Saturday, October 13, 2012

De itinere ad terras orientales

Olim erat vir quidam, qui, cum putaret se nullo munere fungi posse, ab Urbe profectus est dicens "In Urbe non maneam, sed mihi melius est petere orientalibus in terris aptiorem locum ad vitam degendam." Quem comitati sunt aliquot cari jam pridem ab ipso habiti. Quorum nemo autem de itinere bene sciret, idcirco equis vecti sunt errando. In Trifluminiae regione devenerunt ad locum, cui nomen erat Octopontium. Ibi in unum confluebant rivuli veluti araneae pedes diversi atque pontes structi erant octo. Quamobrem sicut nominatus erat. Panes siccatos ederunt sessi sub arbore, quae proxime paludem umbram faciebat. Qua palude irides florebant pulcherrimae. Quibus inspectis unus eorum postulavit; "Ut de viatoris sensu carmen pangas in versibus singulis sumens singulas litteras de verbo iride." Cui ille;

ignōta in rĕgĭōnĕ, tū, vĭātŏr,
rīdentem tĭbĭ somnĭas ămīcăm
indūtamquĕ tŏgā sŭētĭōrĕ,
sōlă quae sĭnĕ tē dŏmō rĕlicta est.

Quo canto omnes ita fleverunt, ut panes tumuerunt lacrimis humectati.




2 comments:

  1. Fabellam pulchram et tristem simul sonat.

    ReplyDelete
  2. Ut jam forsitan conjeceris, Latine reddidi fabulam antiquam nobis notam. Quae in libro saeculo decimo scripto atque Isemongatari intitulato continetur. Inserta est de ka-ki-tsu-ha-ta sive iride acrostichis, quam metro hendecasyllabico reddere audaciter autem frustra conatus sum. Cujus Anglice reddita in pagina Wikipediana invenitur.
    http://en.wikipedia.org/wiki/The_Tales_of_Ise

    Roma heic sibi vult Meacum sive Kyoto. Trefluminia autem indicat regionem Mikawae, Octopontum scilicet Yatsuhashi. Qui locus prope urbem Nagoyam situs est.
    http://goo.gl/ukVWO

    Hoc de fabula quoque variae operae hactenus factae sunt. Quas inter praesertim nota est tabula ab Ogata Korin saeculo octavo decimo picta.
    http://goo.gl/Be12F

    ReplyDelete