Wednesday, June 20, 2012

Haicua hexametrica



In mărĕ jactă
flŭet vĭrĭdis tŏgă
nantĕ pŭellā.

ventŭs ŭbīquĕ
nĭtens ăgĭtat cĭtŏ
nūbem ĕt ăristās.

tībĭă dulcĕ
sŏnat per ăgrum nĭgră
sōlĕ cădentĕ.

nox ĕrĭt ātră
tĭbi et tăcĭturna ŭbĭ
sīdĕră cantent.

4 comments:

  1. Carmina quam pulchra! Tibia in agris, toga in undis, ventus in aristis, canentia sidera in taciturnis caelis: miras imagines quibus omnium rerum competentia et quasi consonantia ostenduntur! At unam rem mutaverim: nam nescio an "nĭtĕt ăgĭtāns," ut in quibus verbis contineantur quattuor syllabae correptae et una in fine producta, possit dici constare dactylis: sed numerorum regulae observantur participio verboque invicem inverso, ut legatur "nĭtēns ăgĭtat cĭtŏ," cuius syllaba "tat" producenda sit propter "cit" insequentem.

    ReplyDelete
  2. Gratias tibi ago propter verba suavia emendationemque! Secundum haicu pangens non animadverti his in verbis quattuor syllabas correptas esse. Gaudeo, quod emendari potest sine mutationibus multis.

    ReplyDelete
  3. Miror vos homines qui queatis haec et cogitare et numeris concinnare.

    ReplyDelete
  4. Gratias tibi ago propter benigna verba!
    Cum carmina pangam, me multum adjuvat pagina haec;

    http://homeros.fr/~homeros/latin/soumet_latin.html

    Qua facilius syllabae numerari possunt.

    ReplyDelete