Saturday, October 20, 2012

De quodam luctatore


*Ne hoc inspiciat qui res violentes respuit.  

Commentario de pugnatoribus Romanis lecto mihi in mente nonnulli veniunt luctatores "liberales" sive "professionales". Quos inter praesertim nostra forsitan intersit Hase Hiroshi nomine, cujus certamina supra inspicimus.

Qui vir musculosus olim quadam in universitate litteras Japoniae didicit classicas, postea magister creatus unum per annum quodam in Lycaeo pueros docuit. Insuper, verum egregius fuit in arte luctandi Graeca Romanaque; anno MCMLXXXIV etiam factus est particeps Ludorum Olympicorum Angelopoli celebratorum.

Quoniam tamen saevius luctari maluit, anno proximo Portu Divite in palaetra apparuit ut luctator professionalis atque decem per annos certamina certavit aspera animos puerorum adultorumque excitans.

Divulgatinonum televisificarum gratia cum notissimus esset, vitam nobiliorem sed haud constantem degere statuit; anno MCMXCV candidatus senatus factus atque suffragio prospere electus est.

doctĕ luctātor, tĭbĭ tam plăcēbăt
littĕras priscas lĕgĕre atquĕ magnōs
aspĕrē jactārĕ, sĕd in sĕnātū
vītam ăgĭs ācĕr.

Confitendum tamen mihi est, quod hactenus nullam auscultavi orationem suam. Interrogatur, num rebus politicis disputandis usui sint nostrarum notitiae litterarum classicarum, quae haud logicae esse saepe existimantur. Jam judicandum mihi est!

No comments:

Post a Comment