Monday, August 11, 2025

De felina Odoribae chorea

Quid tibī fēles faciat nigrante nocte? num mūrem cita persequātur? dormiat bacchante tuis procellā crūribus haerens?

fertur in sōlā Totucae viā se vesperō surgente gregasse fēles. quae pilōsas crūra manusque parva ūna agitābant.

versibus fēlīna chorēa cantis vōce magnā cum gererētur atque ēbriō templum scaberētur unguī, aethere fulsit.

omnia haec, quaecumque virī loquantur, crēderēs an non, nihil interesset. dum pluit multō, tua laeta fēles somnia spectat.

Sunday, August 10, 2025

De cibo litore edendo

ō puer longō decorāte crīne,
nunc arēnā stas. quid edis marīno
ventulō sufflante per aestuōsa 
lītora rīdens?

cūr adest formōsa puella tēcum,
quae duas conchas tenet et susurrat?
quisne cantrix pictave diva p
āret?
dic mihi nōmen!



Friday, August 8, 2025

De raeda longiore

longior curris per iter recurvum
flexior versāris in angulōsis,
quae vehens rīdes populum venustum,
raeda rubella.

sex rotas volvis leviter terētes,
non tamen sūdās et amīca clīvi
arduī cēdis neque fessa anhēlas.
fortior es tu.

māne somno excussa sciās adesse
ferreā currus citius ferentes
in viā plūrēs juvenes senesque
ad Tocii urbem.