Saturday, December 19, 2009

De Petro Kassui Kibe

Anno 1587, quo Franciscus Drakus Eques classem Hispanicam quandam in portu Gaditano sustulerit, in regno Bungi, aetate nostra Oita appellato, natus est Japonicus quidam Petrus Kassui Kibe nomine, qui iter ad Jerusalem Romamque faciens vitam mirabilem autem haud sedatam degit. Hoc de viro hodie paulum scribam, ut commentario a Sandra erudita hebdomade superiore scripto respondeam, namque hic peregrinator saeculi septimi decimi multa de pace belloque cogitare me facit.



Cum 13 annos natus esset, Petrus linguam Latinam ac theologiam Christianam ac litteras Japonicas ac musicam Europaeam discere coepit in seminario Societatis Jesu, quod in urbe Nagasaki conditum erat. Quo postea incendio deleto in Arimae seminario urbis continue his disciplinis versabatur. Inter magistros eum docentes erat et Mantius Ito, qui, ut legatus regis Otomo Sorin ad Europam missus, anno 1585 Romae a Pontifice Gregorio Tertio Decimo exceptus fuit. Anno 1606, cum Petrus 19 annos natus esset, perrectis seminarii studiis munus incepit in domo sacerdotis cujusdam sperans se ipsum sacerdotem fieri.

Cum shogunus Tokugawa Ieyasus , qui finem aetati bellicae ponens regimen novum anno 1603 condidisset, rerum politicarum causa de interdictione fidei Christianae decretum anno 1612 fecerit atque post annos secundos hac a decisione missionarios omnes de Japonia expulerit, Petrus ad Macaum cum aliis multis fugit ibique in collegio Latinam ac theologiam discebat. Attamen, propterea quod eo tempore rector collegii hujus coloniae Lusitanae Japonicis non permitteret, ut sacerdotes fierent, Petrus ad Societatem Jesu Romae ire ac ipse licentiam petere audacter statuit. Et anno 1618 cum duobus Japonicis a Macao profectus ad Goam navigatione advenit. Postea solus per viam terrestrem, scilicet Hormuz ac Bagdad ac Jerusalem peragrans, anno 1620 ad caput aeternum attigit.

In interrete de itinere suo sine dubio asperrimo nulla descriptio inveniri potest atque me rogo quo modo Petrus sine ulla pecunia nec tutela tale iter per terras Islamicas facere potuerit. Quod ad linguas pertinet, fieri forsitan potuit, quod Petrus jam Latinam sciens elementum Persicae vel Arabicae per 3 annos perambulans bene didicerit. At quid enim incolis apud vias habitantibus dixerit, ut cibus ei daretur ac noctu cubitus pararetur?

Si simulavisset se Islamicum esse ex terra Asiae orientalis ad sacram Meccam procedentem, facile res omnes necessarias accepisset. At egomet non puto eum pietati addictum mendacium tale fecisse. Mea sententia Petrus omnia veraciter incolis in singulis vicis dixerit; "Sum Japonicus. Veni ex terra remota. Sum Christianus. Ad Romam ire volo, ut sacerdos fiam". Quem audientes sine dubio valde mirati sunt, ita ut forsitan fuerint et qui eum stultum habuerint. At nonne multi pii Islamici, videntes acies oculorum ejus, pietatis calorem hujus alieni intellexerint? Etsi religione ab eo differebant, eum reverenter exceperint ac benevolenter in peregrinatione juverint, namque, nisi ita effectum fuisset, Petrus Persiam immensam Arabiamque vastam percurrere non potuisset.

Antequam Petrus ad Romam pervenit, illuc jam missa fuit epistula, in qua consilium datum fuit, ut hoc Japonicum ex Macao profectum non exciperent. Ut intellegamus qua de causa epistula huic peregrinatori tam adversa scripta fuisset, scienda sunt nonnulla de consiliis ad evangelizationem in Japonia pertinentibus.

Saeculis sexto decimo ac septimo decimo, cum fides Christiana hac in terra, praesertim in insula Kyushu nomine Nagasakim ac Bungum continente, beneficio missionariorum floreret, secundum modos Japonicos aestimandos sacerdotes Europaei divisi erant in greges duos, quorum unus, sicut Franciscus Cabral ab anno 1570 usque ad annum 1581 munus Superioris Japoniae functus, putabat incolas hujus terrae Asiaticae populum inferiorem esse ac ad Latinam theologiamque discendam aptum non esse, alter, sicut Alexander Valignanus ut Visitator in Japoniam anno 1579 adventus, mores Japonicos observans disciplinas fidemque Europaeas nobis tradere conabatur.

Forsitan qui epistulam de Petro scripsit, modo praedicandi "adaptationismo" nomine a Valignano usurpato adversus erat. Attamen, egomet numquam ethnocentrismum hujusmodi vituperare volo, quoniam eo tempore et Japonici Europaeos fastidiebant appellatione Nanbanjin, scilicet "barbaris meridionalibus" usi.

