Tuesday, May 24, 2011

De promunturio


Hodie paulum narrem de loco non remoto a domo mea, qui mihi valde placet; scilicet de promunturio Inamuragasaki nuncupato. Quod cum juvenis essem saepe per birotam inviserebam. Atque hic morari ad vesperum solebam cervisiam bibens, nam sole occaso ex eo vidi potest mons Fuji perpulcher.


Res hic gestae quoque nobis notae sunt; anno 1333 die 21 Maii apud promunturium hoc in parte occidentali urbis Kamakurae situm, samuraius Nitta Yosisada nomine, cum noctu aestus multum decederet, 60 millia equitum per mare transire fecit hanc in urbem primariam saeculo secundo decimo conditam atque cladem magnam attulit copiis regiminis Kamakurensis, quod deinceps duce se ipso occidente perivit.



Recentioribus annis autem promunturium hoc clarius factum est carmine Inamura Jane inscripto, quod anno 1990 in lucem editum est cum pellicula ejusdem nominis. In qua narratur de duobus viris hic vitam agentibus, quorum unus undis superlabens est, alter musicae Latinae peritus.

A cantrice jazzica Maya nomine Inamura Jane canitur.
Latina? Sic!

No comments:

Post a Comment