Mense proximo Thailandiae celebrabitur mundanum pedifollii palaestrici poculum. In Japoniae manu ludebit, mirabile scitu, vir quidam XLV annos natus Miura Kazuyoshi nomine ex Shizuokae urbe ortus rexque pedifollicus apud nos appellatus. Utinam vires revocet mortalibus, qui juvenilis ardoris jam diu obliti sunt!
vectus per vĭrĭdans ĕquō cĭtātō
currente arcĭtĕnens nĕmus săgittās
ēmittit răpĭdās, ŭt omnĭbus sĭt
pax et frūx ŏpŭlentă prospĕrātīs.
Secundum annales Adzumakagami intitulatos, Minamoto no Yoritomo dux samuraiorum terras Japoniae orientales regnantium saeculo secundo decimo Kamakurae cum regimen condidit novum, equestrem artem arcuariam eo tempore jam neglectam ei iterum iterumque postulantitradidit nobilis quidam Saigyo nomine. Qui senex ex stirpe artem Martis colente ortus, cum annos XXII fuisset, monachus Buddhisticus creatus erat atque multas per regiones postea peregrinans ut poeta egregius permultas panxit tancas sive carmina brevia XXXI syllabis composita. Quas inter infra in prosa Latine reddere conor eam, quam puer in ludo secundario legi.
Dux lle a poeta petivit, ut carminis ars pangendi quoque doceretur, sed frustra, namque hic id facere abnuit dicens "Cum mihi animum tangunt floresve lunave, litteras XXXI compono. Nihil aliud est. Itaque mihi est nulla ars egregia neque ulla docenda." Die proximo cum profisceretur, gratias agens dux ei largitus est figuram felis argentariam. Quam tamen, ut fertur, nugas habuit atque puero in via ludenti dedit poeta.