Mihi his noctibus certamina Londinii celebrata televisifice inspicienti dolendum est, inter alia, quod nostra virilis manus canistrifollica est ita debilis imbecillaque, ut Ludorum particeps Olympicorum fieri per decennia non possit. Attamen et in arena nostra non desunt inspectu digna. Exempli gratia hoc:
tībĭam indūtus mŏdŭlātŭr atquĕ
prompti ăcerbum ad lūdum ănĭmī vĭrōrŭm
sunt ălăcresque.
Tibicen hic Togi Hideki nomine ortus est ex stirpe, quae in symphonia aulica anno DCCII condita hactenus continenter munere fungitur. Ipsum tamen, cum adulescens esset, musica delectabat vulgaria, videlicet rockiana et jazzica et caetra. Eo tempore etiam cum amicis gregem fecit musicum atque citharam modulabatur electricam.
Studio Lycaei confecto, monitum parentium secutus artem instrumento canendi traditione transmisso didicit, deinde decem per annos vitam degit ut musicus aulicus. Postea, inopinanter oncomate aegrotatus sed feliciter curatus, incepit cogitare sibi faciendum esse quod vult, dum vivit. Quamobrem ex symphonia aulica discessit atque tibia vetere ut hichiriki vocitata carmina aetatis vulgaria nostrae canere coepit.
Qui plus de canistrifolle nostro forte scire velit nimis otiosus, ut vedeat hoc.