Saturday, May 12, 2012

De insolito concentu AKB48


Commentario de renovatione amphitheatri lecto heri cum de templis in Japonia restitutis interretialiter quaererem, casu inveni pelliculam jucundam hanc; भैषज्यगुरुवैडूर्यप्रभाराज scilicet Magister Medicinae Rex Lucis Lapis Lazuli videt terga puellarum hilare saltantium canentiumque.



Anno 2010 etiam grex musicus AKB48 appellatus, qui apud nos recens multum ametur praesertim ab adulescentibus, in templo buddhistico Yakushi-ji nomine saeculo septimo condito ante mille spectatorum exclamantium concentum dedit. Spectaculum hujuscemodi raro offerri adhuc conatum est atque mihi revera mirabile et laudandum esse videtur.



Aedes sanctuarii hujus fere omnes, turri pulcherrima orientali excepta, dirutae sunt incendiis, quae anno 937 deinde anno 1528 acciderunt. Atque aedes rubra tincta, quae post puellas videatur, anno 1976 denuo calcestro structa est, ut contra calamitates se defendat fortior. Qua sedet Buddha Medicus cum Bodhisattvis solari lunarique comitantibus.

Quae statuae fictae sunt anno 688 vel 697 partim secundum stilum sculpendi in imperio Guptano florentem, partim secundum eum in domo Tang late diffusum atque per 1300 annos tranquille mundum nostrum tuentur incendia bellorum et typhones et motus terrae et caetra repellentes.

Nunc tuniculis minimis januisque maximis eodem colore tinctis jutus me rogem, quomodo verum musica idolica aetatis nostrae clamoresque cultorum ejus percipiantur sanctis auribus aereis.

Non deest tamen res, quae mihi displacet; cinematographicus tantummodo puellas has sequitur, dum raro nobis statuas perpulchras notissimasque monstrat. At hoc in spectaculo protagonistes oportet esse nemo nisi sacra statua, nonne?  Nostra magis referat compositio insolita cantricum idolicarum strepitantium et idolorum buddhisticorum per saecula silentium, nonne? Qui pelliculam hanc effecit, ut mihi putatur, non bene intellegeret se rarissimum pretiosissimumque facere.


Tranquille auscultat strĕpĭtantes Buddhă pŭellās.
Exclāmant pŭĕrī barbărĭcē et stŏlĭdē.