Saturday, July 31, 2010

De arte fluctus capiendi

Aestate juvenes permulti sine tabula colunt artem fluctus capiendi apud orbis terrarum oras, inter quas propter magnitudinem fluctuum puritatemque aquae notissimae sunt Havaiensis ac Californiensis. Hac de arte enim Cynetus Valesius optimus in epistula sua ad Gregem Latine Loquentium die decimo sexto mensis Julii missa lepidissimam nobis praebuit descriptionem hanc:

"sed quid sibi vult capere fluctum? propositum est ita natare gravitate ac declivitate adjuvantibus ut e labro (ut dicitur) summove fastigio fluctus accendentis oram proiiciare deorsum atque aversim ac veharis trans fluctus superficiem plus minusve intacta (si puella es) aut intactus conlabenti mole spumifera (quae dicitur aut bulligo aut aqua alba) post te."



Et in Japonia multi sunt qui fluctus capiunt, vel potius eos capere cupiunt. Infeliciter tamen mare prope Tokium generaliter ita placidum tranquillumque est, ut raro efficiatur fluctus cum labro altus, quo capientes gauderent. Itaque, per viam apud oram cum ambulem, saepe video juvenes pedibus in aqua mersis supra tabulas per diem accumbere forsan philosophantes. Utrum modum consiliorum Zhungzi usurupandorum reperire possint ad crisin oeconomicam exsorbendam an non? Nescio.

Capiendus est
nullus fluctus. Juvenum
Capilli siccant.

3 comments:

  1. Ad fluctum aestiuum
    capiendum… flamina
    iam ab oriente.

    ReplyDelete
  2. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  3. Nisi fallor, sustentatores turmae pedifollicae Hipaniae triplice utuntur. Utrum sit "rhythmus athleticus" terrae tuae an non?

    ReplyDelete