Recens inveni aliquot commentaria actorum diurnorum, in quibus nonnulla de inscriptionibus Latine scriptis narrantur.
Centesimum anniversarium ab obitu praeclari astrologi Italici Schiaparelli nomine celebrans auctor commentarii hujus nobis adfert monumenti inscriptionem, in qua vita sua breviter sicut descripta est;
"Caelum exploravit qua Terram mente Columbus -
et nova cum causis repperit astra novis Hesperiam
invenit sulcosque in Marte retexit - et qua per
spatium lumina lege cadant"
Puto laetissimum esse hominem, cui post mortem dantur verba hujuscemodi Latina!
Ephemeris Elisatiensis nobis praebet commentarium de inscriptione, quae in aedibus saeculo septimo decimo structis invenitur. Sed dolendum est quod adfertur tantummmodo versio Francogallica; auctor scribit saeculo nostro numerum Latinistarum tam minutum fuisse, ut sententia vel nuntium inibi Latine scriptum quasi expunctum sit, quamquam inscriptio ipsa in saxo ad nostram aetatem tradita est. Ut mihi videtur, auctor hic fortasse ignorat nos scriptores blogorum Latinorum et Gregem Latine Loquentium nostrum et Ephemeridem nostram!
In situ interretiali cujusdam stationis radiophonicae linguae Russicae legitur percontatio de litteris vel cultuubus, in qua nobis refert quidam liber "Латинские надписи в Петербурге (Latinae inscriptiones in Petropoli)” nuncupatus a Olga Budaragina scriptus. Quae Latinae perita collegit, ut fertur, inscriptiones hac in urbe manentes ac adnotationes praebet. Sed, proh dolor, haec lingua Slavica mihi ita ignota manet, ut quasi nihil hujus paginae intellegam. Rebus sic stantibus, si quis Russicae peritus nobis explicet quid hac in percontatione narretur?
No comments:
Post a Comment