ūti ăbūtīque est rĕtĭnenti ĭn amnĕ
mī nĕcesse altō făcem ĕt ignem ăcerbŭm
sōlĕ candente et lăcĕrantĕ tēlō,
sīcŭt ĭn Indīs.
Saturday, September 29, 2012
Thursday, September 27, 2012
De autumnali festo
per horas pluit.
tympanista se procul
tympanista se procul
exercet solus.
virgo se primum
indutam veste sacro
spectat speculo.
volat trans silvam
valedicens aestati
volucris parva.
num dei vehi
lectica parati sint
a vicaneis?
Heri vesperi, dum tranquille pluebat, paulisper mihi procul audiebatur aliquis in templo se in tympano pulsando exercere. Nunc expectamus autumnalem festum celebratum iri.
Saturday, September 22, 2012
De amne odorato
川 limpĭdissĭmus cĭtŏ currĭt amnĭs,
真 trādĭtur vērā pĭlă crūrĭs artĕ,
司 quod rĕgĭt omnēs.
Nunc temporis apud nos multissimi sunt inter pedifollis fautores, qui attente media nocte Kagawam Shinji inspiciunt. Qui pedilusor hoc anno factus est particeps manus praeclarae i.e. Mancuniensium Unitorum, quo multum gavisus sumus. Sed interrogatur, num eodem modo ac in manu Germanica ludere hortatoribusque satisfacere possit an non. Certe, ita speramus, nam optimus habetur omnium lusorum, qui adhuc nostro in caespite aliti sunt. Utinam faveat fortuna!
Monday, September 17, 2012
De raedarum festo sacrarum
jam prŏpinquăt hūc săcră raedă templī
instăr augustī dĕcŏrātă, magnā
quae pĭōrum vī trăhĭtur pĕr urbĕm
Kīshĭwădensĕm.
virgĭnēs omnes, fŭgĭte in dŏmos, nē
vulnĕra inflīgantŭr. ĕum vĭdētĕ
clam tăcentes, quī sŭpĕr altă saltăt
tecta ănĭmōsē.
Heri Kishiwadensi urbe prope Osakam sita celebratum est festum Danjiri-matsuri appellatum. Verbum Danjiri sibi vult ligneam raedam templum simulantem, qua dei vocati manere creduntur. Quam plus quam quingenti viri vestibus iisdem induti trahunt per vias currentes atque magna celeritate in compitis circumire faciunt. Supra raedae tectum salit audacissimus atque in tecto tibicen canit tympanistaque pulsat.
instăr augustī dĕcŏrātă, magnā
quae pĭōrum vī trăhĭtur pĕr urbĕm
Kīshĭwădensĕm.
virgĭnēs omnes, fŭgĭte in dŏmos, nē
vulnĕra inflīgantŭr. ĕum vĭdētĕ
clam tăcentes, quī sŭpĕr altă saltăt
tecta ănĭmōsē.
Heri Kishiwadensi urbe prope Osakam sita celebratum est festum Danjiri-matsuri appellatum. Verbum Danjiri sibi vult ligneam raedam templum simulantem, qua dei vocati manere creduntur. Quam plus quam quingenti viri vestibus iisdem induti trahunt per vias currentes atque magna celeritate in compitis circumire faciunt. Supra raedae tectum salit audacissimus atque in tecto tibicen canit tympanistaque pulsat.
Sunday, September 16, 2012
De cruribus puellae pulchris
quae pĭlam in portam gĕrĕre appĕtunt ĕt
vincĕre immānem mănum, ŭtrīsque ăbūtens
id făcĭt ācrĭs.
Thursday, September 13, 2012
De globulis vitreis Romanis nuper repertis
Indagatione chemica nuper denuo patefactum est ligamen, quo Japonia Romaque junguntur; globuli vitrei, qui prope Hiroshimam in sepulcro saeculo tertio condito reperti erant, continent salem alicujus generis in Imperio Romano singulariter usurpatum.
Eo tempore apud nos regnum erat Yamataikoku appellatum, quod a sibylla Himiko nomine pacifice regnabatur post bellum intestinum per septuaginta vel octuaginta annos duratum. Globulorum photographema caeruleorum inspicio eo magis miratus, quod hoc de regno paucissima hactenus sciuntur praeter scripta brevia in annalibus Sericis inserta.
Me rogo, qualis vir vel femina has res pretiosas ex civitate remotissima importatas possideret. Quid de terrarum orbe sciret, qui globulos hos in manu sua tenebat? De regnis Coreanis Sericisque multa forsitan ei nota essent. Sed quid de terris ultra fines Serum sitis? Ceterum, quaeritur, num regina mysteriosa Himiko ipsa haberet ornatus Romanos an non.
albă rēgīnae brăchĭa in rĕmōtā
cīvĭtāte ornant glŏbŭlī mĭcantēs,
quōs pĕr Indōrum mărĕ Persae ătrōcēs
nāvĕ tŭlērunt.
Saturday, August 11, 2012
De Japoniae canistrifolle
Mihi his noctibus certamina Londinii celebrata televisifice inspicienti dolendum est, inter alia, quod nostra virilis manus canistrifollica est ita debilis imbecillaque, ut Ludorum particeps Olympicorum fieri per decennia non possit. Attamen et in arena nostra non desunt inspectu digna. Exempli gratia hoc:
tībĭam indūtus mŏdŭlātŭr atquĕ
prompti ăcerbum ad lūdum ănĭmī vĭrōrŭm
sunt ălăcresque.
Tibicen hic Togi Hideki nomine ortus est ex stirpe, quae in symphonia aulica anno DCCII condita hactenus continenter munere fungitur. Ipsum tamen, cum adulescens esset, musica delectabat vulgaria, videlicet rockiana et jazzica et caetra. Eo tempore etiam cum amicis gregem fecit musicum atque citharam modulabatur electricam.
Studio Lycaei confecto, monitum parentium secutus artem instrumento canendi traditione transmisso didicit, deinde decem per annos vitam degit ut musicus aulicus. Postea, inopinanter oncomate aegrotatus sed feliciter curatus, incepit cogitare sibi faciendum esse quod vult, dum vivit. Quamobrem ex symphonia aulica discessit atque tibia vetere ut hichiriki vocitata carmina aetatis vulgaria nostrae canere coepit.
Qui plus de canistrifolle nostro forte scire velit nimis otiosus, ut vedeat hoc.
Subscribe to:
Posts (Atom)