Exempli gratia, Takaharae Naohiro, qui olim Hammoniae Francfurtique ut oppugnator ludebat, nomen honorificum "Sushi-Bomber" offertum est. Miratus sum et camisam venditari, in qua inscripta est haec compositio cibi armaeque.
Kagawa Shinji, qui in Borussia Tremoniense ludens anno superiore principatum turmarum sodalium accepit, appellatur ut "Sushi-Knipser".
Turmae femineae Japonicae, quae in certaminibus poculi mundani victoriam egregiam a Mexico reportavit, datum est "Sushi-Express". Diurnarius tamen forsitan non scit filiam cauponis sushium praebentis vere esse lustricem, quae auxilium ultimum tulit in quarto puncto conficiendo.
At mihi videtur vox sushium ad pedilusores laudandos non bene quadrare. Nam, quamquam cibus hic nos delectat, cito putrescit, praesertim aestate cum calidum sit. Spero, ut nostra turma feminea bacteriorum contra vim se bene deffendat atque numisma accipiat.
No comments:
Post a Comment