Die Jovis epistulae meae de usu linguae Anglicae ad Gregem Latine Loquentium missae Stanislaus optimus, cui heic scribam ad ideogrammata recte monstranda, sicut respondit;
Mentionem fecisti de Serica classica.(....)Tu quoque ei studuisti? Puto saltem librum "Zhuangzi" Latine reddi debere.
Ita. In Lycaeo meo omnes discipuli Sericam classicam paulum discebamus. Postea in juventute per oblectamentum legebam, versionibus Japonicis annotationibusque adjuvatus, aliquot opera Serice scripta, inter quae esset et liber Zhungzi. Etiam memini me, illo tempore Francogallicam discentem, hanc in linguam Europaeam convertere ausum fuisse partem operis ejus, in qua canores humanus ac terrestris ac caelestis narrantur. Quam miser esset magister, qui acceperit abominandam versionem meam mendarum plenissimam!
At infeliciter adhuc morbus hic, scilicet ridicula audacia convertendorum quorumcumque facultate majorum haudquaquam mihi sanata esse videtur, namque notissimam partem auctoris illius sermone Romano reddere conatus sum, quamquam nec Latinam nec Sericam nec philosophiam calleo;
昔者■周夢為胡蝶 栩栩然胡蝶也 自喻適志與 不知周也 俄然覺 則蘧蘧然周也 不知周之夢為胡蝶與 胡蝶之夢為周與 周與胡蝶 則必有分矣 此之謂物化
Olim Zhuangus Zhous somniabat se papilionem fieri. Qui leviter huc illuc volitans vere papillio erat. Voluptatibus expletis cupiditatibusque satiatis, non animadvertebat se Zhoum esse. Subito tamen cum somno excitatus sit, inibi Zhous stupefactus manebat. Sciri non poterat utrum per somnium Zhous in papillionem mutatus sit, an papillio in Zhoum. At inter Zhoum papilionemque certe est discrimen. Quod transformatio rerum appellatur.
At melius converteri possit 物化 in "transformationem in res", scilicet "transfigurationem naturalis viae per se factae in species". Ita censeo, nam sunt quoque verba 液化( liquefactio ) ac 気化( evaporatio ), in quibus primae litterae res propter mutationem effectas significent. Facitote de opinionibus vestris me certiorem, quaeso, periti doctique!
PS ■;Ideogramma maximi momenti, nescio qua de causa, hoc in blogo monstrari non potest.
Poposci uxorem verbum 物化 in thesauro verborum investigare. Dixit 物 rem, 化 transformationem vel mutationem vel versationem dicere.
ReplyDeleteEgomet simpliciter reddam transfigurationem.
Salve, belousus optime!
ReplyDeletePostea quam commentariolum hoc publicaveram,in situ interretiali Universitatis Hiroshimensis inveni peritum quendam explicationem verbi 物化 nobis praebere. Qui in pagina ultima et Anglice breviter excerpta scribit.
http://bit.ly/9L9IsZ
Mihi praesertim interest verbum "self-realisation".
Vale!