De praelectionibus suis re vera mirabilibus interretialiter discipuli sui referunt nonnulli. Quos secundum hodie paulum narrare conor, quo ardore studioque Arituneus et discipuli sui nostra in lingua versarentur, quamquam nusquam ipse eum vidi nec illa in universtate didici nec Latinae peritus sum.
Professor noster gerebat praelectiones, ut appellemus, "linguam Latinam 101&102", in quibus discipuli singulis hebdomadibus quattuor horas, scilicet duas horas bis discebant. Modo duae horae? Ita erat secundum tabulam universitatis horariam. Sed enimvero solebat multum longius pergere; praelectiones hora quarta inceptas ad octavam vel nonam saepe producebat atque discipuli notitiae avidi auscultabant eum praelegere panes edentes. Praelectionibus peractis omnes januam universitatis clausam superantes domum redibant. Difficile creditu est, nonne?
Inter quos tamen pauci supererant usque ad anni finem scholaris, nam unoquoque die antecedente, ut ad praelectionem se pararent, eos oportebat noctem vigilare totam. Ut fertur, ex quinqueginta, qui vere discere coepissent, tantummodo quinque probationes subibant ultimas. At quare tam severus esset Arituneus? Responsum quaeri possit suis ex verbis, quae quodam anno prima in praelectione coram discipulis proclamavit.
"In civitatibus Europaeis Americanisque saltem septem per annos Latinam discunt, qui in universitatibus litteris classicis student. Spero, ut vos tantummodo intra unum annum omnia eadem discatis. Itaque vos necesse est saltem septies alacrius ad Latinam discendam incumbere."
Postquam rudimenta grammaticae in duobus mensibus per praecepta sexcentarum paginarum didicerant, discipuli incipiebant cum scriptoribus antiquis pugnare; modo cursorio legebant commentaria Caesaris illa; interpretabantur ac ex memoria exponebant opera Sallustii; interpretabantur ac aestimabant Georgicam Virgilii; ad extremum, modum carminum pangendorum discebant.
Arituneus suo in commentario anno 1972 edito explanavit cogitata sua de institutione linguae Latinae nonnulla, quae nostra forsitan intersint. Ut legitur, nos nusquam opera classica vere intelligere possimus, nisi ipsi Latine prosas carminaque scribamus; nos necesse est praeter studiosos plures litterarum classicarum amatores generare, ut Latinitas apud Japonicos nondum satis nota annis futuris florescat; quia antiquitus inter oriundos ex locis extra Romam erant magni scriptores, et in Japonia nasci debeant Latini scriptores.
In praelectionibus Universitatis Meacensis Arituneus praesertim magni momenti esse existimabat carmina viva voce per metra canere vel pronuntiare. Discipuli etenim quantitates vocalium ediscebant opera Vergilii poetica enuntiantes carminaque ab ipso Latine reddita canentes. Insuper, quod verum mirabile est, ultimis in probationibus, inter alia, a discipulis petebat hujusce modo;
"Pentametro jambico utens pange carmen, quod sibi velit haec..."
Non referuntur ea, quae scribenda erant nec scio, utrum recte respondere potuissem an non, si discipulus fuissem suus. Itaque loco responsi distichum nostro de professore venerabili amabilique pangens finem scribendi faciam ego, qui autumno exeunte versus componere coepi.
sempĕr Arītsŭnĕum dēlectat linguă Lătīna,
carmĭnă quī pulchrē versĭcŭlosquĕ cănit.
No comments:
Post a Comment