Tuesday, March 1, 2011

De infelici ambulatione

Olim cum mihi erat canis Anco nomine, hieme quodam die inopinate in mente venit consilium, ut pedibus iremus ad mare. Quod a domo mea abest fere 10 chilometra, scilicet non remotissimum, sed iter per colles faciendum est satis longum. Itaque cani, cum profecti essemus, lente explicavi; "Hodie per horas ambulabimus. Ita, non celeriter cedas, ne citius fessa fias." Canis tamen ambulatione laetissima, veluti in viridarium proximum se conferet, procedebat me vi forte trahens.

Duas post horas cum ad oram advenerimus jam satis fessi, putabam, vel potius sperabam canem sponte in aquam se projecturam ac undis lascivituram esse. Nam frequenter videbam in pelliculis televisificis mare canibus semper placere ac eos in arena corporibus madidis currere aut undas sequentes aut ab eis fugientes. Attamen canis mea, cum undas primum in vita sua videret, earum sonos motusque metuens in me continuo haerebat nec ad aquam appropinquare volebat.

Domum cum reambularemus, ipse canem trahebam fessam. Quam miseram, quae verba domini non intellexisset! Sed optime memor sum suavitatis dulcium, quae redeuntes obiter apud apothecam emimus ac una edimus laeti. Postridie autem multissimas per horas dormire pergebamus canis et ego.

4 comments:

  1. Tanca:
    Canis Molossus / erum trahit catena / maris ad undas,
    sed audiens fremitum / fugit maris ab undis.

    ReplyDelete
  2. Undis sedatis
    Auditur latratus
    Jam ex longuinquo.

    ReplyDelete
  3. Et tanca et distichus elegiacus (si licet primam syllabam nominis adiectivi quod est "dignus" et producere et corripere):

    Dignus amore comes, canis ambulat ad maris undas;
    sed etiam fugiens, dulciolis dignus est.

    Dignus amore
    comes canis ambulat
    ad maris undas;
    sed etiam fugiens
    dulciolis dignus est.

    ReplyDelete
  4. Digna miro est
    maris haec placiditas,
    ut noctu canis
    scintillae revertantur
    tacite spectu dignae.

    ReplyDelete