Showing posts with label 雅楽. Show all posts
Showing posts with label 雅楽. Show all posts

Sunday, October 21, 2012

De solis laude



jānŭam dīvīnă cădunt flŭentă
trans ĕburnam sic rĕsŏnantĭa altō
ex lŏco ātrīs in tĕnĕbris vĭrentēs
per Kŭmănensēs.

fistŭlae sŏnum dŭŏ saltĭcae albīs
mellĕum indūtae tŭnĭcis sĕquuntŭr
lentĭter gressae mănĭbus lĕvātīs,
dum chŏrĭcī sunt

ad lyram argūtam mŏdŭlārĕ promptī
et cănōrum mox călămum, săcrīs ŭt
versĭbus laudent ŏrĭĕntem ĭn altō  
aequŏrĕ Phoebŭm. 


Saturday, August 11, 2012

De Japoniae canistrifolle


Mihi his noctibus certamina Londinii celebrata televisifice inspicienti dolendum est, inter alia, quod nostra virilis manus canistrifollica est ita debilis imbecillaque, ut Ludorum particeps Olympicorum fieri per decennia non possit. Attamen et in arena nostra non desunt inspectu digna. Exempli gratia hoc:


vestĕ tībīcen vĕtĕre in pălaestrā
tībĭam indūtus mŏdŭlātŭr atquĕ
prompti ăcerbum ad lūdum ănĭmī vĭrōrŭm
sunt ălăcresque.

Tibicen hic Togi Hideki nomine ortus est ex stirpe, quae in symphonia aulica anno DCCII condita hactenus continenter munere fungitur. Ipsum tamen, cum adulescens esset, musica delectabat vulgaria, videlicet rockiana et jazzica et caetra. Eo tempore etiam cum amicis gregem fecit musicum atque citharam modulabatur electricam.

Studio Lycaei confecto, monitum parentium secutus artem instrumento canendi traditione transmisso didicit, deinde decem per annos vitam degit ut musicus aulicus. Postea, inopinanter oncomate aegrotatus sed feliciter curatus, incepit cogitare sibi faciendum esse quod vult, dum vivit. Quamobrem ex symphonia aulica discessit atque tibia vetere ut hichiriki vocitata carmina aetatis vulgaria nostrae canere coepit.  

Qui plus de canistrifolle nostro forte scire velit nimis otiosus, ut vedeat hoc.