Tuesday, May 24, 2011

De promunturio


Hodie paulum narrem de loco non remoto a domo mea, qui mihi valde placet; scilicet de promunturio Inamuragasaki nuncupato. Quod cum juvenis essem saepe per birotam inviserebam. Atque hic morari ad vesperum solebam cervisiam bibens, nam sole occaso ex eo vidi potest mons Fuji perpulcher.


Res hic gestae quoque nobis notae sunt; anno 1333 die 21 Maii apud promunturium hoc in parte occidentali urbis Kamakurae situm, samuraius Nitta Yosisada nomine, cum noctu aestus multum decederet, 60 millia equitum per mare transire fecit hanc in urbem primariam saeculo secundo decimo conditam atque cladem magnam attulit copiis regiminis Kamakurensis, quod deinceps duce se ipso occidente perivit.



Recentioribus annis autem promunturium hoc clarius factum est carmine Inamura Jane inscripto, quod anno 1990 in lucem editum est cum pellicula ejusdem nominis. In qua narratur de duobus viris hic vitam agentibus, quorum unus undis superlabens est, alter musicae Latinae peritus.

A cantrice jazzica Maya nomine Inamura Jane canitur.
Latina? Sic!

Saturday, May 14, 2011

De chirographis(β)

Cosmus Turianus missionarius Hispanicus, qui cum Francisco Xavierio anno 1549 primus ex Europa in insulam nostram advenerit, in epistula sua nonnulla scripsit de religionibus moribusque Japonicorum. Quos inter hodie paulum de chirographis narrem ego saeculo vicesimo primo hac in terra vitam agens. Jesuita Valentianus his verbis exponuit;

Nostra aetate quoque chirographa diversorum generum venditantur omnino in sacculis contenta apud templa buddistica sintoisticaque, sed non care, scilicet pro 500 vel 1000 yenibus. Quae etiam emunt multi, qui optant, ut dicam, res potius ad mundum quam ad naturam incorporalem(?) pertinentes. Exempli gratia, antequam in terris peregrinis iter faciebam longum, amici quondam apud tabernulam templi emebant atque mihi dabant chirographa, cujus ope tuta rerum conditio accipi putatur.

Sunt quoque chirographa discipulis parata, qui ad probationes magni momenti aderunt; Mensibus imprimis januarii februariique, cum in universitatibus Lycaeisque probationes gerantur discipulos ibi discituros elegendi causa, multi papyros hujusmodi sacros emunt atque adulescentibus consanguineis dant eorum prosperam fortunam exoptantes.

Postquam itinera vel probationes finitae sunt, chirographa cum sacculis suis ad templa ferimus, ut ibi a sacerdotibus urantur. Itaque, numquam videmus quae intus scripta sunt.

Attamen, recentioribus annis sunt qui interretialiter monstrant verba vel figuras sacras hactenus nobis omnino ignotas. Facile quoque invenitur templum, quod eodem modo chirographa vendit. Insuper in sito hoc scapo pdf gratis distribuitur chirographum in probationibus adhibendum. Nescio, utrum ops eorum minuatur an non, si tam facile accipiamus.

Quamquam religiosus non sum, si chirographum habeam, muscosas scalas veterrimi templi nemore circumdati scandere atque emere a sacerdote pulcherrima mallem.