Saturday, January 1, 2011

De anni temporibus


Hodie vesperi mochis caute esis(1) cum versus de anni temporibus legerem, in memoriam mihi inopinate venit pars prima "Libri pulvinaris", quem adulescentulus in schola legerim. Hac in parte auctrix saeculi decimi Sei Shonagon nomine breviter atque optime descripsit res ad singula anni tempora pertinentes, quae sibi in aula imperiali viventi cordi essent. Liber his verbis incipit;

Vere diluculum placet, quo extrema montis gradatim clarescentia paulum splendescunt atque nubiculi purpurei subtiliter per caelum panduntur.

Deinde de nocte ac vesperi ac mane auctrix scripsit aliquot versus, quorum longitudines multum inter se differunt.

Hoc opus tam magni momenti esse existimatur, ut omnes fere nos, cum discipuli scholae secundariae essemus, 15 sententias hujus partis studiose didicerimus, vel potius animo recipere coacti fuerimus.

Exempli gratia, pellicula "Ventus dulcis in vico" inscripta ac anno 2007 a moderatore Yamashita Nobuhiro perfecta, in qua multa de pulchritate rerum naturalium vitaque puerorum ruri habitantium tranquille atque venuste narrantur, nobis monstrat discipulos ad scholam adeuntes, qui via subridendo memoriter alter alteri eas praenuntient.



Mihi quoque, quamquam piger eram discipulus, scripta haec traditionali transmissa animo ita impressa fuisse videntur, ut modus anni temporum percipiendorum hac ab auctrice partim regi sentiam.

Etiam in animo Hayashi Amari, poetriae aetatis nostrae propter versus scilicet tancas de vita sexuali impudentissime atque pulchre compositas pernotae, cum canat de "tristitia vesperi autumnali subito majore facta", forsitan verba operis hujus audita fuerint, nonne?

Quidquid sit, mirandum primum mihi est, quod aliquis jam paginas hac de scriptrice Latine exaraverit. Quandoquidem difficile imaginari possit eum et opus hoc Latine non redidisse, versionem ejus legere vehementer velim!


(1) Singulis annis mense Januarii aliquot senes mochis strangulati vitas amississe nuntiantur. Ita, mochi hac in terra genus escae omnium periculosissimum esse mihi videntur.