pīrātas
nusquam tĭmŭit nec naufrăgĭum ille.
qui
terra adlectus
nostra ĕrăt ēgrĕgĭus.
quam tū sis mendax! nusquam sunt
stultă cănendă.
nam vir formōsam sempĕr ămat spĭcĭens.
longĭŭs ut vītam prōdūcam, thēă bĭbĕndă.
extĕrĕ nunc herbas! misce! ĕt
ăquam excŭtĭās!
"
pulchră Vĕnus, salvē! quārē mē vīsĕrĕ vītēs?"
"nam nĭmĭs es călĭdus. nunc prŏpĕ tē sĭtĭō."
ut corvus vincat
turmas trĭpĕdālĭs ĭnīquās,
ōrăt Ăpollĭnem ĕnim vīnă săpōră bĭbens.
antĕ fŭit
fēlēs. vŏlĭtans nos dēspĭcĭt omnēs.
mīris lāta ālis sīdĕră contĭgĕrit.
Alatum felem numquam videam volitantem,
ReplyDeleteTerriculamentum ne mala somnia det!
Serpentem multi cupiant urbe in tua alatum. .
ReplyDeleteNunc facias! vendas! Magna negotia erunt!
At cur ad "oculi" mentionem bis factam ducit illud nomen adiectivum "stulta" in secundo epigrammate? Non enim causam teneo huius verborum nodi.
ReplyDeleteVinculum addidi, ut lector sciat ex quo libro epigramma illud prolatum sit. Sed modum librorum Googleanorum utendorum non bene intellegebam. Novum igitur vinculum feci.
ReplyDelete