Wednesday, December 12, 2012

De ophiophagia



incŏlae austrālī căpĭunt mĭnācĕm
insŭlā serpentem ĭn ăquā nătantĕm
et cŏquunt scītē cŏmĕduntquĕ, morbō
ut rĕcrĕentŭr.

3 comments:

  1. Nullum serpentem, pro dolor, umquam comedi, nisi anguillas inter serpentes numeras; cibus enim admodum rusticus habetur cuius genus "Cracker" vocatur, et qui difficilior est inventu his diebus, quamquam audio esse per civitatem sparsos tentorios campos piscatorum ubi talia animalia gustari possint. Fortasse prope Micanopiam inveniri potest serpens coctus: nam id ferculum describitur in libro de vita rustica c.n "Cross Creek" prope Micanopiam scripto.

    ReplyDelete
  2. Apud nos quoque rarissime carnem serpentis comedimus, praeter insulam Okinawam, qua aetate prisca nemini nisi sibyllis eum piscari licebat atque in aula scitissime coquebant,ut nobiliores morbi vigerent.

    E contra, quamvis numero pauci, et Tokii sunt qui bibunt vodcam anguinam, quae serpente merso in magna vodcae lagoena facitur.

    ReplyDelete