Monday, July 5, 2010

De humiditate

His diebus clima zonae torridae apud nos Tokii Yokohamaeque se habet. Calorem humiditatemque revera odiosissimam quotidie patimur.

Hodie vesperi a Tokio domum recurrens cum in statione ferriviaria Yokohamae essem, megaphona nuntiaverunt propter virum quendam in viam introeuntem omnia tramina inhibitum iri. Crepidines statim factae sunt plenae hominibus, inter quos et nonnullos viatores terrarum alienarum offenderim. Quam miseri sint qui loco tam suffocabili exspectare coacti sint nihil de causa morae intellegentes.

Adulescentulum nigricolorem, qui solus sub tabula horaria adstet, alloqui debeam an non? Sed quid Anglice dicam? Si hac in terra habitet linguam nostram loquens?

Statio jam in sudatorium conversa est. Omnes muti fessique videbant currus qui per aliquot minuta sisterent inertes. Sellam vacuam in crepidine invenire conatus sum sed frustra, namque his annis numerus sellarum in stationibus, nescio qua de causa, multum minutus est.


(Photographema a KIHA 45 Factum)

Audiebantur tantummodo murmura temperaculorum aeriorum, quae tramen ad Tocium iturum omnibus portis apertis murmurabat. Cum in curribus sellae vacuae manerent, statui me ibi sessum expectaturum esse.

Qui insanus se ipsum die tam calido nubilosoque occidere optavisset, secundum nuntium, facile ac sine mora captus est. Itaque tramen ad paeninsulam Miurae iter facturum lente nobis advenit.

At ille adulescentulus? Inter permultos exspectantes inveniri non potuit.

3 comments:

  1. Utinam adolescens ille qui sub tabula horaria adstabat suum tramen ferriviarium tandem invenerit; necnon ut morosus vir et animo demissus, cuius culpa commeatus erat paulisper cohibitus, bonum medicum artis psychologicae peritum tandem invenerit qui suas aerumnas audiret enodaretque: nam optandum est ut quid quisque petat, idem cuique obtingat.

    ReplyDelete
  2. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  3. Reticentiam, ut dicam, vitare difficile mihi est, cum peregrem in loco publico video. At cum in Europa essem, multi erant qui in stationibus et caetris me alloquerentur adjuvandi causa. Ita, mihi necesse est ad Anglice loquendum magis me assuescere!

    Quod ad medicinam psychiatricam pertinet, his diebus multa de periculo pillulae "antidepressivae" narrantur, nam multi sunt medici hujus disciplinae imperiti qui eam morbidis suis dant attentione carentes ac morbum aggravant. Equidem numerus eorum qui se occidunt magnus, scilicet annuatim 30 mille, multos per annos manet. Optandum est quod omnibus in crepidinibus portae struantur, ut difficilius in ferrivias introire fiat.

    http://www.youtube.com/watch?v=KJSpf84ZpGU

    ReplyDelete