Wednesday, January 6, 2010

De femina nimis pulchra

Hodie apud nos celebratur Kakizome, scilicet dies festus artis scribendi. Tokii se habet certamen chirographarium, cujus participes 3300 conveniunt omnibus ex regionibus Japoniae. Haec ars etenim omnibus in scholis elementariis ac secundariis discitur atque alumnos feriis novi anni facere oportet opera sua, quae in conclavibus sholaribus exhibeantur.



Bene recordor ego, cum 12 annos natus essem, scripsisse 6 litteras 真間の手児奈, quae Mama no Tekona leguntur. Attamen eo tempore non intellexi quid significent, idcirco mihi multos annos ut aenigma magnum manebant eae, quas ipse scripseram.

Recens denique, in Google quaerendo, inveni paginam Vicipaediae Japonicae, in qua significatio earum explicatur. Quam secundum hic agitur nomen cujusdam feminae, quae ante aetatem Narae (710-794) vitam acerbam egit.

Tekona, quae fuit filia pulcherrima praefectii regni Shimofusae, nostra aetate Chibae nomine prope Tokium sitae, cum viro quodam in regno vicino habitante nupsit. At propter bellum inter hos duo regnos gestum, ad patriam cum pueris redire coacta est.Quam tamen uxorem ducere tam voluerunt multi viri, ut inter sese pugnaverunt. Quos videns Tekona, valde afflicta moeroreque confecta, se in sinum Mamam nomine jecit.



In florilegio Manyoshu saeculo octavo compilato continentur 9 carmina hac de femina canta. Inter ea infra unum ab Anonymo compositum cito.

安能於登世受_ A no oto sezu
由可牟古馬母我 yukamu koma moga
可豆思加乃___ Kadzusika no
麻末乃都藝波思 Mama no tsugihashi
夜麻受可欲波牟 yamazu kayohamu

Si mihi esset equus sine sonis pedum procedens. eam cottidie frequentarem pontem Mamae in Kadzushika situm clam transeuns.






At semper mihi non apertum manet alterum aenigma ; qua de causa magistra mea hac de re nihil narraverit? Pigra esset? Eventus pueris nimis luctuosus? Nullus modus eam sciendi relictus est.

2 comments:

  1. Valde mihi pagina Tua placet.
    sed difficile est commentarium mittere nisi aliquis literas japponicas scit.
    SPD
    Keraunos Polonus

    ReplyDelete
  2. Gratias tibi, optime Keraune, ago pro verbis suavibus!
    Ipse volo litteras in botone inscriptas Latine scribi, Ita conabor!

    ReplyDelete