Ut scitis, recentioribus annis etiam melior habetur methodum "communicativa" linguae peregrinae docendae quam ea, quae in analysi grammatica conversioneque nititur. In Japonia quoque, ubi plus quam 150 per annos lingua Anglica in scholis lycaeisque secundum methodum veterem doceatur atque tantummodo paucissimi discipuli facultatem Anglice loquendi accipiant, decreto Ministerii Institutionis Publicae facto, magstri ex anno 2013 eam docebunt omnes tantum Anglice loquentes.
Attamen, multae quaestiones mihi videntur etiamnum esse enodandae. Exempli gratia, utrum vero efficaciter hoc modo doceri possit lingua peregrina, cujus grammatica phoneticaque a nostra valde differant, nisi numerus discipulorum, scilicet nunc quadraginta in singulas classes, multum minuatur? Ceterum, si eum minuere conemur, quot pecunia necesse sit regimini nostro, quod debitum aegre perpetitur ingens?
Insuper, tametsi in conclavibus scholaribus Anglica usurpatur, nonne rerum discitarum cito obliviscentur discipuli, qui inter sese vel familiaricos communicandi causa sermonem patrium mallent? Optandum sine dubio est, quod sequentes regulam hanc Societatis Iesu Japonice loqui vetemus. Sed quomodo id fieri possit in scholis nostris, ubi aliae disciplinae sermone patrio docentur ?
Anno superiore autem nonnullae societates maximae hujus terrae ut Rakuten officiorum interretialium praebitor ac Uniqlo vestifex publice nuntiaverunt se Anglicam ut linguam communem usurupaturas esse. Nuperrime argentaria Mitsui Sumitomo dixit se ad negotia non usuram esse eis, qui 800 puncta in probatione de Anglica internationali non accipere possint
Quod significat populum Japonicum non posse monolinguem manere in orbe terrarum、quae inter sese in dies appropinquant. Itaque certe institutio quoque mutanda est, ut nos ad alias nationes re vera appropinquemus. Sed quomodo id bene fiat? Manifestum sit forsitan nemini nostri, qui milia per annos insularitate et fruimur et patimur.
In linguis e praecepto aut per uim uersari paululum triste est, maxime si hoc fit causa nummaria uel mercatoria.
ReplyDeleteForsitan, si per interrete discipulos doceant, exempli gatia, magistri magistraeque Philippinae, et scholis nostris Anglica edisci posse puto. Quod tamen in institutione publica difficile effectu sit.
ReplyDeleteSi hanc annotatiunculam legas, respondeas, optime Irisate, quaeso. Spero fore ut sanus atque incolumis te habeas post immanem terrae motum.
ReplyDelete