Friday, April 25, 2014

De veritate ac pulchritate



reppĕrit vērō stŭdĭōsă vītæ,
ullă quæ tristis lăcrĭmans nĕgat sē
essĕ mentītam nŭmĕrōsă cōrăm
fulgŭră castăm,

cellŭlam mīram? pŏpŭlus cŭpit nunc
scīrĕ, num culpandă sĭt intĕr omnēs
sōlă. nē jūdex, căvĕ, pulchrĭtātĕ
pellĭcĭārĭs.

1 comment:

  1. Nescio autem an scientia nostra credat illi opinationi, qua dicatur pulchritudo mentiri posse. Nam si, ut docuerunt Plato et Aristoteles et philosophi omnes, quae vera sunt etiam bona sunt et pulchra, quomodo tunc fieri potest ut pulchra femina umquam aliud esse quam femina veridica bonaque habeatur?

    ReplyDelete