Hodie vesperi domi comptatro utens magnum post temporis spatium audivi canere cicadam nomine tannam Japonensem alias higurashim. Bestiola hujus generis mihi videbatur hic evanuisse postea quam silvula pinea abhinc plus quam 10 annos caesa fuit.
Ejus clamoris auditu valde gaudebam, propterea quod hac in civitate multos per saecula existimabatur pulcherrimus esse. Verum etiam hoc de animali parvo, quod tantummodo crepusculo coeptaeque obscuro lucis canat, permultae tancae haicuaque componuntur a poetis qui in eo aliquid triste vel, ut dicam, melancholiam inveniunt atque aliquid frigidum sensu percipiunt.
Cicada canens,
Refrigeres mi fervens
Computatrum hoc.
Equidem medicinae peritus quidam Tsunoda nomine putabat nos eum auscultare modo, qui ab eo hominum Occidentalium multum distat. Recens tamen sunt qui consilium ejus negant. Itaque vos rogare velim quomodo vestris auribus sonent hi soni.
Illae bestiolae quae in pellicula audiuntur apud nos per totam aestatem rauce sonant, etsi voce paulo acutiore. Etiam nunc possum eas foris canentes audire dum intus in diaeta sedeo, etiam si accenditur machina aeris temperandi. Numquam tamen de affectibus hoc cantu motis cogitavi, fortasse quod eorum sonus numquam nisi hieme deficere videtur, vel fortasse quod insubidus corde affectibusque careo, ut nobis fit qui non satis soleamus animos nostros in naturam ipsam intendere. De illo sonu plus meditabor cum foris hac nocte sedeam.
ReplyDeleteEt in pellicula de conventiculo Lexintoniae cum viderem Terrentium illum foris lepidissime loqui eas audivi, quamquam quae capite Americano Latinitatis vivae omnibus cum flexuris mirabiliter canant genere paulum a nostris differre mihi audiebantur.
ReplyDeleteScire velim quomodo cantus harum bestiolarum in litteris occidentalibus diversarum aetatum descriptus sit.