Nostra aetate quoque chirographa diversorum generum venditantur omnino in sacculis contenta apud templa buddistica sintoisticaque, sed non care, scilicet pro 500 vel 1000 yenibus. Quae etiam emunt multi, qui optant, ut dicam, res potius ad mundum quam ad naturam incorporalem(?) pertinentes. Exempli gratia, antequam in terris peregrinis iter faciebam longum, amici quondam apud tabernulam templi emebant atque mihi dabant chirographa, cujus ope tuta rerum conditio accipi putatur.
Sunt quoque chirographa discipulis parata, qui ad probationes magni momenti aderunt; Mensibus imprimis januarii februariique, cum in universitatibus Lycaeisque probationes gerantur discipulos ibi discituros elegendi causa, multi papyros hujusmodi sacros emunt atque adulescentibus consanguineis dant eorum prosperam fortunam exoptantes.
Postquam itinera vel probationes finitae sunt, chirographa cum sacculis suis ad templa ferimus, ut ibi a sacerdotibus urantur. Itaque, numquam videmus quae intus scripta sunt.
Attamen, recentioribus annis sunt qui interretialiter monstrant verba vel figuras sacras hactenus nobis omnino ignotas. Facile quoque invenitur templum, quod eodem modo chirographa vendit. Insuper in sito hoc scapo pdf gratis distribuitur chirographum in probationibus adhibendum. Nescio, utrum ops eorum minuatur an non, si tam facile accipiamus.
Quamquam religiosus non sum, si chirographum habeam, muscosas scalas veterrimi templi nemore circumdati scandere atque emere a sacerdote pulcherrima mallem.
Ego volo chirographa emere quae me adiuvent in probationum periculis subeundis… et praesertim a sacerdote pulchra! Suspicor tamen me debere potius mea ipsius manu et Latine Graeceve scribere quae sint mihi discenda quam chirographum etiam a pulcherrima sacerdote scriptum comparare.
ReplyDeleteNon parva pars harum sacerdotum sunt discipulae lycaeorum universitatumve, quae veste hac induere volunt. Ita,ipsae in probationum periculis subeundis saepe sunt! Nescio, utrum hae puellae deis adjuventur an non...
ReplyDelete