Thursday, November 12, 2009

De Latinitate in Universitate Statali Michiganense

Hodie accepi epistulam electronicam, in qua nuntiatur Universitas Statalis Michiganensis disciplinam classicam deletura esse. Ita, ego quoque, tiro amatorque Linguae Romanae, nonnulla scribam pro Latinitate.


Cum scripta Latina legimus, per spatium 20 saeculorum gratis ambulare possumus. Revera mirabilis technologia nobis est. Quam et illa NASA praeclara praebere non potest.



Ceterum, in Japonia omnes in schola opera classica, ut Genji vel Man-yoshu vel Du Fu, legimus, quamquam numerus paginarum legendarum minutus est. Ita, numquam efficitur, ut in quadam universitate publica litterae classicae vernaculae sericaeque destituantur. Ecce humanitas nostra!

At sapientia antiqua nequaquam inutilis est. Exempli gratia, oeconomistae praeclaro Harrio Markowitz nomine anno 1990 datum est pretium Nobelianum pro sua theoria "Modernum Portafolium" appellata, in qua quoddam proverbium modo mathematico probaverat.

Oeconomista japonicus notissimus Ikeo Kazuto nomine Universtatis Keio enimvero recens in Garritore sicut scripsit;

"Litterae classicae legendae sunt, ut sensus strategicos alamus. In terris occidentalibus Graecae Latinaeque, in orientalibus Sericae. Samuraii aetatis feodalis Edo ac administratores regiminis Meiji, propterea quod de tenero ungui Quattuor Libros ac Quinque Litteras Classicas memoria retinere conabantur, res publicas gesserunt melius quam homines post bellum alterum viventes qui, inter alia, Sun Zi non bene legunt."

Egomet in Garritore de oeconomia nonnulla valde miratus jam scribere potui proverbia et alia e cyberdiario Laurae Gibbs eruditissimae adducens.

Mihi non est in animo dulcia tutis praeponere.
Semper plus metuit animus ignotum malum.

Cum omnes ignotum malum metuere coeperunt, subito perierunt Lehman Fratres, qui dulcia tutis praeposuerant.

Ubi coepit ditem pauper imitari, perit

Josephus P. Kennedy vir divitissimus, cum nuntios ad syngraphas pertinentes a quodam adulescente paupere calceamentum illius expoliente anno 1929 paulum ante depressionem magnam audivit, animadvertit omnes vendendas esse.

Omnia humani Latine nobis jam dicta fuerunt!

2 comments:

  1. Quibus magis necesse edepol est classicos perlegere auctores numquam volutant. Ad nos autem, ut iam in "expositione internationale" dixi, attinet pro latine subscribere.

    Etiam atque etiam vale,

    Jaume

    ReplyDelete
  2. Salve Jaume optime!

    Tibi veniam peto, quod cyberdiarium tuum in "Blogroll"meo ad dextram deesset.

    At numerus eorum qui subscripserant 1000 jam superavit. Optemus, ut litteras classicas denuo aestiment rectores universitatis, in qua 45000(!) disciplorum discunt.

    Vale!

    ReplyDelete