Thursday, December 13, 2012

De curstrice II


ventĭlans crīnem pĕdĭbus sŏlūtŭm
currĕ pernix et sĕquĕre ērŭbescēns
caesĭam raedam et răpe ăquae lăgoenăm,
sī sĭtĭs, illăm.

4 comments:

  1. Rapuitne revera "aquae lagoenam?" Nam "sweat" vox Anglica non aqua sibi vult, sed potius sudorem significat. Quisnam vult sudorem bibere? Quisnam putavit bono fore consilio potionem nominare "sweat?"

    ReplyDelete
  2. Nomen insolitum hujus poltionis contra dehydarationem bibendae jam in pagina Wikipediana late explanatur. http://en.wikipedia.org/wiki/Pocari_Sweat

    Hoc est exemplum verborum alienorum falso usurpatorum.

    ReplyDelete
  3. Hoc genus potionum dicuntur primum excogitavisse Floridenses, qui "gatorade" (id est 'potum crocodilorum') invenerunt anno 1965º. Sed notissima apud nos est potio "Brawndo" nuncupata, quae etiam vocatur "carnifex sitis" quod dicitur stragem facere de siti: nam in Brawndo insunt electrolytae et ionta, quae vocantur.

    ReplyDelete
  4. Quod ad Pocari Sweat pertinet, jam per decennia tria latissime nobis notum est, quod nomen hoc haud indoneum est ad potionem appellandam.Sed,adhuc nusquam mutatum est.E contra,nunc multis in civitatibus Asiaticis venditatur ita nominatum atque, cum certamina pedifollis internationales televisifice inspicio, in amphitheatris diversarum urbium video nomen hoc in tabula caerulea inscriptum. Forsitan, verbum "sudor" nobis allisque non Anglice loquentibus ut genus onomatopoeiarum sonat.

    ReplyDelete