Sunday, November 22, 2009

De Tanca Latina

Hodie etiam in scriptorio Sandrae optimae inveni "tancam", quae genus litterarum Japonicarum traditione transmissum est ac Latine "carmen breve" dicere vult. Veniam peto, quod tam sero eam animadverterim!



Mihi valde cordi est ea tanca, quae prima inter omnes mihi notas Latine scripta sit, praesertim propterea, quod discrimen inter modos canendi Latinum ac Japonicum, ut dicam, animum meum movet; poetae Japonici classici forsitan versus tertium quartumque non scripsissent atque putavissent sensa "pulsu cordum" Latine prolata jam metaphorice enuntiata esse primo alteroque, in quibus nihil humani describitur. Eodem tempore addendum quoque est, quod in tanca pauciora verba scribi possunt Japonice quam Latine.

At semper mihi valde placent legere tancas vel haicua, quae a peregrinis secundum stilos singularum terrarum composita sunt. Exempli gratia, lego magno cum gaudio haicua nekojitae poetriae dissertissimae, quae abusa 17 vocalibus res jucundiores breviter mirabiliterque narrat.

Jam de poesi classica in Japonia paulum scribam.

Et aetate nostra hac in terra permulti poetae amatores tancae haicuumque numerantur, ut in actis diurnis a vicies vel tricies decenis millibus lectorum lectis tota una pagina ad haec genera poetica dicetur ac programma de poesi televisificum hebdomadarium canali publico emittatur ac multi circuli poetarum singuli mense acta sua edant. At res hae numquam dicere volunt Musas hanc terram quam alias melle;

Primum in tanca oportet sequi nullas regulas nisi eam ad numerum vocalium pertinentem, idcirco tancam componere multum facilius esse mihi videtur quam aut sonette aut elegeiam. Deinde, secundum me, Japonica antiqua, qua anthologica omnibus poetis Japonicis legenda ut Manyoshu (saeculo octavo edita) vel Kokinshu (decimo edita) scripta fuerunt, ad linguam hodiernam plurimum propinquorem quam Latina ad linguas modernas Europaeas est. Exempli gratia, cum 14 annos natus in schola excerpta operum antiquorum legere coeperim, quamquam nihil grammaticae didiceram, omnes fere sententias assequi potui.

Ita, operibus classicis lectis ad haec genera antiqua carminum canenda apti fiunt permulti, inter quos enimvero facile inveniuntur poetae amatores lingua antiqua usi. Ceterum, aditus ad scriptores classicos facilior maximi momenti esse puto, ut litterae classicae vernaculae in schola adhuc serventur tamquam disciplina discenda omnibus discipulis, quorum aliquot singuli anno tancas componere incipiunt.

Attamen, ad poesin Serice scriptam pertinens, res a vernacula magnopere differunt. De hoc genere litterarum alio die in alio commentariolo scribam, praecipue quoniam id Latinarum in terris occidentalibus paulum assimile esse puto.


modificatum die 13 mense Decembri 2009

2 comments:

  1. Gratias iterum, optime Irisate, de tuis uerbis. Fortasse iam tibi notum sit hoc documentum:

    http://www.uky.edu/AS/Classics/retiarius/haicua.html

    atque hi nexus ubi haicua scripta sunt a Stephano Coombs atque a Maximo Scorsone:

    http://www.suberic.net/~marc/coombshaicua.html

    http://www.suberic.net/~marc/scorsonehaicuumexempla.html

    Vtinam plura uerba de tanka haicuque et de litteris classicis Iaponicis scripturus sis, ut omnes qui talia carmina amemus, meliora facere discamus.

    Vale plurimum!

    ReplyDelete
  2. Salve!

    Tibi maximas gratias ago pro his nexis. Nunc primum pellegi scripta Accii Watanabei "maxissimo"cum gaudio. Quam jucunde Latine legere ea quae ad litteras Japonicas mihi notas spectant!

    Propterea quod numquam discebam in universitatibus in quibus litterae Classicae occidentales specialiter docuntur, non bene adhuc Latinae linguae peritos Japonicos nosco. Ita, forsitan maneant alia hujusmodi scripta mihi ignota.

    Ad haicua pertinens, carmen ultimum in pagina ea citatum mihi cordi est, quia auctor modum canendi japonicum bene monstrat.

    Abiit carrus.
    Permanet ebriata
    feno semita. (CCCLXV)

    Attamen, eodem tempore, modus canendi peregrinus in haicubus usurpatus valde mihi ab annos placet. Exempli gratia,

    Verborum suco
    carmen impletum breve
    amor(e) explodat!

    Vel is qui in operibus egregiae poetae Francogallicae "necojitae" nomine invenitur.
    http://nekojita.free.fr/

    Tametsi Latinitas mea barbara manet, ipse velim Latine scribere tankas vel haicua, at recentibus annis Musae perraro mihi inspirant...

    Ut valeas!

    ReplyDelete