Cum 13 annos natus esset, Petrus linguam Latinam ac theologiam Christianam ac litteras Japonicas ac musicam Europaeam discere coepit in seminario Societatis Jesu, quod in urbe Nagasaki conditum erat. Quo postea incendio deleto in Arimae seminario urbis continue his disciplinis versabatur. Inter magistros eum docentes erat et Mantius Ito, qui, ut legatus regis Otomo Sorin ad Europam missus, anno 1585 Romae a Pontifice Gregorio Tertio Decimo exceptus fuit. Anno 1606, cum Petrus 19 annos natus esset, perrectis seminarii studiis munus incepit in domo sacerdotis cujusdam sperans se ipsum sacerdotem fieri.
Cum shogunus Tokugawa Ieyasus , qui finem aetati bellicae ponens regimen novum anno 1603 condidisset, rerum politicarum causa de interdictione fidei Christianae decretum anno 1612 fecerit atque post annos secundos hac a decisione missionarios omnes de Japonia expulerit, Petrus ad Macaum cum aliis multis fugit ibique in collegio Latinam ac theologiam discebat. Attamen, propterea quod eo tempore rector collegii hujus coloniae Lusitanae Japonicis non permitteret, ut sacerdotes fierent, Petrus ad Societatem Jesu Romae ire ac ipse licentiam petere audacter statuit. Et anno 1618 cum duobus Japonicis a Macao profectus ad Goam navigatione advenit. Postea solus per viam terrestrem, scilicet Hormuz ac Bagdad ac Jerusalem peragrans, anno 1620 ad caput aeternum attigit.
In interrete de itinere suo sine dubio asperrimo nulla descriptio inveniri potest atque me rogo quo modo Petrus sine ulla pecunia nec tutela tale iter per terras Islamicas facere potuerit. Quod ad linguas pertinet, fieri forsitan potuit, quod Petrus jam Latinam sciens elementum Persicae vel Arabicae per 3 annos perambulans bene didicerit. At quid enim incolis apud vias habitantibus dixerit, ut cibus ei daretur ac noctu cubitus pararetur?
Si simulavisset se Islamicum esse ex terra Asiae orientalis ad sacram Meccam procedentem, facile res omnes necessarias accepisset. At egomet non puto eum pietati addictum mendacium tale fecisse. Mea sententia Petrus omnia veraciter incolis in singulis vicis dixerit; "Sum Japonicus. Veni ex terra remota. Sum Christianus. Ad Romam ire volo, ut sacerdos fiam". Quem audientes sine dubio valde mirati sunt, ita ut forsitan fuerint et qui eum stultum habuerint. At nonne multi pii Islamici, videntes acies oculorum ejus, pietatis calorem hujus alieni intellexerint? Etsi religione ab eo differebant, eum reverenter exceperint ac benevolenter in peregrinatione juverint, namque, nisi ita effectum fuisset, Petrus Persiam immensam Arabiamque vastam percurrere non potuisset.
Antequam Petrus ad Romam pervenit, illuc jam missa fuit epistula, in qua consilium datum fuit, ut hoc Japonicum ex Macao profectum non exciperent. Ut intellegamus qua de causa epistula huic peregrinatori tam adversa scripta fuisset, scienda sunt nonnulla de consiliis ad evangelizationem in Japonia pertinentibus.
Saeculis sexto decimo ac septimo decimo, cum fides Christiana hac in terra, praesertim in insula Kyushu nomine Nagasakim ac Bungum continente, beneficio missionariorum floreret, secundum modos Japonicos aestimandos sacerdotes Europaei divisi erant in greges duos, quorum unus, sicut Franciscus Cabral ab anno 1570 usque ad annum 1581 munus Superioris Japoniae functus, putabat incolas hujus terrae Asiaticae populum inferiorem esse ac ad Latinam theologiamque discendam aptum non esse, alter, sicut Alexander Valignanus ut Visitator in Japoniam anno 1579 adventus, mores Japonicos observans disciplinas fidemque Europaeas nobis tradere conabatur.
Forsitan qui epistulam de Petro scripsit, modo praedicandi "adaptationismo" nomine a Valignano usurpato adversus erat. Attamen, egomet numquam ethnocentrismum hujusmodi vituperare volo, quoniam eo tempore et Japonici Europaeos fastidiebant appellatione Nanbanjin, scilicet "barbaris meridionalibus" usi.
Nescio quomodo praepositus generalis Societatis Jesu Mutius Vitelleschi de discrimine inter terras Europaeas Asiaticasque cogitaret. At sine dubio statim omnia mala ab aliis de Petro enarrata oblivioni dederit, si ipse videret eum, qui difficultatibus vi fidei victis apud portam ecclesiae illae baroccae se praebuit ac de varietate magna rerum religiosarum insolitarumque Latine loquebatur colore vultus solem Arabiae reflectente lacertisque robustis aut agrum Persicum arando aut camelis onera imponendo exercitis.
