et alios (qui arte repraesentantur) sicut etiam fallamur a re ficta quae nimis vera esse videatur. Secundum hanc divisionem, qui puellas in concentu spectat et audit, is potest aut αἰσθητικῶς oblectari cantu et saltatione, quod fortasse facilius est pelliculam spectanti, qut ἐμπαθῶς vi moveri carminis et saltantium gaudio, ut videntur multi iuvenes in turba ante scaenam congregata. Utrum modum credas deos serenos et aeternos esse secutos, cum terga puellarum hilare saltantium spectarent?

    ReplyDelete
  2. Cum discipulus lycaei essem, ad Naram iter feci cum magistris amicisque atque fori ante turrim orientalem hujus templi auscultavimus quemdam sacerdotem juvenem verba de rebus sacris facere. Qui incepit nobis narrare hoc modo;
    "Quis buddhismum codederit? Sciatisne?"
    Cui respondimus
    "Shaka(=Shakyamuni)!!".
    "Non ita est. Sed eum appellemus ut venerandum Shakam!".
    Subrisu nostro jutus pergavit per aliquot decem minuta facere verba, de quibus tamen nihilius rei memini.

    Secundum librum, quo in lycaeo nostro uteremur, Shaka venerandus, qui primus "Buddha" factus scilicet "expergefactus" est, docuit in voluptatibus omnibus spernendis nos "nirvanam" scilicet "quietatem animi aeternum", ut ita vertam, attingere posse. Itaque simulacrum Shakae venerandi hoc quoque nihil sentiat videns quicquas formosas canere saltareque.

    Sed, mea sententia, si Shaka venerandus oeconomicam paulum didicisset, aliter se gessisset...

    ReplyDelete
  3. Errata; codedit>condedit, pergavit>perrexit

    ReplyDelete