Wednesday, September 1, 2010

De causa deflationis

Carmen "Da mihi alas" inscriptum nobis unum ex notissimis esse censetur. Quod primum anno 1970 grege Volucri Rubra nomine secundum rationem musicae vulgaris in lucem editum est,deinde aliquot post annos secundum eam musicae saxeae quoque cantum est.

Canor ejus autem pulcherrimus populo hujus terrae ita placebat, ut jam annis septuagenariis in scholis elementariis secudariisque chori puellorum eum canere coeperint. Egomet recordor me adulescentulum in conclavi scholari cum amicis in quattuor voces dividis fecisse concentum, cujus verba sicut incipiunt; " Si nunc desiderium meum expleretur, alas vellem."



Forsitan hodie maxima pars Japonicorum, scilicet plus quam 100 miliones hominum hoc de opere musico saeculi praeteriti optime sciunt. Quod etiam anno 1997, cum turma pedifollica Japoniae Tokii pugnaret, ut particeps fieret poculi mundani se in Francogallia habituri, aliquot decies milia hortatorum una in amphitheatro assa voce autem mirabiliter cecinerunt victoriam optantes.

At recens denique animadverti verba oeconomiae non optabilia hoc in carmine nobis tam amato inesse. In parte secunda etiam poeta sicut composuit:" Nec divitiam nec honorem, sed alas volo."

Quid? Quasi omnes adulescentes nostri hos per trigenta annos res, ut dicam, ad Ascetismum idoneas orabant ac orant? Ex quo forsitan difficiliter vitaretur, ne conatus rerum novarum creandarum minuerentur ac audacia merciorum illecrebrosarum conficiendarum frangeretur ac desiderium vitae commodioris agendae debilitaretur ac cupiditas optimae autoraedae emendae extingeretur et caetra. Ecce homines herbivori facti, quibus explicari possit status oeconomicus Japoniae per viginti annos stagnans deflationemque continue perpessus.

Rebus sic stantibus, nobis jam magna voce canendum est carmen de Hedonismo; "Optimum vinum bibamus! Optimam cenam commedamus! Optimo spectaculo gaudeamus!" Et dicamus; "Ita, lucrum faciendum!"

Nisi quod Japonia verum occadet atque fieri poterit, ut morbosus, qui Seuliae vel Shanghaii curari possit, Tokii morietur. Ne cantus Susanae Boyle illius ut "requiem" sonet civitati nostrae moriturae, cujus cives juvenes puellas Nintendenses quam veris anteponere coeperint.

2 comments:

  1. “Quid? Quasi omnes adulescentes nostri hos per trigenta annos res, ut dicam, ad Ascetismum idoneas orabant ac orant? [...]”

    Hoc mihi videtur, docte Irisate, sicut situatio illa Imperii Hispani sæeculi nostri quod “Aureum” (s. XVII) propter artes habetur. Illo in tempore cogitabatur laborem manualem honorem hominibus abstulisse ob quam rem eri et domini nec ad commercium nec ad industriam manufacturarum incumbebantur. Sic malebant pecunia camporum vivere, et classes plenas auri argentique americani quotanni sperabant. [Est liber a Max Weber scriptus c.n. ''De Originibus Capitalismi'' scilicet in Batavia et Anglia protestantibus, qui de hoc loquitur]

    Similiter, diebus istis et plerique adulescentes qui ad universitatem petunt fatentur sese tantum administros publicos esse velle, nec de commercio curare volunt. Etenim onus publicum, quamquam grave aliquando, sine periculo. Hoc quoque accidit hac in crisi, qua multi cogitabant facilius fuisse domum emere et exspectare ut pretia crescerent. (Realitas postremo semper crudelissima!) At nos hispani numquam intellegemus nullam pecuniam facile acceptu esse!

    Quid agamus, si omnes administri publici vel opifices domus construentes? Quisnam facet divitias nostras ut eas trans maria portemus? Quid sine opificibus merces agentes?

    Censeo fata nos hispanos nolentes denique tracturos esse!

    -> ”Ecce homines herbivori facti, quibus explicari possit status oeconomicus Japoniae per viginti annos stagnantis deflationemque continue perpessae.”

    Eis de hominibus quondam amicus universitatis narravit dicens novam morem esse apud iuvenes iaponicos ut nullum amorem quærerent, sicut oves herbivoras campis exspectantes!

    Sine dubio, facile notu est cur ''entrepreneur'' a ''imprehendo'' veniat!!

    ReplyDelete
  2. >diebus istis et plerique adulescentes qui ad universitatem petunt fatentur sese tantum administros publicos esse velle,

    Nulla civitas florescit,ubi administri publici florescunt; similes sunt arbitrorum pedifollis vel venditorum tesserarum aditus vel curatorum caespitum atque si omnes juvenes egregissimi cujusque civitatis non ipsi ludunt,turma ejus sine dubio debilitabitur!

    >qua multi cogitabant facilius fuisse domum emere et exspectare ut pretia crescerent.

    Aliquot abhinc menses vidi programma televisificum de "spuma" ad pretia aedium Hispaniae pertinens. Mea sententia acciderunt res persimiles earum, quarum periculum annis octogenariis in Japonia fecerimus. Exopto, ne Hispania stagnet, ut Japonia, multos per annos futuros.

    >novam morem esse apud iuvenes iaponicos ut nullum amorem quærerent,

    His annis non solum ratio puerorum natorum, sed etiam civium matrimonio se conjungentium multum minuta est.At nobis difficilius est immingrantes ex terris peregrinis accipere, propterea quod hac civitas lingua cultu more a caeteris sejuncta est.Ita,horribile est excogitare quid accidat.

    ReplyDelete