Sunday, September 30, 2012

De inepta prece




monstrŭōsōs intĕr ămātă virgō
mūsĭcos cantat cĭthăram ad făcētam,
quos sĕnex frustrā prĕcĕ taedĭōsŭs
sēdăt ĭneptā.

Saturday, September 29, 2012

Diagramma

ūti ăbūtīque est rĕtĭnenti ĭn amnĕ
mī nĕcesse altō făcem ĕt ignem ăcerbŭm
sōlĕ candente et lăcĕrantĕ tēlō,
sīcŭt ĭn Indīs.

Thursday, September 27, 2012

De autumnali festo


per horas pluit.
 tympanista se procul   
exercet solus. 

virgo se primum
indutam veste sacro
spectat speculo.

volat trans silvam
valedicens aestati
volucris parva.

num dei vehi
lectica parati sint
a vicaneis?



Heri vesperi, dum tranquille pluebat, paulisper mihi procul audiebatur aliquis in templo se in tympano pulsando exercere. Nunc expectamus autumnalem festum celebratum iri.

Saturday, September 22, 2012

De amne odorato



 fonte ŏdōrātō quăsĭ prātă lātă
 limpĭdissĭmus cĭtŏ currĭt amnĭs,  
 trādĭtur vērā pĭlă crūrĭs artĕ,            
 quod rĕgĭt omnēs.

Nunc temporis apud nos multissimi sunt inter pedifollis fautores, qui attente media nocte Kagawam Shinji inspiciunt. Qui pedilusor hoc anno factus est particeps manus praeclarae i.e. Mancuniensium Unitorum, quo multum gavisus sumus. Sed interrogatur, num eodem modo ac in manu Germanica ludere hortatoribusque satisfacere possit an non. Certe, ita speramus, nam optimus habetur omnium lusorum, qui adhuc nostro in caespite aliti sunt. Utinam faveat fortuna!  


                

Monday, September 17, 2012

De raedarum festo sacrarum

jam prŏpinquăt hūc săcră raedă templī
instăr augustī dĕcŏrātă, magnā
quae pĭōrum vī trăhĭtur pĕr urbĕm
Kīshĭwădensĕm.

virgĭnēs omnes, fŭgĭte in dŏmos, nē
vulnĕra inflīgantŭr. ĕum vĭdētĕ
clam tăcentes, quī sŭpĕr altă saltăt
tecta ănĭmōsē.



Heri Kishiwadensi urbe prope Osakam sita celebratum est festum Danjiri-matsuri appellatum. Verbum Danjiri sibi vult ligneam raedam templum simulantem, qua dei vocati manere creduntur. Quam plus quam quingenti viri vestibus iisdem induti trahunt per vias currentes atque magna celeritate in compitis circumire faciunt. Supra raedae tectum salit audacissimus atque in tecto tibicen canit tympanistaque pulsat.

Sunday, September 16, 2012

De cruribus puellae pulchris


cum pŭellae sint dŭŏ crūră pulchră,
quae pĭlam in portam gĕrĕre appĕtunt ĕt
vincĕre immānem mănum, ŭtrīsque ăbūtens
id făcĭt ācrĭs.

Thursday, September 13, 2012

De globulis vitreis Romanis nuper repertis


Indagatione chemica nuper denuo patefactum est ligamen, quo Japonia Romaque junguntur; globuli vitrei, qui prope Hiroshimam in sepulcro saeculo tertio condito reperti erant, continent salem alicujus generis in Imperio Romano singulariter usurpatum.


Eo tempore apud nos regnum erat Yamataikoku appellatum, quod a sibylla Himiko nomine pacifice regnabatur post bellum intestinum per septuaginta vel octuaginta annos duratum. Globulorum photographema caeruleorum inspicio eo magis miratus, quod hoc de regno paucissima hactenus sciuntur praeter scripta brevia in annalibus Sericis inserta.

Me rogo, qualis vir vel femina has res pretiosas ex civitate remotissima importatas possideret. Quid de terrarum orbe sciret, qui globulos hos in manu sua tenebat? De regnis Coreanis Sericisque multa forsitan ei nota essent. Sed quid de terris ultra fines Serum sitis?  Ceterum, quaeritur, num regina mysteriosa Himiko ipsa haberet ornatus Romanos an non.


albă rēgīnae brăchĭa in rĕmōtā
cīvĭtāte ornant glŏbŭlī mĭcantēs,
quōs pĕr Indōrum mărĕ Persae ătrōcēs
nāvĕ tŭlērunt.