Saturday, July 21, 2012

Exercitatio in stropha Sapphica tertia

I

virgĭnes saltant quătĭuntquĕ rāmum ĕt
tinnŭlum ōrantes crĕpĭtācŭlum, omnēs
pūrĭōrēs ut scĕlĕrum nĕfandō-
rum cĭtŏ fīănt.

Die ultimo mensis Junii in templis Sintoisticis celebratur ritus "nagoshi no harae" appellatus, qui secundum leges anno DCCI promulgatas in aula imperiali annuatim publice celebrari coepit. Hoc in ritu, ut a sceleribus se expient vitasque degant salvi, pii magnum circulum herbis factum ter permeant. Sacerdotes verba sacra recitant atque puellae vestimentis sacris indutae saltant deos orantes populi salutem.

II

lūmĭnant sēsē făcĭbus cŏlōrĕ
vespĕrī turrēs vărĭīs rĕmōtae.
saltĭcae fessōs hĭlărē pŭellae
adlĭcĭunt nōs.

Recens apud nos sunt multi saltationis amatores, qui interretialiter ostendunt se saltare cum gestibus ab ipsis compositis. Inter pelliculas ab eis factas, saepe inveniuntur et perpulchrae. Exempli gratia, hic videntur tres puellae mirifice saltare in insula facticia Toyosu nomine prope Tokium sita. Quae attingi potest ab urbe per tramina Yurikamome appellata atque automatice inter turres illuminatas ducta.

III
Indĭca ā nōbis cŏlĭtur dĕa illă,
cūjŭs in templō stătŭa invĕnītŭr
lĭgnĕa ut "Juntē" vŏcĭtātă Buddhae
rītĕ dĭcātō.

Durga, dea Indica, in buddhismo quoque magni momenti esse habetur atque apud nos ut una bodhisattvarum colitur.

IV

ō mĕae cārae grăcĭlesquĕ sempĕr
angŭillae, quae mĭhĭ fertĭs aestū 
corpŏrī fessō nĭmĭō lĕvāmen, 
quam săpĭdae estĭs!

Mense Julii vel Augusti dies est "doyou no ushi" appellatus. Quo mos est, ut anguillam tostam edimus.


No comments:

Post a Comment