Monday, October 8, 2012

De quadam cantatrice idolica


virgo ŭt incantes spĕcĭōsă vōcĕ
suāvĕ paulisper mĭhĭ compŭtātrŭm.
dispŭtābis clāră sĕnātu ăpertē
multă sĕnātrix.

Cantatrix haec Mihara Junko nomine, cum annos XVI nata esset, in lucem dedit primam cantilenam suam "nox illecebrosa" intitulatum, quam supra inspicitis in spectaculo anno MCMLXXX televisifice divulgato. Postea tamen, cum alias ejusdem generis cantatrices eo tempore clarissimas superare non posset, canere desivit atque ut actrix scaenica televisificaque multos per annos nos delectat.

Foemina non tantum amabilis sed etiam virtutis plena sine dubio est; praeter opera supra dicta, per XII annos se autoraedarum curricula participare perrexit ossibus septies fractis, deinde oncomate aegrotata sed feliciter curata senum societatem adjuvandorum gerere coepit. Postremo, abhinc II annos suffragio electa est parlamenti senatrix atque artem orandi nobis ostendit reapse egregiam.

Cui autem non deest peccatum; cum XXII annos nata esset, diluculo ebria et irata photographos duos crure verberavit photographemata sua clam facere conatos atque capillo capto miseri caput viri ad terram collisit. Quamobrem biocolytae manus suas injexerunt illi satis notae.

Rarae sint, quae vitam degant ita mirabilem, nonne? At mihi saltem non displicet tam formosa et tam fortis tamque potens foemina, dummodo uxor mea non sit.

3 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Nescio an rite possit illa femina anus vocari, quippe quae etiam anno 2011º visa sit non solum matura et senatoria gravitate honestata sed etiam iuventutis pulchritudine adhuc florere, neque hoc post mollem vitam inter luxuriarum oblectamenta actam sed potius post aegritudinem longam et multas diurnariorum iniurias haud iniusta vi vindicatas. Suspicor eius speciosam faciem quasi speculum nobis imaginem praebere animi fortis, quo omnis anilis debilitas depellatur: et beatum felicemque aestimaverim eum virum, cui contingat in matrimonio esse cum illa coniuncto.

    ReplyDelete
  3. Cum primum audivi foeminam hanc, quae XVIII annos nata in praeconio Cocacolae modo Californianissimo luderet subridens, candidatam senatus futurum,
    http://www.youtube.com/watch?v=ircoEzrflwE
    eam de rebus politicis locuturam imaginari non potebam. Sed oratione sua semel auscultata mihi placere coepit eloquentia sua; in pellicula supra inserta etiam ministri pigritiam optime vituperat, quasi in scaena historica regem improbum accuset.

    Forsitan annis futuris foemina politica ejus similis factura sit saltem una cantricum idolicarum hodie notarum. Quod autem haud malum esse mihi putatur.

    ReplyDelete