Primus imperator Fofi in libro Kircheri adpellatus nostra aetate Huxi adpellatur et narratur abhinc circa quinque milia annos vixisse terramque Sinarum rexisse. Atque augurium Bagua adpellata litterasque creavisse. Certe existimandum est, quod haec fabula tota de rebus imaginariis narrat, quoniam dynastia Shang saeculo septimo decimo a.c. condita veterrimum vestigium Sinarum nobis tradere hodie putatur. Corpus imperatoris pingi solitum erat, ut partes inferiores ejus et uxoris suae angues inter se inplicati fierent. Forsitan in Kircheri libro aliquem in Europa vel in Sinis inventu litterarum figuras anguinas corporum amborum miscuisse reor.

Hac in pagina legitur alterum ideogramma littera G signatum, quod autem maxime mihi cordi est. Dum Kircher hoc character hominem amore captum indicare scripsit, nunquam haec forma inter omnia ideogrammata inveniri possit. Egomet puto hunc germanicum eruditissimum forsitan describere voluisse de littera 戀, quae recte amorem significat parte inferiore 心 scilicet cor indicanti.
Attamen ipsa littera errata a Kirchero creata quattuorque litterulis scilicet muliere ac duobus filis ac verbo composita etiam joculariter uti possimus, ut “colloquium nimis longum a mulieribus telephonice habitum ” indicemus...
.
P.S
Nonne littera И inveniri possit, cum hanc picturam videamus?
No comments:
Post a Comment