Mense Novembri anno 1620, cum 32 annos natus esset, Petrus etiam in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris sacerdotio initiatus est. Quam magnum gaudium ei impositio manuum dederit hac in urbe sanctissima, ubi in permultis ecclesiis magnificis soni splendidi organorum audiebantur. Postquam per 2 annos Romae mansit in Universitate Gregoriana discens, Petrus primum ad Olisiponem advenit. Deinde anno 1623 hoc ex portu Lusitano profectus navigatione ad Asiam iter fecit.
Nec ad patriam suam redditus facilis Petro fuit. Enimvero per annum Mozambico, 3 annos Goae, 2 annos Ayutthayae, annum Manilae vitam agere coactus fuit, antequam Petrus 43 annos natus demum invenit navem quamdam vetustam, qua in portum Bonotsum regni Satsumae anno 1630 appulsus est.
Hic tamen legenda persecutionis vastantis supliciique atrocis inceperunt, quae ad extremum martyrio Petri anno 1639 desiverunt. De quibus non scribam, nisi quod anno 2008, ut forsitan sciatis, Petrus aliique 187 Catholici Japonici beatifacti sunt.

At me rogare velim; quid Petrus, cum in regno Siam deinde in regno Luzon moraretur, de rebus religiosis politicisque cogitaret? Quomodo Japonia et regimen Tokugawense et consilium suum ad religionem pertinens viderentur ei docto, qui in seminariis Societatis Jesu forsitan librum illum de bello Gallico ac Heikemonogatari, scilicet narrationem de bello intestino saeculo duodecimo gesto legisset, postea terras varias Asiaticas ac Europaeas ac Africanas cum incolis suis vincentibus victisque ipse videret?
Ceterum, qua de causa in Japoniam redire maluit, tametsi bene sciebat se persecutum ac necatum iri? Nonne melius ei fuisset Manilae morari ac ibi Japonicis Christianis a patria expulsis praedicere? Potuissetne negotia ibi tractare, ne Catholici in Japonia saeviter vexarentur? Potuissetne et regimen Japonicum eos in Manilam vel Macaum exilio mulctare? Postremo, omnesne viri religiosi politicique existunt, ut viventes mundum nostrum nobis omnibus viventibus meliorant?
Nihil tamen respondit Petrus peregrinator, qui de his rebus nullam paginam reliquit.

Ita, currum calami sustineam citans carmen quoddam a Yosano Akiko compositum. Poetria praeclara haec de fratre ejus, qui belli inter Russiam ac Japoniam anno 1904 gesti particeps esset, sicut composuit;
O frater mi, de te cogitans ploro. Ne moriaris. (......) Utrum castrum Ryojun pereat an non, nihil mea refert.
O frater mi, de te cogitans ploro. Ne moriaris. (......) Utrum castrum Ryojun pereat an non, nihil mea refert.
Optimum commentarium scripsisti, docte Irisate, quod magnopere mihi placuit. De uita huius "Marci Pauli Iaponici", nihilne Latine scriptum est? Si uero ita est, lugendum est. Ceterum gratias quoque summas tibi agere aueo, quoniam de poetria Iaponica Akiko Yosano, mihi omnino ignota, mentionem fecisti. Quam citissime me accepturam esse spero Florilegium huius poetriae poeticum, quod in Hispania nuper in lucem editum est. Vtrum haec Hispanica uersio optima sit, admodum nescio, ex ea autem in linguam Latinam uertere etiam conabor aliqua huius "poetriae, ut aiunt, cupiditatis" poemata. Valeas quam optime!
ReplyDeleteGratias tibi ago pro verbis suavibus. Si de Japonicis et Latinitate scribere conor, nihil narrari potest nisi res historicae saeculorum sexti decimi ac septimi decimi, quas tanmen narrans res religiosas ac politicas interdum ita sanguinolentas vitare non possum, ut adhuc ausus non essem.
ReplyDeleteIterum de eo cum Google nonnulla quaesivi, et inveni paginam interretialem, in qua fertur epistula ejus ex Olisipone missa manere. At pro dolor auctor non datum bibliographicum citat. Forsitan ecclesia Tociensis Catholica omnia scripta ad eum pertinentia his annis collegit. Ab ea mihi rogandum sit...
Miratus sum, quod opera hujus poetriae jam in Hispanicam versa sint, nam tankas ignotas in terris peregrinis manere puto, si cum haikuubus comaparantur
>ex ea autem in linguam Latinam uertere etiam conabor aliqua huius "poetriae,
Certe cito ea legere velim!
Ut valeas!