Nescio quomodo praepositus generalis Societatis Jesu Mutius Vitelleschi de discrimine inter terras Europaeas Asiaticasque cogitaret. At sine dubio statim omnia mala ab aliis de Petro enarrata oblivioni dederit, si ipse videret eum, qui difficultatibus vi fidei victis apud portam ecclesiae illae baroccae se praebuit ac de varietate magna rerum religiosarum insolitarumque Latine loquebatur colore vultus solem Arabiae reflectente lacertisque robustis aut agrum Persicum arando aut camelis onera imponendo exercitis.


Mense Novembri anno 1620, cum 32 annos natus esset, Petrus etiam in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris sacerdotio initiatus est. Quam magnum gaudium ei impositio manuum dederit hac in urbe sanctissima, ubi in permultis ecclesiis magnificis soni splendidi organorum audiebantur. Postquam per 2 annos Romae mansit in Universitate Gregoriana discens, Petrus primum ad Olisiponem advenit. Deinde anno 1623 hoc ex portu Lusitano profectus navigatione ad Asiam iter fecit.

Nec ad patriam suam redditus facilis Petro fuit. Enimvero per annum Mozambico, 3 annos Goae, 2 annos Ayutthayae, annum Manilae vitam agere coactus fuit, antequam Petrus 43 annos natus demum invenit navem quamdam vetustam, qua in portum Bonotsum regni Satsumae anno 1630 appulsus est.

Hic tamen legenda persecutionis vastantis supliciique atrocis inceperunt, quae ad extremum martyrio Petri anno 1639 desiverunt. De quibus non scribam, nisi quod anno 2008, ut forsitan sciatis, Petrus aliique 187 Catholici Japonici beatifacti sunt.

At me rogare velim; quid Petrus, cum in regno Siam deinde in regno Luzon moraretur, de rebus religiosis politicisque cogitaret? Quomodo Japonia et regimen Tokugawense et consilium suum ad religionem pertinens viderentur ei docto, qui in seminariis Societatis Jesu forsitan librum illum de bello Gallico ac Heikemonogatari, scilicet narrationem de bello intestino saeculo duodecimo gesto legisset, postea terras varias Asiaticas ac Europaeas ac Africanas cum incolis suis vincentibus victisque ipse videret?

Ceterum, qua de causa in Japoniam redire maluit, tametsi bene sciebat se persecutum ac necatum iri? Nonne melius ei fuisset Manilae morari ac ibi Japonicis Christianis a patria expulsis praedicere? Potuissetne negotia ibi tractare, ne Catholici in Japonia saeviter vexarentur? Potuissetne et regimen Japonicum eos in Manilam vel Macaum exilio mulctare? Postremo, omnesne viri religiosi politicique existunt, ut viventes mundum nostrum nobis omnibus viventibus meliorant?

Nihil tamen respondit Petrus peregrinator, qui de his rebus nullam paginam reliquit.
Ita, currum calami sustineam citans carmen quoddam a Yosano Akiko compositum. Poetria praeclara haec de fratre ejus, qui belli inter Russiam ac Japoniam anno 1904 gesti particeps esset, sicut composuit;

O frater mi, de te cogitans ploro. Ne moriaris. (......) Utrum castrum Ryojun pereat an non, nihil mea refert.

Wednesday, December 9, 2009

De rebus oeconomicis anno 1820

Secundum studiosum quemdam Batavicum Angum Maddison nomine, anno 1820, 10.4 millies mille millia hominum omnium toto in orbe numerabantur, quorum 3.8 Sinenses erant, atque divitia scilicet productiones generales domesticae tribuebantur hoc modo:

Europa occidentalis 23%,
Civitates Unitae 1.8%,
Europa orientalis 3.6%,
terrae ex Unione Sovietica 5.6%,
Americae centralis meridionalisque 2.1%
Africa 4.5%
Imperium Sinense 32.9%,
India 16.0%
Japonia 3.0%

GDP per capite aestimatur 1706 dollariorum in Britania post revolutionem industrialem atque 600 in Imperio Sinense. Scriptor Epistularum ex Tameike hac de re sicut explicat; properea quod eo tempore agricultura inter omnes res oeconomicas maximi momenti erat, discrimen inter terras forsitan parvum erat. Atque vituperat permultos Japonicos qui timent ut Sinae terram nostram productionibus superent, namque, si duae terrae historico genere videantur, nequaquam mirandum sit, quod Sinae majores oeconomia quam Japonia fiant. Ceterum, praedicit Sinas divitiores enim Japoniae commoda oblaturas esse.

At ego valde miror, quod Civitates Unitae minores quam Japonia essent. Id significat, ut mihi videtur, eo tempore hac in terra nos plures fuisse ( forsitan orysae culturae causa ).


Tabula geografica anno 1818 in Japonia edita.